GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi001.perseus-lat2:4.13.1-4.13.20 urn:cts:latinLit:phi0893.phi001.perseus-lat2:4.13.1-4.13.20
Audivere, Lyce, di mea vota, diaudivere, Lyce: fis anus et tamenvis formosa videriludisque et bibis inpudenset cantu tremulo pota Cupidinemlentum sollicitas. ille virentis etdoctae psallere Chiaepulcris excubat in genis.inportunus enim transvolat aridasquercus et refugit te quia lurididentes, te quia rugaeturpant et capitis nives.nec Coae referunt iam tibi purpuraenec cari lapides tempora, quae semelnotis condita fastisinclusit volucris dies.quo fugit venus, heu, quove color, decensquo motus? quid habes illius, illius,quae spirabat amores,quae me surpuerat mihi