<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2:52-54</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2:52-54</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2"><div n="52" subtype="section" type="textpart"><p>Videamus iam nunc, quo corpore uenturos mortuos <lb/>
            disputet. et bene, quod erupit statim ostendere, quasi quia <lb/>
            eiusmodi quaerat. stulte, inquit, tu; quod seminas non reuiuificatur, <lb n="5"/>
            nisi mortuum fuerit. hoc ergo iam de exemplo <lb/>
            seminis constet non aliam uiuificari carnem quam ipsam, quae <lb/>
            erit mortua, et ita sequentia relucebunt. nihil enim aduersus <lb/>
            regulam exempli licebit intellegi, ne, quia sequitur: et quod <lb/>
            seminas, non corpus quod futurum est seminas, idcirco <lb n="10"/>
            aliud resurrecturum corpus quam quod moriendo seminatur <lb/>
            existimes. ceterum excidisti ab exemplo. numquam enim frumento <lb/>
            seminato et in terra dissoluto ordeum erupit et non <lb/>
            id ipsum genus grani eademque natura et qualitas et forma. <lb/>
            denique unde (aliud.) si non id ipsum? et corruptela enim <lb n="15"/>
            ipsum est, dum ipsius est. sed enim et suggerit, quomodo <lb/>
            \'non quod futurum est corpus\' seminetur, dicens: sed nudum <lb/>
            granum, si forte, frumenti uel alicuius eiusmodi: deus <lb/>
            autem dat illi corpus prout uult. certe ei grano, quod <lb/>
            nudum seminari ait. certe, inquis. ergo saluum est cui dare <lb n="20"/>
            habet deus corpus. quomodo autem saluum est, si nusquam <lb/>
            est, si non resurgit, si non id ipsum resurgit? si non resurgit, <lb/>
            saluum non est. si non est et saluum, accipere corpus a deo <lb/>
            non potest. sed enim saluum omni modo constat. ad quid <lb/>
            ergo dabit illi deus prout uult corpus, habenti utique proprium <lb n="25"/>
            corpus illud nudum, nisi ut iam non nudum resurgat? <lb/>
            ergo additum erit quod corpori superstruitur, nec exterminatur <lb/>
            illud, cui superstruitur, sed augetur. saluum est autem quod

<note type="footnote"> 5J I Cor. 15, 36. 9] I Cor. 15, 37. 17] I Cor. 15, 37-38. </note>

<note type="footnote"> 3 oideamus <hi rend="italic">Gel:</hi> nidemus <hi rend="italic">PMF</hi> 4 quasi <hi rend="italic">om</hi>. F, qui si <hi rend="italic">M (corr</hi>. <lb/>
            m. <hi rend="italic">1)</hi> quia <hi rend="italic">om. M</hi> 5 non <hi rend="italic">Gel:</hi> nonne <hi rend="italic">PMFR1,</hi> nnmne R3 reuiuificatur <lb/>
            <hi rend="italic">Eng (cl. p. 51, 19):</hi> uiuificatur <hi rend="italic">PMF</hi> 13 erupit <hi rend="italic">MF,</hi> erumpit <lb/>
            <hi rend="italic">Puulgo</hi> 14 qualitate <hi rend="italic">Pam</hi> 15 aliud <hi rend="italic">addidi</hi> 16 sed enim <hi rend="italic">scripsi: <lb/>
            non enim PMF</hi> 17 seminatnr <hi rend="italic">Pam</hi> 18 <hi rend="italic">uel PMF,</hi> aut <hi rend="italic">Gel</hi> 22 si non <lb/>
            id ipsom-saluum non est <hi rend="italic">om</hi>. F 26 non nudum <hi rend="italic">M3,</hi> nondum <hi rend="italic">PMFR1</hi> <lb/>
            27 additicium erit corpus quod <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="108"/>
            augetur. seritur enim solummodo granum sine folliculi ueste, <lb/>
            sine fundamento spicae, sine munimento aristae. sine superbia <lb/>
            culmi. exurgit autem copia feneratum, compagine aedificatum, <lb/>
            ordine structum, cultu munitum et usquequaque uestitum. <lb/>
            haec sunt ei corpus a deo aliud, in quod non abolitione sed <lb n="5"/>
            ampliatione mutatur, ut tunc et illud suum sit, quod extrinsecus <lb/>
            a deo adquirit: et unicuique seminum suum corpus; <lb/>
            puta re non suum, id est non pristinum. serui igitur exemplo <lb/>
            et conserua speculum eius carni: eandem credes fructificaturam, <lb/>
            quae sit seminata, ipsam, etsi pleniorem, non aliam, etsi<lb n="10"/>
            aliter reuertentem. accipiet enim et ipsa suggestum et ornatum, <lb/>
            qualem illi deus uoluerit superducere secundum merita. <lb/>
            sine dubio ad hoc direxit: non omnis caro eadem caro: <lb/>
            non ad denegandam substantiae communionem sed praerogatiuae <lb/>
            peraequationem, corpus honoris, non generis, in differentiam<lb n="15"/>
            redigens. in hoc et figurata subicit exempla animalium <lb/>
            et elementorum: alia caro hominis, id est serui dei, qui <lb/>
            uere homo est. alia iumenti, id est ethnici, — de quo et propheta: <lb/>
            adsimilatus est, inquit, homo inrationabilibus <lb/>
            iumentis, — alia caro uolatilium, id est martyrum, qui ad<lb n="20"/>
            superiora conantur, alia piscium, id est quibus aqua baptismatis <lb/>
            sufficit. sic et de supercaelestibus corporibus argumenta <lb/>
            committit: alia solis gloria, id est Christi. et alia lunae, id <lb/>
            est ecclesiae, et alia stellarum, id est seminis Abrahae. et <lb/>
            stella enim a stella differt in gloria, et corpora terrena <lb n="25"/>
            et caelestia, Iudaeus scilicet et Christianus. ceterum si non

<note type="footnote">7] I Cor. 15, 33. 13-20] I Cor. 15, 39. 19] Ps. 48, 21. <lb/>
            23—25J I Cor. 15, 41. 25] I Cor. 15, 40. </note>

<note type="footnote"> 7 <hi rend="italic">tnuerti ordinem uerborum:</hi> et unicuique seminum ... id est non pristinum; <lb/>
            ut tunc et illud... adquirit <hi rend="italic">PMF</hi> 8 puta re <hi rend="italic">scripsi:</hi> putari <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> putauit <hi rend="italic">Gel,</hi> deputauit <hi rend="italic">Pam</hi> 9 credes <hi rend="italic">scripsi:</hi> credena <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            10 plenior <hi rend="italic">est R</hi> 11 reuerentem <hi rend="italic">Gel</hi> 13 <hi rend="italic">direxit PM, dixerit F</hi>. dirigit <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 17 *elementorum <hi rend="italic">M</hi> 20 uolucrum <hi rend="italic">C</hi> 21 alia autem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            22 argumentari conuenit <hi rend="italic">PMl</hi> 23 gloria <hi rend="italic">PMF,</hi> claritas <hi rend="italic">Gel</hi> 26 Iudae- <lb/>
            U9 ... Christianus R3, iudaeos ... christianos <hi rend="italic">PMFR1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="109"/>
            figurate, satis uane mulorum et miluorum carnes et corpora caelestium <lb/>
            luminum apposuit humanis, non pertinentia ad condicionis <lb/>
            comparationem sicut nec ad resurrectionis consecutionem. postremo <lb/>
            cum per haec differentiam gloriae, non substantiae, conclusisset, <lb/>
            sic, inquit, et resurrectio mortuorum. quomodo? non <lb n="5"/>
            de alio aliquo, sed de sola gloria differens. rursus enim resurrectionem <lb/>
            ad eandem substantiam reuocans et ad granum denuo <lb/>
            spectans: seminatur n at u r, inquit, (in) c corruptela  a, res resurgit t (in)incorruptela; <lb/>
            seminatur in dedecoratione, resurgit in <lb/>
            gloria: seminatur in infirmitate, resurgit in uirtute; <lb n="10"/>
            seminatur corpus animale, resurgit spiritale. certe non <lb/>
            aliud resurgit quam quod seminatur, nec aliud seminatur quam <lb/>
            quod dissoluitur humi, nec aliud dissoluitur humi quam caro. <lb/>
            hanc enim sententia dei elisit: terra es et in terram ibis, <lb/>
            quia et de terra erat sumpta. hinc et apostolus concepit seminari <lb n="15"/>
            eam dicere, cum rehibetur in terram, quia et seminibus <lb/>
            sequestratorium terra est, illic deponendis et inde repetendis. <lb/>
            ideoque et consignat imprimens: sic enim scriptum est, ne <lb/>
            aliud existimes esse seminari quam: in terram ibis, ex qua <lb/>
            es sumptus; sic nec alterius quam carnis. [sic enim scriptum <lb n="20"/>
            est.]
</p></div><div n="53" subtype="section" type="textpart"><p>Sed corpus animale animam quidam argumentantur, ut <lb/>
            illum a carne auocent recidiuatum. porro cum constet fixumque <lb/>
            sit illud resurrecturum corpus, quod fuerit seminatum, <lb/>
            ad ipsius rei exhibitionem prouocabuntur. aut ostendant animam <lb n="25"/>
            seminatam post mortem, id est mortuam, id est <lb/>
            humi elisam disiectam dissolutam, quod in illam decretum

<note type="footnote"> 5] I Cor. 15, 42. 8] I Cor. 15, 42-44. 14] Gen. 3, 19. 18] 1 <lb/>
            Cor. 15, 44.\' </note>

<note type="footnote"> 2 opposuit <hi rend="italic">Gel</hi> 5 quoniam <hi rend="italic">R</hi> 8 in <hi rend="italic">bis addidit Gel</hi> 13 humi dissolaitur <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 14 sententia dei <hi rend="italic">Bmg Gel:</hi> sententiam deus <hi rend="italic">PMF</hi> 17 sequestratorium <lb/>
            <hi rend="italic">P,</hi> sequestratorum <hi rend="italic">MF</hi> 18 consignat <hi rend="italic">PMF,</hi> reconsignat <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 20 nec <hi rend="italic">scripsi:</hi> ne <hi rend="italic">PMF</hi> sic enim scriptum est <hi rend="italic">seclusi</hi> 23 illum <lb/>
            C, illam <hi rend="italic">PMF</hi> recidiuatum <hi rend="italic">C,</hi> recidiuatam <hi rend="italic">PMF</hi> 25 exhibitionem <hi rend="italic">PMF <lb/>
            Bmg,</hi> exhortationem <hi rend="italic">R</hi> 27 decretum a deo <hi rend="italic">MF,</hi> a deo decretum <hi rend="italic">Puulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="110"/>
            a deo non est; proponant corruptelam eius et dedecorationem <lb/>
            (et&gt; infirmitatem, ut ipsius sit etiam consurgere in <lb/>
            incorruptelam et in gloriam et in uirtutem. sed enim in <lb/>
            Lazaro, praecipuo resurrectionis exemplo, caro iacuit in infirmitate, <lb/>
            caro paene computruit in dedecorationem, caro interim<lb n="5"/>
            putuit in corruptionem, et tamen Lazarus caro resurrexit, <lb/>
            cum anima quidem, sed incorrupta, quam nemo uinculis lineis <lb/>
            strinxerat, nemo in sepulcro collocarat, nemo iam foetere senserat, <lb/>
            nemo quatriduo uiderat seminatam. totum habitum. <lb/>
            totum exitum Lazari omnium quoque caro hodie experitur. <lb n="10"/>
            anima uero nullius. in qua ergo stilus apostoli comparet, de <lb/>
            qua eum loqui constat, ea erit et corpus animale, cum seminatur, <lb/>
            et spiritale, cum suscitatur. nam ut ita intellegas. <lb/>
            manum adhuc porrigit, aeque de eiusdem scripturae auctoritate <lb/>
            factum retexens primum hominem Adam in animam <lb n="15"/>
            uiuentem. si Adam homo primus, caro autem homo ante <lb/>
            animam, sine dubio caro erit facta in animam. facta porro <lb/>
            in animam, cum esset corpus, utique animale corpus est facta. <lb/>
            quid eam appellari uelint quam quod per animam facta est. <lb/>
            quam quod ante animam non fuit, quam quod post animam <lb n="20"/>
            non erit, nisi cum resurgit? recepta enim anima rursus animale <lb/>
            corpus efficitur, ut fiat spiritale. non enim resurgit nisi <lb/>
            quod fuit. ita unde carni competit corpus animale dici, inde <lb/>
            animae nullo modo competit. caro enim ante corpus quam <lb/>
            animale corpus. animata enim, postea facta est corpus animale. <lb n="25"/>
            anima uero etsi corpus, tamen, quia ipsa est corpus non animatum <lb/>
            sed animans potius, animale corpus non potest dici

<note type="footnote"> 4] cf. Ioh. 11, 1—18. 14] cf. I Cor. 15, 45. </note>

<note type="footnote"> 2 et <hi rend="italic">addidi</hi> consurgere <hi rend="italic">PMF,</hi> exsurgere <hi rend="italic">Gelreliqtti</hi> 16 muenfcem <lb/>
            <hi rend="italic">PM,</hi> uiuam <hi rend="italic">F</hi> 17 animam. facta (factam <hi rend="italic">M)</hi> porro <hi rend="italic">MF,</hi> animam <lb/>
            uiuentem. porro <hi rend="italic">P uulgo</hi> 18 facta est F 19 nelint <hi rend="italic">(scil. illi</hi> quidam, <lb/>
            <hi rend="italic">qui supra nominantur 109, 22) PMF,</hi> uellent <hi rend="italic">Gel</hi> 25 facta (a <hi rend="italic">ex</hi> 11) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            26 animatum <hi rend="italic">Rig:</hi> animata <hi rend="italic">PMF</hi> 27 animans <hi rend="italic">Gel:</hi> anima <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="111"/>
            nec fieri quod facit. alii enim accidens facit illud animale: <lb/>
            non accidens autem alii quomodo se faciet animale? sicut <lb/>
            ergo ante animale corpus caro, recipiens animam. ita et postea <lb/>
            spiritale, induens spiritum. hunc ordinem apostolus disponens <lb/>
            in Adam quoque et in Christo. eum merito distinguit ut in <lb n="5"/>
            capitibus distinctionis ipsius *** at cum Christum nouissimum <lb/>
            Adam appellat, hinc eum recognosce ad carnis, non ad <lb/>
            animae, resurrectionem omnibus doctrinae uiribus operatum. <lb/>
            si enim et primus homo, Adam, caro, non anima, qui denique <lb/>
            in animam uiuam factus est, et nouissimus Adam, Christus, ideo <lb n="10"/>
            Adam quia homo, ideo homo quia caro, non quia anima. atque <lb/>
            ita (si) subiungit: non primum quod spiritale sed quod <lb/>
            animale, postea quod spiritale, secundum utrumque Adam. <lb/>
            ecquid tibi uidetur corpus animale et corpus spiritale in eadem <lb/>
            carne distinguere, cuius distinctionem in utroque Adam, id <lb n="15"/>
            est in utroque homine, praestruxit? ex qua enim substantia <lb/>
            pariant inter se Christus et Adam? scilicet ex carne. licet et <lb/>
            ex anima, sed carnis nomine homo uterque sunt; prior enim <lb/>
            caro homo. ex illa et ordinem admittere potuerunt, ut alter <lb/>
            primus, alter nouissimus homo, id est Adam, deputarentur. <lb n="20"/>
            ceterum diuersa in ordinem disponi non possunt, de substantia <lb/>
            dumtaxat. de loco enim aut tempore aut condicione forsitan <lb/>
            possint. hic autem de substantia carnis primus et nouissimus <lb/>
            dicti sunt, sicut et rursus primus homo de terra et secundas <lb/>
            de caelo; quia etsi de caelo secundum spiritum, sed homo

<note type="footnote"> 6] cf. I Cor. 15, 45. 12] I Cor. 15, 46. </note>

<note type="footnote"> 1 (quia) nec <hi rend="italic">fort</hi>. fecit <hi rend="italic">P</hi> enim <hi rend="italic">MFR3,</hi> aiunt <hi rend="italic">PBI</hi> animale <lb/>
            <hi rend="italic">Bmg Gel:</hi> autem <hi rend="italic">PMF</hi> 2 animale <hi rend="italic">Gel:</hi> animalem <hi rend="italic">PMF</hi> 3 tantej <lb/>
            animale <hi rend="italic">B,</hi> animale <hi rend="italic">PMF</hi> 6 <hi rend="italic">lacunam signaui: desideratur locus scriptvrae, <lb/>
            quo ordo duplex in Adam et in Christum transfertur; inter-</hi> <lb/>
            cidisse <hi rend="italic">igitur uidetur:</hi> factns est, dicens. primus homo Adam in <lb/>
            animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem <lb/>
            at <hi rend="italic">gcripsi:</hi> et <hi rend="italic">PMF</hi> 9 qui denique <hi rend="italic">PMF,</hi> quidni? quae <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            10 uiuam <hi rend="italic">om. F</hi> factus <hi rend="italic">P,</hi> facta <hi rend="italic">MFGel</hi> 12 si <hi rend="italic">addidi</hi> 13 Adam. <lb/>
            ecquid <hi rend="italic">uulgo</hi> 14 ecquid <hi rend="italic">Gel:</hi> et quid <hi rend="italic">PM,</hi> et quod <hi rend="italic">F</hi> 16 ex qua <hi rend="italic">PMFRI</hi>. <lb/>
            aequa <hi rend="italic">R3,</hi> utraque <hi rend="italic">Gel</hi> 17 et carne et anima. sed <hi rend="italic">Gel</hi> 21 ordine <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="112"/>
            secundum carnem. itaque cum carni conueniat ordo in utroque <lb/>
            Adam, non animae, [ut primus homo in animam uiuam, nouissimus <lb/>
            in spiritum uiuificantem distincti sunt] aeque distinctio <lb/>
            eorum carni distinctionem praeiudicabit, ut de carne sit dictum: <lb/>
            non primum quod spiritale sed quod animale,<lb n="5"/>
            postea quod spiritale, atque ita eadem sit et supra <lb/>
            intellegenda et quae seminetur, corpus animale, et quae <lb/>
            resurgat, corpus spiritale, [quia non primum quod spiritale. <lb/>
            sed quod animale] quia primus Adam in animam, nouissimus <lb/>
            Adam in spiritum. totum de homine, totum de carne, quando<lb n="10"/>
            de homine quid ergo dicemus? nonne et nunc habet caro <lb/>
            , spiritum ex fide? ut quaerendum sit, quomodo corpus animale <lb/>
            dicatur seminari. plane accipit et hic spiritum caro, sed <lb/>
            arrabonem, animae autem non arrabonem sed plenitudinem. <lb/>
            itaque etiam propterea, maioris substantiae nomine, animale <lb n="15"/>
            corpus nuncupata est, in quo seminatur, futura proinde per <lb/>
            plenitudinem spiritus insuper spiritale, in quo resuscitatur. <lb/>
            quid mirum, si magis inde uocitata est, unde conferta est, <lb/>
            quam unde respersa est? 
</p></div><div n="54" subtype="section" type="textpart"><p>Ita de uocabulorum occasionibus plurimum quaestiones<lb n="20"/>
            subornantur, sicut et de uerborum communionibus. nam quia <lb/>
            et illud apud apostolum positum est: uti deuoretur mortale <lb/>
            auita, caro scilicet, deuorationem quoque ad perditionem <lb/>
            scilicet carnis arripiunt, quasi non bilem et dolorem dicamur <lb/>
            deuorare, id est abscondere ac tegere et intra nosmetipsos

<note type="footnote">5] ib. 7] cf. I €01. 15, 44. 12] cf. Gal. 5, 5. 22] II Cor. 5. 4. </note>

<note type="footnote"> 2 ut primus-distincti sunt <hi rend="italic">seclusi ut interpretamenium olim \'"perscriptum<lb/>
             uerbis</hi> aeque distinctio eorum, <hi rend="italic">quae propter lacunam supra<lb/>
             indicatam non jotuerunt intellegi</hi> 3 sunt <hi rend="italic">PMF,</hi> sint <hi rend="italic">R vulgo</hi> 4 praeiudicabit <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> praeiudicauit <hi rend="italic">PMF</hi> 8 quia-animale <hi rend="italic">seclusi</hi> 13 accipit <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> accepit <hi rend="italic">PJIP</hi> 15 <hi rend="italic">ita distinxi: olim delere uolui</hi> propterea, <lb/>
            <hi rend="italic">quod abundare uidetur, quia</hi> nomine = <hi rend="italic">propter</hi>. 16 quo <hi rend="italic">scripsi:</hi> qua <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> Lper, plenitudinem <hi rend="italic">B</hi>. plenitudinem <hi rend="italic">PMF</hi> 17 quo scripsi: <lb/>
            qua <hi rend="italic">PMF</hi> 19 respersa <hi rend="italic">Gel:</hi> dispersa <hi rend="italic">PMF</hi> 24 notabilem <hi rend="italic">F</hi> dicamur <lb/>
            (r <hi rend="italic">ex</hi> s) <hi rend="italic">M</hi> 25 ac tegere <hi rend="italic">J23,</hi> adtegere <hi rend="italic">PMFM1</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="113"/>
            continere. denique cum et illud scriptum sit: oportet mortale <lb/>
            hoc induere inmortalitatem, ostenditur, quomodo <lb/>
            mortale deuoretur a uita, dum indutum inmortalitate absconditur <lb/>
            et tegitur et intus continetur, non dum absumitur et <lb/>
            amittitur. ergo et mors, inquis, salua erit, cum fuerit deuorata. <lb n="5"/>
            ideo discerne pro sensibus communionem uerborum, et <lb/>
            integre intelleges. aliud enim mors et aliud mortale. aliter <lb/>
            itaque deuorabitur mors et aliter mortale. mors non capit <lb/>
            inmortalitatem, mortale autem capit. denique et scriptum est, <lb/>
            quod \'necesse sit mortale hoc induere inmortalitatem\'. quomodo <lb n="10"/>
            ergo capit? dum deuoratur a uita. quomodo deuoratur a uita? <lb/>
            dum recipitur et redigitur et includitur in ipsam. ceterum <lb/>
            mors merito (in) interitum deuoratur, quia et ipsa in hoc deuorat. <lb/>
            deuorauit, inquit, mors inualescendo, et ideo deuorata <lb/>
            est in contentionem. ubi est, mors, aculeus tuus? ubi <lb n="15"/>
            est, mors, contentio tua? proinde et uita, mortis scilicet <lb/>
            aemula, per contentionem deuorabit in salutem quod per <lb/>
            contentionem tum deuorauerit mors in interitum. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>