GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi001.perseus-lat2:3.11.1-3.11.20 urn:cts:latinLit:phi0893.phi001.perseus-lat2:3.11.1-3.11.20
Mercuri, nam te docilis magistromovit Amphion lapides canendo,tuque testudo resonare septemcallida nervis,nec loquax olim neque grata, nunc etdivitum mensis et amica templis,dic modos, Lyde quibus obstinatasadplicet auris,quae velut latis equa trima campisludit exsultim metuitque tanginuptiarum expers et adhuc protervocruda marito.tu potes tigris comitesque silvasducere et rivos celeres morari;cessit immanis tibi blandientiianitor aulaeCerberus, quamvis furiale centummuniant angues caput eius atquespiritus taeter saniesque manetore trilingui;