<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2:55-57</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2:55-57</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2"><div n="55" subtype="section" type="textpart"><p>Quamquam igitur, resurrecturam carnem probantes, hoc <lb/>
            ipso non aliam resurrecturam probemus quam de qua agitur,\' <lb n="20"/>
            tamen singulae quaestiones et causae earum proprios quoque <lb/>
            flagitant congressus, licet aliunde iam caesae. interpretabimur <lb/>
            itaque plenius et uim et rationem demutationis, quae ferme <lb/>
            subministrat alterius carnis resurrecturae praesumptionem, quasi <lb/>
            demutari desinere sit in totum et de pristino perire. discernenda <lb n="25"/>
            est autem demutatio ab omni argumento perditionis. aliud <lb/>
            enim demutatio. aliud perditio. porro non aliud, si ita demutabitur <lb/>
            caro, ut pereat. peribit autem demutata, si non ipsa

<note type="footnote"> IJ I Cor. 15, 53. 10] cf. ib. 14] Es. 25, 8. 15] I Cor. 15, 55. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">6 immofort. uel iterurn (Eng)</hi> 7 <hi rend="italic">intelleges Gcl: intellegis PMF Laii-</hi> <lb/>
            ter itaque deuorabitur niors et aliter mortale., mors <hi rend="italic">B,</hi> mors <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            11 quomodo ilenoratur a uita, dum <hi rend="italic">B</hi>. dum <hi rend="italic">PJfF</hi> 18 &lt;in&gt; interitum <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> interitum <hi rend="italic">F,</hi> interitu <hi rend="italic">PM</hi> 18 tum <hi rend="italic">scripsi:</hi> tuam <hi rend="italic">PMF,</hi> suam <lb/>
            <hi rend="italic">Iure, om. Gel</hi> deuorauerit <hi rend="italic">scripsi: deuorauerat PMF</hi> 21 earum <hi rend="italic">scil</hi>. <lb/>
            juaestionum quosque C <hi rend="italic">22 caesae &lt;id est meinbratim)&gt; J23 (tacet unde)</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. IJI. </note>

<note type="footnote"> 8 </note> <lb/>
             
<pb n="114"/>
            permanserit in demutatione, quae exhibita fuerit in resurrectione. <lb/>
            quemadmodum enim perit, si non resurgit, ita et si <lb/>
            resurgit quidem, uerum in demutatione subducitur, aeque <lb/>
            perit. aeque enim non erit, acsi non resurrexerit. et quam <lb/>
            ineptum, si in hoc resurgit, ut non sit, quae potuit non<lb n="5"/>
            resurrexisse, (ut) non esset, quia non esse iam coeperat. non <lb/>
            miscebuntur omnino diuersa, mutatio atque perditio, operibus <lb/>
            utique diuersa. perdit haec, illa mutat. quomodo ergo quod <lb/>
            perditum est mutatum non est, ita quod mutatum est perditum <lb/>
            non est. perisse enim est in totum non esse quod<lb n="10"/>
            fuerit; mutatum esse aliter esse est. porro dum aliter est, <lb/>
            id ipsum potest esse. habet enim esse quod non perit; mutationem <lb/>
            enim passum est, non perditionem. atque adeo potest <lb/>
            et demutari quid et ipsum esse nihilominus, ut et totus homo <lb/>
            in hoc aeuo substantia quidem ipse est, multifariam tamen demutatur,<lb n="15"/>
            et habitu et ipsa corpulentia et ualitudine et condicione <lb/>
            et dignitate et aetate, studio negotio artificio facultatibus <lb/>
            sedibus legibus moribus. nec quicquam tamen amittit hominis <lb/>
            nec ita alius efficitur, ut cesset idem esse. immo nec alius <lb/>
            efficitur, sed aliud. hanc formam demutationis diuina etiam<lb n="20"/>
            documenta testantur. mutatur Mosei manus et quidem ad instar <lb/>
            emortuae exsanguis est, exalbida, frigida, sed et recepto <lb/>
            calore et refuso colore eadem caro et sanguis est. mutatur <lb/>
            postea et facies eiusdem incontemplabili claritate. sed Moyses <lb/>
            erat proinde qui non uidebatur. sic et Stephanus angelicum

<note type="footnote"> 21] cf. Ex. 4, 6-7. 24] cf. II Cor. 3, 7. 25] cf. Act. 7. <lb/>
            59-60. </note>

<note type="footnote"> 1 demutatione <hi rend="italic">M</hi> (e <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">BGel:</hi> demutationem <hi rend="italic">PF</hi> 3 demutatione <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> demutationem <hi rend="italic">PMF</hi> 4 ac si <hi rend="italic">C,</hi> si <hi rend="italic">PMF</hi> resurrexit <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            6 &lt;ut&gt; non esset <hi rend="italic">scripsi:</hi> necesse est <hi rend="italic">PMF,</hi> necesse JBl, nec esse R\'J <lb/>
            11 porro <hi rend="italic">Gel:</hi> sed porro <hi rend="italic">PMF</hi> 14 et <hi rend="italic">(alterum) om. F</hi> 15 est <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            sit <hi rend="italic">PMF</hi> demutatur F, demutetur <hi rend="italic">PM</hi> 18 amittit hominis <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            admittat homini <hi rend="italic">PMF,</hi> amittat hominis <hi rend="italic">Gel</hi> 19 efficitur <hi rend="italic">scripsi:</hi> etficiatur <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 20 efficitur <hi rend="italic">PMF,</hi> efficiatur <hi rend="italic">C</hi> 21 mosei <hi rend="italic">PMF,</hi> moysi <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            22 est <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="115"/>
            iam fastigium induerat, sed non alia genua lapidationi succiderant. <lb/>
            dominus quoque in secessu montis etiam uestimenta <lb/>
            luce mutauerat, sed liniamenta Petro agnoscibilia seruauerat; <lb/>
            ubi etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum <lb/>
            receptae alter in ueritate nondum defunctae, eandem tamen <lb n="5"/>
            habitudinem corporis etiam in gloria perseuerare docuerunt. <lb/>
            de quo exemplo instructus et Paulus: qui transfigurabit, <lb/>
            inquit, corpus humilitatis nostrae conformale corpori <lb/>
            gloriae suae. quodsi et transfigurationem et conuersionem in <lb/>
            transitum substantiae cuiusque defendis, ergo et Saulus in alium <lb n="10"/>
            uirum conuersus de corpore suo excessit? et ipse satanas, cum <lb/>
            in angelum lucis transfiguratur, qualitatem suam amittit? non <lb/>
            opinor. ita et in resurrectionis euentu mutari conuerti reformari <lb/>
            licebit cum salute substantiae. 
</p></div><div n="56" subtype="section" type="textpart"><p>Etenim quam absurdum, quam uero et iniquum, utrumque <lb n="15"/>
            autem quam deo indignum, aliam substantiam operari <lb/>
            aliam mercede dispungi, ut haec quidem caro per martyria <lb/>
            lanietur alia uero coronetur, item e contrario haec quidem <lb/>
            caro in spurcitiis uolutetur alia uero damnetur. nonne praestat <lb/>
            omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere quam de <lb n="20"/>
            grauitate atque iustitia dei ludere? Marcionem pro Valentino <lb/>
            resuscitari? quando neque mentem neque memoriam neque <lb/>
            conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum <lb/>
            illud mutatorium inmortalitatis et incon-uptelae, <lb/>
            uacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis et statu <lb n="25"/>
            diuini utrobique iudicii. si non meminerim me esse qui merui, <lb/>
            quomodo gloriam deo dicam? quomodo canam illi nouum <lb/>
            canticum. nesciens me esse qui gratiam debeam? cur autem <lb/>
            solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae

<note type="footnote"> 2] cf. Matth. 17. 3-8. 7] Phil. 3, 21. 11] cf. II Cor. 11. 14. <lb/>
            27] cf. Ps. 70, 8 cf. Apoc. 5, 9. </note>

<note type="footnote"> 1 lapidationi <hi rend="italic">PF,</hi> lapidatione <hi rend="italic">lrf,</hi> in lapidatione <hi rend="italic">B</hi> 7 transfigurabit <hi rend="italic">Pam:</hi> <lb/>
            tranefigarauit <hi rend="italic">PMF</hi> 8 conforme fieri <hi rend="italic">Gel</hi> 9 quodsi <hi rend="italic">et Gel:</hi> quod et <hi rend="italic">siPltIF</hi> <lb/>
            10 Saulus <hi rend="italic">Eng:</hi> Saul <hi rend="italic">PMF</hi> 11 excessit. <hi rend="italic">et uulgo</hi> 12 amittit. non <hi rend="italic">uulgo</hi> <lb/>
            13 eueDtu <hi rend="italic">Rlmg:</hi> euentum <hi rend="italic">PMF</hi> 15 et iniquum <hi rend="italic">C,</hi> ethnicum <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            17 mercede <hi rend="italic">FR3,</hi> mercedem <hi rend="italic">PM (corr. 1n. 1) Rl</hi> 27 canticum nonam F </note>

<note type="footnote"> &amp;* </note> <lb/>
             
<pb n="116"/>
            in omnibus praefuit carni? quale est, ut eadem anima, quae <lb/>
            in hac carne totum uitae ordinem decucurrit, quae in hac <lb/>
            carne deum didicit et Christum induit et spem salutis seminauit, <lb/>
            in alia nescio qua metat fructum? ne illa gratiosissima <lb/>
            caro, cui gratis uita constabit. quodsi non et anima mutabitur. <lb n="5"/>
            iam nec animae resurrectio est; nec ipsa enim resurrexisse <lb/>
            credetur, si non alia resurrexerit. 
</p></div><div n="57" subtype="section" type="textpart"><p>Hinc iam illa uulgaris incredulitatis argutia est: si, <lb/>
            inquiunt, ipsa eademque substantia reuocatur cum sua forma <lb/>
            linea qualitate, ergo et cum insignibus suis reliquis. itaque <lb n="10"/>
            et caeci et claudi et paralytici et ut quis insignis excesserit, <lb/>
            ita et reuertetur. quid nunc. etsi ita dedignaris tantam gratiam <lb/>
            qualiscumque a deo consequi? non enim et nunc animae solius <lb/>
            admittens salutem dimidiatis hominibus eadem adscribis? quid <lb/>
            est credere resurrectionem, nisi integram credere? si enim<lb n="15"/>
            caro de dissolutione reparabitur, multo magis de uexatione <lb/>
            reuocabitur. minoribus maiora praescribunt. cuiuscumque membri <lb/>
            detruncatio uel obtusio nonne mors membri est? si uniuersalis <lb/>
            mors resurrectione rescinditur, quid portionalis? si demutamur <lb/>
            in gloriam, quanto magis in incolomitatem? uitiatio <lb n="20"/>
            corporum accidens res est, integritas propria est. in hac <lb/>
            nascimur: etiam si in utero uexemur, iam hominis est passio: <lb/>
            prius est genus quam casus. quomodo uita confertur a deo. <lb/>
            ita et refertur. quales eam accipimus, tales et recipimus. <lb/>
            naturae, non iniuriae reddimur; quod nascimur, non quod <lb n="25"/>
            laedimur, reuiuescimus. si non integros deus suscitat, non <lb/>
            suscitat mortuos. quis enim mortuus integer, etsi integer <lb/>
            moritur? quis incolomis qui exanimis? quod corpus inlaesum. <lb/>
            cum interenitum, cum frigidum. cum expallidum, cum edurum.

<note type="footnote"> 2 totum-carne <hi rend="italic">om. P (add. R in mg. tx Hirsaugiensi) M (add. in <lb/>
            mg. m. 2) 4 metat MB, nietuat P {ex metfl; corr. R), met F</hi> 7 creditur <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> resunvxit <hi rend="italic">F</hi> 8 illa uulgaris ... argutia est <hi rend="italic">PMF,</hi> illae <lb/>
            uulgares ... argutiae <hi rend="italic">C</hi> 9 ipsa inquiunt eadem <hi rend="italic">F</hi> 11 clodi <hi rend="italic">C</hi> 14 eadem <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> eam <hi rend="italic">B,</hi> eandem <hi rend="italic">Pam</hi> 18 detruccatio <hi rend="italic">PM</hi> optusio <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            22 uexemur <hi rend="italic">PMF,</hi> uitiemur <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="117"/>
            cum cadauer? quando magis homo debilis. nisi cum totus? <lb/>
            quando magis paralyticus, nisi cum inmobilis? ita nihil aliud <lb/>
            est mortuum resuscitari quam integrum fieri, ne ex ea parte <lb/>
            mortuus adhuc sit, ex qua non resurrexerit. idoneus deus <lb/>
            reficere quod fecit; hanc suam et potestatem et liberalitatem <lb n="5"/>
            satis iam in Christo spopondit, immo et ostendit, non tantum <lb/>
            resuscitatore carnis uerum etiam redintegratore. atque adeo et <lb/>
            apostolus: et mortui, inquit, resurgent incorrupti. quomodo, <lb/>
            nisi integri, qui retro corrupti tam uitio ualitudinis quam et senio <lb/>
            sepulturae? nam et supra utrumque proponens, oportere et corruptiuum <lb n="10"/>
            istud induere incorruptelam et mortale istud inmortalitatem, <lb/>
            non iterauit sententiam sed differentiam demandauit. inmortalitatem <lb/>
            enim ad rescissionem mortis, incorruptelam ad <lb/>
            obliterationem corruptelae diuidendo alteram ad resurrectionem, <lb/>
            alteram ad redintegrationem temperauit. puto autem et Thesalonicensibus <lb n="15"/>
            omnis substantiae integritatem repromisit. itaque nec in <lb/>
            posterum timebuntur corporum labes. nihil poterit amittere integritas <lb/>
            uel conseruata uel restituta. ex quo illi etiam, si quid <lb/>
            amiserat, redditur. praescribens enim adhuc easdem passiones <lb/>
            obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam aduersus <lb n="20"/>
            dominum suum temere defendis, legem aduersus gratiam impie <lb/>
            adseris. quasi domino non liceat et mutare naturam sine lege <lb/>
            et seruare. quo enim legimus: quae impossibilia apud <lb/>
            homines, possibilia apud deum et: stulta mundi <lb/>
            elegit deus, ut sapientia mundi confundat? oro te, <lb n="25"/>
            si famulum tuum libertate mutaueris, quia eadem caro atque <lb/>
            anima permanebunt, quae flagellis et compedibus et

<note type="footnote"> 8] I Cor. 15. 52. 10] cf. I Cor. 15, 53. 15] cf. I Thess. 4, <lb/>
            13-18. 23] Matth. 19, 26. 24] I Cor. 1, 27. </note>

<note type="footnote"> 1 quanto <hi rend="italic">M</hi> 7 resuscitatore <hi rend="italic">scripsi:</hi> resuscitatorem <hi rend="italic">PMF</hi> redint-gratore <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> redintegratorem <hi rend="italic">PMF</hi> 17 amittere <hi rend="italic">Rig:</hi> admittere <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 19 adhuc <hi rend="italic">B,</hi> ad hoc <hi rend="italic">PMF</hi> 22 domino <hi rend="italic">PMF,</hi> domino deu <lb/>
            (\' sine lege et <hi rend="italic">scripsi:</hi> et sine lege <hi rend="italic">PMF</hi> 23 quo <hi rend="italic">PMF,</hi> quomodo <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> enim <hi rend="italic">scripst (cf. p. 120, 26 j:</hi> ergo <hi rend="italic">PMF</hi> 25 sapientia <hi rend="italic">PM</hi>. <lb/>
            sapientiam <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="118"/>
            stigmatibus obnoxiae retro fuerant, idcircone illas eadem pati oportebit? <lb/>
            non opinor. atquin et uestis albae nitore et anuli aurei <lb/>
            honore et patroni nomine ac tribu mensaque honoratur. permitte <lb/>
            hanc et deo potestatem per uim demutationis illius condicionem, <lb/>
            non naturam, reformandi, dum et passiones auferuntur<lb n="5"/>
            et munitiones conferuntur. ita manebit quidem caro etiam <lb/>
            post resurrectionem eatenus passibilis, qua ipsa, qua eadem, <lb/>
            ea tamen impassibilis, qua in hoc ipsum manumissa a domino, <lb/>
            ne ultra pati possit. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>