<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2:40-42</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2:40-42</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2"><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p>Nihil autem mirum, si et ex ipsius instrumento captantur <lb/>
            argumenta, cum oporteat haereses esse; quae esse non <lb/>
            possent, si non et perperam scripturae intellegi possent. nactae <lb/>
            denique haereses duos homines ab apostolo editos, interiorem,

<note type="footnote">1] Act. 23, 6. SJ cf. Act. 26, 22. 11] cf. Act. 26, 22; cf. Gen. <lb/>
            9, 5. 16J cf. Act. 17, 32. 27J cf. I Cor. 11, 19. 29J cf. II Cor. 4, 16. </note>

<note type="footnote"> 3 communi, ne quia <hi rend="italic">Gel:</hi> communi quia <hi rend="italic">PMF,</hi> communione qua <hi rend="italic">Bmg</hi> <lb/>
            15 nec <hi rend="italic">om. P (add. R ex Hirsaugiensi)</hi> 19 ubi iam <hi rend="italic">MF,</hi> ubi <hi rend="italic">Pitulgo</hi> <lb/>
            20 digne (= <hi rend="italic">iure, begreiflicherweise) susp. Eng</hi> 21 torquere <hi rend="italic">MFGel:</hi> <lb/>
            extorquere <hi rend="italic">P</hi> 26 captantur <hi rend="italic">lJIF,</hi> captentur <hi rend="italic">P uulgo</hi> 28 nactae <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            natae <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="83"/>
            id est animam, et exteriorem, id est carnem, salutem quidem <lb/>
            animae, id est interiori homini, exitium uero carni, id est <lb/>
            exteriori adiudicauerunt, quia scriptum sit Corinthiis: nam <lb/>
            etsi homo noster exterior corrumpitur, sed interior <lb/>
            renouatur die et die. porro nec anima per semetipsam <lb n="5"/>
            homo, quae figmento iam homini appellato postea inserta est, <lb/>
            nec caro sine anima homo, quae post exilium animae cadauer <lb/>
            inscribitur. ita uocabulum homo consertarum substantiarum <lb/>
            duarum quodammodo fibula est, sub quo uocabulo non possunt <lb/>
            esse nisi cohaerentes. porro apostolus interiorem hominem <lb n="10"/>
            non tam animam quam mentem atque animum intellegi <lb/>
            mauult, id est non substantiam ipsam, sed substantiae saporem. <lb/>
            siquidem Ephesiis scribens in interiorem hominem <lb/>
            habitare Christum, sensibus utique intimandum dominum <lb/>
            significauit. denique adiunxit: per fidem et in cordibus <lb n="15"/>
            uestris et in dilectione, fidem quidem et dilectionem non <lb/>
            substantiua animae ponens sed conceptiua, in cordibus autem <lb/>
            dicens, quae substantiua sunt carnis, iam et ipsum interiorem <lb/>
            hominem carni deputauit, quem in corde constituit. <lb/>
            inspice nunc, quomodo exteriorem quidem hominem corrumpi <lb n="20"/>
            allegarit, interiorem uero renouari die ac die, ne illam <lb/>
            corruptelam carnis adfirmes, quam ex die mortis in perpetuum <lb/>
            defectura patiatur, sed quam in istius uitae spatio ante mortem <lb/>
            et usque ad mortem uexationibus et pressuris, tormentis atque <lb/>
            suppliciis nominis causa experitur. nam et homo interior hic <lb n="25"/>
            utique renouari habebit, per suggestum spiritus proficiens fide <lb/>
            et disciplina die ac die, non illic, id est non post resurrectionem, <lb/>
            ubi non utique die ac die renouari habemus, sed <lb/>
            semel ad summam. de sequentibus disce: quod enim ad

<note type="footnote"> 3] II Cor. 4, 16. 6] cf. Gen. 2, 7. 13] Eph. 3, 16. 17. 15] Eph. <lb/>
            3,17. 29] n Cor. 4, 17-18. </note>

<note type="footnote"> 5 die et Jtf, de die et P, de die in <hi rend="italic">F</hi> 6 homini <hi rend="italic">Gel:</hi> homine <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            7 homo <hi rend="italic">om. Gel</hi> 9 fibula R3, fabula <hi rend="italic">PMFR1</hi> 10 nisi <hi rend="italic">om. PBl</hi> <lb/>
            17 ponens <hi rend="italic">om. P (add. R ex Hirsaugiemi)</hi> 20. hominem quidem <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            21 allegarit <hi rend="italic">Gel:</hi> allegaret <hi rend="italic">PMF</hi> die, ne <hi rend="italic">scripsi:</hi> die. nec <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            25 eiperitur <hi rend="italic">scripsi:</hi> experietur <hi rend="italic">PMF</hi> </note>

<note type="footnote"> 6* </note> <lb/>
             
<pb n="84"/>
            praesens est, inquit, temporale et leue pressurae nostrae, <lb/>
            per supergressum in supergressum aeternum <lb/>
            gloriae pondus perficit nobis, non intuentibus quae <lb/>
            uidentur, id est passiones, sed quae non uidentur, id <lb/>
            est mercedes. quae enim uidentur temporalia sunt, <lb n="5"/>
            quae uero non uidentur aeterna sunt. pressuras enim <lb/>
            et laesuras, quibus corrumpitur homo exterior, ut leues et <lb/>
            temporales, idcirco contemnendas adfirmat, praeferens mercedum <lb/>
            aeternarum inuisibilium et gloriae pondus in compensationem <lb/>
            laborum, quos hic caro patiendo corrumpitur. adeo<lb n="10"/>
            non illa est corruptio, quam in perpetuum carnis interitum <lb/>
            ad resurrectionem expellendam exteriori homini adscribunt. <lb/>
            sic et alibi: siquidem, ait, compatimur uti et conglorificemur: <lb/>
            reputo enim non dignas esse passiones <lb/>
            huius temporis ad futuram gloriam, quae in nos <lb n="15"/>
            habet reuelari. et hic minora ostendit incommoda praemiis <lb/>
            suis. porro si per carnem compatimur, cuius est proprie <lb/>
            passionibus corrumpi, eiusdem erit et quod pro compassione <lb/>
            promittitur. atque adeo, carni adscripturus pressurarum proprietatem, <lb/>
            ut et supra, dicit: cum uenissemus autem in <lb n="20"/>
            Macedoniam, nullam remissionem habuit caro nostra; <lb/>
            dehinc, ut et animae det compassionem: in omnibus, <lb/>
            inquit, compressi: extrinsecus pugnae, debellantes scilicet <lb/>
            carnem, intrinsecus timor, adflictans scilicet animam. <lb/>
            adeo etsi corrumpitur homo exterior, non ut amittens resurrectionem <lb n="25"/>
            sed ut sustinens uexationem corrumpi intellegitur, <lb/>
            et hoc non sine interiore. ita amborum erit etiam

<note type="footnote"> 5] II Cor. 4, 18. 13] Rora. 8, 17-18. 20-24] II Cor. 7, 5. </note>

<note type="footnote"> 2 in supergressum <hi rend="italic">om. Gel</hi> 3 perficit nobis <hi rend="italic">scripsi (cr. coZ. Ip. 176, 6):</hi> <lb/>
            perfici a nobis <hi rend="italic">PMF,</hi> perficiet nobis <hi rend="italic">Gel</hi> intuentibus <hi rend="italic">FR,</hi> ut tuentibus <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> tuentibus <hi rend="italic">P</hi> 6 sunt <hi rend="italic">om. Rig</hi> 10 patiendo caro <hi rend="italic">fort</hi>. 13 uti <lb/>
            et <hi rend="italic">R,</hi> uti ut <hi rend="italic">PMF</hi> glorificamur <hi rend="italic">F</hi> 19 adscripturus <hi rend="italic">Oehlerw:</hi> adscribitur <lb/>
            ut <hi rend="italic">PMFB1,</hi> adscribit 2?3 20 ut et <hi rend="italic">R,</hi> mutet <hi rend="italic">PMF dicit PMFy</hi> <lb/>
            dicat <hi rend="italic">R</hi> 22 det <hi rend="italic">scripsi:</hi> daret <hi rend="italic">PM, om. F</hi> 25 ut <hi rend="italic">om. P</hi> 26 intellegitur <lb/>
            <hi rend="italic">R3,</hi> intellegeretur <hi rend="italic">PMFRintellegetur C</hi> 27 et <hi rend="italic">PMF,</hi> ex <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> erit <hi rend="italic">om. F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="85"/>
            conglorificari sicut et compati. secundum collegia laborum consortia <lb/>
            quoque decurrant necesse est praemiorum. 
</p></div><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p>Eandem adhuc sententiam exequitur remunerationes <lb/>
            uexationibus praeferens: scimus enim, inquit, quoniam <lb/>
            etsi terrena domus nostri tabernaculi dissoluatur, <lb n="5"/>
            habemus domum non manu factam aeternam in <lb/>
            caelis, id est: pro hoc, quod dissoluetur caro nostra per <lb/>
            passiones, domicilium consecuturi sumus in caelis. meminerat <lb/>
            euangelicae definitionis: beati, qui persecutionem patiuntur <lb/>
            propteriustitiam, quia illorum est regnum caelorum <lb n="10"/>
            m. non tamen carnis restitutionem negauit, si.. compensationem <lb/>
            mercedis opposuit, cum ipsi compensatio debeatur, <lb/>
            cui dissolutio reputatur, scilicet carni. sed quia domum dixerat <lb/>
            carnem, eleganter uoluit et in mercedis comparatione <lb/>
            uocabulo domus uti, ipsi domui, quae dissoluetur per passio-nem, <lb n="15"/>
            meliorem domum repromittens per resurrectionem. nam <lb/>
            et dominus multas mansiones quasi domus apud patrem repromittit. <lb/>
            quamquam et de domicilio mundi potest intellegi, <lb/>
            quo dissoluto aeterna sedes repromittatur in caelis, quia et <lb/>
            quae sequuntur ad carnem manifeste pertinentia ostendunt <lb n="20"/>
            priora non ad carnem pertinere. diuisionem enim facit apostolus, <lb/>
            cum subicit: nam et in hoc gemimus domicilium <lb/>
            nostrum, quod de caelo est superindui desiderantes; <lb/>
            siquidem exuti non nudi inueniemur, id est: ante <lb/>
            uolumus superinduere uirtutem caelestem aeternitatis quam <lb n="25"/>
            carne exuamur. huius enim gratiae priuilegium illos manet,

<note type="footnote">4] II Cor. 5, 1. 9J Matth. 5, 10. 17] cf. Ioh. 14, 2. 22] n <lb/>
            Cor. 5, 2—3. </note>

<note type="footnote"> 2 quoque <hi rend="italic">PMF,</hi> etiam <hi rend="italic">Gel</hi> 3 adhuc <hi rend="italic">FGel:</hi> ad hoc <hi rend="italic">PM</hi> 5 nostri <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> nostri huius <hi rend="italic">C</hi> 7 pro hoc quod <hi rend="italic">Gel:</hi> quod pro hoc <hi rend="italic">PMRt,</hi> quod <lb/>
            per hoc <hi rend="italic">F,</hi> pro hoc <hi rend="italic">R3G</hi> 8 quod domicilium <hi rend="italic">R</hi> 10 est <hi rend="italic">F Gel:</hi> esset <lb/>
            <hi rend="italic">M, om. P (add. R ex Eirsaugienst)</hi> 11 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> pro dissolutione <lb/>
            eius <hi rend="italic">desidero</hi> 13 deputatur <hi rend="italic">C</hi> 18 et <hi rend="italic">om. R3</hi> 20 secuntur <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> ostenduntur <hi rend="italic">P</hi> 21 priora-pertinere <hi rend="italic">om. P (add. R in mg. <lb/>
             ex Hirsaugiensi)</hi> 22 in hoc C, hoc <hi rend="italic">PMF</hi> gemimua <hi rend="italic">PMF,</hi> ingemi- <lb/>
            <hi rend="italic">scimus C 24 inueniemur MF, inueniamur Puulgo 25 superinducere MF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="86"/>
            qui ab aduentu domini deprehendentur in carne et propter <lb/>
            duritias temporum antichristi merebuntur compendio mortis per <lb/>
            demutationem expunctae concurrere cum resurgentibus, sicut <lb/>
            Thesalonicensibus scribit: hoc enim dicimus uobis <lb/>
            sermone domini, quod nos qui uiuimus, qui remanemus<lb n="5"/>
            in aduentum domini, non praeueniemus eos, <lb/>
            qui dormierunt, quoniam ipse dominus in iussu <lb/>
            et uoce tubae dei descendet de caelo, et mortui <lb/>
            in Christo resurgent primi; dehinc nos cum ipsis <lb/>
            simul rapiemur in nubibus obuiam Christo et<lb n="10"/>
            ita semper cum domino erimus. 
</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p>Horum demutationem ad (omnes in prima ad) Corinthios <lb/>
            reddit dicens: non omnes quidem resurgemus, omnes <lb/>
            autem demutabimur, in atomo, in momentaneo motu <lb/>
            oculi. in nouissima tuba. [sed illi scilicet soli, qui inuenientur<lb n="15"/>
            in carne: et mortui, inquit, resurgent, nos demutabimur.] <lb/>
            hac ergo prius positione perspecta reliqua reuocabis <lb/>
            ad superiorem sensum. nam cum adicit: oportet <lb/>
            etenim corruptiuum istud induere incorruptelam et <lb/>
            mortale istud induere inmortalitatem, hoc erit illud<lb n="20"/>
            domicilium de caelo, quod gementes in hac carne superinduere <lb/>
            desideramus, utique super carnem in qua deprehendemur, <lb/>
            quia \'grauari nos\' ait, \'qui simus in tabernaculo, quod nolimus

<note type="footnote"> 4] I Thess. 4, 1»—17. 13] I Cor. 15, 51-52. 18] I Cor. 15, 53. <lb/>
            23] cf. II Cor. 5, 4. </note>

<note type="footnote"> 6 aduentum <hi rend="italic">Oehlems:</hi> aduentu <hi rend="italic">PMF</hi> 7 in iussu et <hi rend="italic">om. Gel</hi> 8 uoce <lb/>
            tubae <hi rend="italic">MF (sed cf. p. 59, 14),</hi> in uoce angeli (archangeli <hi rend="italic">Gel)</hi> et in tuba <lb/>
            <hi rend="italic">Preliqui</hi> descendet <hi rend="italic">M,</hi> descendit <hi rend="italic">PF</hi> 10 simul <hi rend="italic">om. P (add. R ex <lb/>
            Hirsaugiensi)</hi> 11 <hi rend="italic">christo PMF,</hi> domino in aera <hi rend="italic">C (cf. c. 24)</hi> 12 omnes <lb/>
            in prima ad <hi rend="italic">addidi</hi> 13 (non) omnes <hi rend="italic">scripsi:</hi> omnes <hi rend="italic">PMF</hi> omnes <lb/>
            autem <hi rend="italic">scripsi:</hi> non autem omnes <hi rend="italic">PMF</hi> 15 sed illi-demutabimur <hi rend="italic">seelusi:<lb/>
             totum hunc locum ob eam rem consulto et deprauatum et interpolatum <lb/>
            esse, quia quae afferebantur uerba apostoli non concordabant<lb/>
             cum Vulgatae recensione, ex eis cognosci licet, quae infra p. 87, 7 sqq. <lb/>
            leguntur</hi> 16 resurgent (primil et) nos <hi rend="italic">Gel</hi> 17 <hi rend="italic">hac P, haec MF</hi> positione <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> dispositione <hi rend="italic">Gel</hi> perspecta <hi rend="italic">scripsi:</hi> prospecta <hi rend="italic">PMF <lb/>
            19 etenim PMF, enim Ruulgo corruptum R 21 superinduere PMF,</hi> <lb/>
            Buperindui <hi rend="italic">C</hi> 23 nolimus <hi rend="italic">PM,</hi> uolumus <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="87"/>
            exui sed potius superindui, uti deuoretur mortale a uita\\ <lb/>
            scilicet dum demutatur superinduendo quod est de caelis. <lb/>
            quis enim non desiderabit, dum in carne est, superinduere <lb/>
            inmortalitatem et continuare uitam lucrifacta morte per uicariam <lb/>
            demutationem, ne inferos experiatur usque nouissimum <lb n="5"/>
            quadrantem exacturos? ceterum demutationem etiam post <lb/>
            resurrectionem consecuturus est inferos iam expertus. abhinc <lb/>
            enim definimus carnem omnimodo quidem [resurrecturam <lb/>
            atque] illa ex demutatione superuentura habitum angelicum <lb/>
            suscepturam. aut si in his solis, qui inuenientur in carne, <lb n="10"/>
            demutari eam oportebit, ut deuoretur mortale a uita, id est <lb/>
            caro ab illo superindumento caelesti aeterno: ergo qui mortui <lb/>
            deprehendentur uitam non consequentur, priuati iam materia <lb/>
            et, ut ita dixerim, esca uitae, id est carne, aut necesse est <lb/>
            recipiant eam et illi, ut et in ipsis mortale deuorari possit <lb n="15"/>
            a uita, si uitam sunt consecuturi. sed in mortuis, inquis, <lb/>
            iam deuoratum erit mortale istud. non utique in omnibus. <lb/>
            quantos enim licebit uel pridianos inueniri, tam recentia <lb/>
            cadauera. ut nihil in illis deuoratum uideri possit? utique <lb/>
            enim deuoratum non aliud existimas quam interceptum, quam <lb n="20"/>
            abolitum, quam omni sensui ereptum, quod comparere omni <lb/>
            genere cessauerit. nec gigantum autem antiquissima cadauera <lb/>
            deuorata constabit, quorum crates adhuc uiuunt. diximus iam <lb/>
            de isto alibi. sed et proxime in ista ciuitate cum odei fundamenta <lb/>
            tot ueterum sepulturarum sacrilega conlocarentur, quingentorum <lb n="25"/>
            fere annorum ossa adhuc succida et capillos olentes <lb/>
            populus exhorruit. constat non tantum ossa durare uerum et

<note type="footnote"> 5] cf. Matth. 5, 26; Luc. 12, 59. 15] cf. II Cor. 5, 4. 24J cf. <lb/>
            Tert. de anima c. 51. </note>

<note type="footnote"> 2 demntatur <hi rend="italic">PM,</hi> demutanmr <hi rend="italic">FRmg</hi> 4 lucrifacta <hi rend="italic">F,</hi> lucrifactam <hi rend="italic">PM,</hi> <lb/>
            lucrificata <hi rend="italic">C</hi> 6 exacturos <hi rend="italic">R,</hi> exacturus <hi rend="italic">PMF</hi> 8 omni modo quidem <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            quidem omni modo <hi rend="italic">Gel reliqui</hi> resurrecturam atque <hi rend="italic">seclusi</hi> 9 illam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            12 aeterno <hi rend="italic">PMF,</hi> et aeterno <hi rend="italic">C</hi> 15 recipiam <hi rend="italic">M (corr. m. 2)</hi> 19 Jo.J illis <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            illis <hi rend="italic">PMF</hi> 20 existimans <hi rend="italic">P</hi> (n <hi rend="italic">del. R) M (corr. m. 2)</hi> 21 sensui <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            sensu <hi rend="italic">PMF</hi> 23 grates P, arates <hi rend="italic">F</hi> 24 odei <hi rend="italic">Gel:</hi> hodie <hi rend="italic">PMFReo</hi> die <hi rend="italic">R3</hi> <lb/>
            25 sacrilegio <hi rend="italic">siue</hi> (apertura) sacrilega <hi rend="italic">Eng</hi> 26 aucida <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="88"/>
            dentes incorruptos perennare, quae ut semina retinentur fruticaturi <lb/>
            corporis in resurrectione. postremo etsi tunc deuoratum <lb/>
            inuenietur mortale in omnibus mortuis, certe a morte, certe ab <lb/>
            aeuo, certe per aetatem, numquid a uita, numquid a superindumento, <lb/>
            numquid ab inmortalitatis ingestu? porro qui ab his ait<lb n="5"/>
            deuoratuiri mortale, ab aliis negauit. et utique hoc a diuinis <lb/>
            uiribus, non a naturalibus legibus perfici praestarique <lb/>
            conueniet. ergo cum a uita habeat deuorari quod mortale <lb/>
            est, id exhiberi omnifariam necesse est, ut deuoretur, et <lb/>
            deuorari, ut demutetur. si ignem dicas accendi oportere, non<lb n="10"/>
            potes id, per quod accenditur, alibi necessarium adfirmare <lb/>
            alibi non. sic et cum infulcit: siquidem exuti non inueniemur <lb/>
            nudi, de eis scilicet, qui non in uita nec in carne <lb/>
            deprehendentur a die domini, non alias negauit nudos quos <lb/>
            praedixit exutos, nisi quia et reuestitos uoluit intellegi eadem <lb n="15"/>
            substantia, qua fuerant spoliati. ut nudi enim inuenientur <lb/>
            carne deposita uel ex parte discissa siue detrita, - et hoc <lb/>
            enim nuditas potest dici — dehinc recipient eam, ut redinduti <lb/>
            carnem fieri possint etiam superinduti inmortalitatem. <lb/>
            superindui enim nisi uestito iam conuenire non poterit. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>