<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2:34-36</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2:34-36</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2"><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>In primis cum ad hoc uenisse se dicit, uti quod periit <lb n="15"/>
            saluum faciat, quid dicis perisse? hominem sine dubio. totumne <lb/>
            an ex parte? utique totum, siquidem transgressio, quae perditionis <lb/>
            humanae causa est, tam animae instinctu ex concupiscentia <lb/>
            quam et carnis actu ex degustatione commissa totum <lb/>
            hominem elogio transgressionis inscripsit atque exinde merito <lb n="20"/>
            perditionis impleuit. totus itaque saluus fiet qui perit totus <lb/>
            delinquendo. nisi si et ouis illa sine corpore amittitur et sine <lb/>
            corpore reuocatur. nam si caro quoque eius cum anima, quod <lb/>
            pecus totum est, humeris boni pastoris aduehitur, ex utraque <lb/>
            utique substantia restituendi hominis exemplum est. aut quam <lb n="25"/>
            indignum deo, dimidium hominem redigere in salutem, paene

<note type="footnote"> 15] cf. Luc. 19, 10. 22] cf. Luc. 15, 4-6. </note>

<note type="footnote"> 1 absolute <hi rend="italic">PM (corr</hi>. e in a <hi rend="italic">m. 2),</hi> absoluta <hi rend="italic">F Gel reliqui</hi> 3 dispositionem <lb/>
            <hi rend="italic">MFGR3,</hi> dispensationem <hi rend="italic">P Ri</hi> 4 transactionem regni et paasionem <lb/>
            iudicii <hi rend="italic">scripsi:</hi> transactionem et passionem regni iudicii <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            5 defendantor <hi rend="italic">M (m</hi>. 2) <hi rend="italic">N Rig</hi> 7 praestrinximus <hi rend="italic">PR1</hi> 8 pensandus P <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. B) M Icorr. m. I)</hi> 13 animalie <hi rend="italic">M (litt</hi>. s <hi rend="italic">eras.)</hi> 18 causae P <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. B) M (corr. m. 1)</hi> 21 perit <hi rend="italic">PMF,</hi> periit <hi rend="italic">Gel</hi> 22 delinquendo <lb/>
            totUB <hi rend="italic">Gel</hi> 23 nisi <hi rend="italic">P (del</hi>. ni <hi rend="italic">B)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="74"/>
            minus facere **, cum etiam saecularium principum plena semper <lb/>
            indulgentia uindicetur. diabolus ualidior in hominis iniuriam <lb/>
            intellegetur, totum eum elidens? deus infirmior renuntiabitur, <lb/>
            non totum eum releuans? atquin et apostolus suggerit, <lb/>
            ubi delictum abundauerit, illic gratiam superabundasse. quomodo <lb n="5"/>
            denique saluus habebitur qui poterit et perditus dici? <lb/>
            carne scilicet perditus; [anima uero saluus] nisi quod iam <lb/>
            et anima in perdito constituatur necesse est, ut salua effici <lb/>
            possit; id enim saluum effici oportebit, quod perditum fuerit. <lb/>
            porro autem recipimus animae inmortalitatem, ut perdita non<lb n="10"/>
            in interitum credatur sed in supplicium. id est in gehennam. <lb/>
            et si ita est, iam non animam spectabit salus, saluam scilicet <lb/>
            sua natura per inmortalitatem, sed carnem potius, quam interibilem <lb/>
            constat apud omnes. aut si et anima interibilis, id est <lb/>
            non inmortalis, quod et caro, iam et carni forma illa ex aequo<lb n="15"/>
            proficere debebit proinde mortali et interibili, qua id quod <lb/>
            perit saluum facturus est dominus. nolo nunc contentioso <lb/>
            fune deducere, hac an illac hominem perditio depostulet. dum <lb/>
            utrimque eum salus destinet in ambas substantias peraequata. <lb/>
            ecce enim ex quacumque substantia hominem perisse praesumpseris, <lb n="20"/>
            ex altera non perit. saluus ergo erit iam ex qua non <lb/>
            perit et saluus nihilominus fiet ex qua perit, habes totius <lb/>
            hominis restitutionem, dum et quodcumque eius perit saluum <lb/>
            facturus est dominus et quodcumque non perit utique non <lb/>
            erit perditurus. quia ultra de utriusque substantiae securitate <lb n="25"/>
            dubitabit, cum altera salutem consecutura sit, altera amissura

<note type="footnote"> 5] cf. Rom. 5, 20. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> quam censuram humanam <hi rend="italic">(cf. p. 45, 12) uel simile<lb/>
             aliquid intercidisse uidetur</hi> 2 ualentior <hi rend="italic">JR3 (tacet tmdt)</hi> 3 renuntiabitur<lb/>
             (in hominis salutem) <hi rend="italic">fort</hi>. 3 intellegetur <hi rend="italic">Eng:</hi> intellegitur <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 4 atqui <hi rend="italic">R</hi> 6 perditus Ldicij <hi rend="italic">B,</hi> perditus <hi rend="italic">PMF</hi> 7 anima <lb/>
            uero salous <hi rend="italic">seclusi</hi> 10 animae <hi rend="italic">om. P (add. R ex Hirsaugiensi)</hi> non <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> 16 qua <hi rend="italic">MF,</hi> quia <hi rend="italic">P uulgo</hi> 18 illa <hi rend="italic">F</hi> 19 utrimque <hi rend="italic">Rl mg<lb/>
             (ex Hirsaugietisi),</hi> utrumque <hi rend="italic">PMF</hi> 26 alterutra <hi rend="italic">P</hi> sit Laltera amissura<lb/>
             eam non sit, <hi rend="italic">B,</hi> sit <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="75"/>
            eam non sit? et tamen adhuc sensu rem exprimit dominus <lb/>
            ego dicens ueni. non ut meam, sed ut patris, qui me <lb/>
            misit, faciam uoluntatem. quam? oro te. ut omne, quod <lb/>
            dedit mihi, non perdam ex eo quicquam sed resuscitem <lb/>
            illud nouissima die. quid a patre christus acceperat. <lb n="5"/>
            nisi quod et induerat? hominem sine dubio, carnis animaeque <lb/>
            texturam. neutrum ergo eorum, quae accepit, perire patietur, <lb/>
            immo nec quicquam utriusque, immo nec modicum. quodsi <lb/>
            modicum caro, ergo nec carnem, quia nec modicum. [nec <lb/>
            quicquam, quia nec quicquam] atquin si non et carnem resuscitabit <lb n="10"/>
            nouissima die, iam non modicum patietur perire de <lb/>
            homine, sed pro tanta dixerim parte prope totum. ingerens <lb/>
            amplius: hoc est patris uoluntas, ut omnis, qui aspicit <lb/>
            filium et credit in eum, habeat uitam aeternam et <lb/>
            suscitem illum nouissimo die plenitudinem extruit resurrectionis. <lb n="15"/>
            distribuit enim utrique substantiae per officia propria <lb/>
            mercedem salutis, et carni, per quam filius aspiciebatur, <lb/>
            et animae, per quam credebatur. ergo, dices, illis erit promissa <lb/>
            res, a quibus Christus uidebatur. sit plane ita, ut et ad nos <lb/>
            eadem spes inde manauerit. nam si uidentibus et idcirco <lb n="20"/>
            credentibus fructuosa tunc fuerunt opera carnis atque animae, <lb/>
            multo magis nobis. feliciores enim qui non uident et <lb/>
            credent; quando, et si illis negaretur carnis resurrectio. <lb/>
            certe felicioribus competisset. quomodo autem felices, si ex <lb/>
            parte perituri?

<note type="footnote"> 2] Ioh. 6, 38. 3] Ioh. 6, 39. 13] Ioh. 6, 40. \' 22] Ioh. 20, 29. </note>

<note type="footnote"> 1 sensa <hi rend="italic">(hoc est: edicto)</hi> rem <hi rend="italic">scripsi:</hi> sensum rei <hi rend="italic">PMF</hi> 5 nouissima <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> in nouissima <hi rend="italic">P utdgo</hi> 9 nec—quicquam <hi rend="italic">seclusi:</hi> nec quicquam <lb/>
            <hi rend="italic">MFB,</hi> nec quicquam, quia nec quicquam <hi rend="italic">PC</hi> 10 atqui <hi rend="italic">B</hi> 13 hoc <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            haec <hi rend="italic">Gel</hi> 15 nouissimo <hi rend="italic">MF,</hi> nouissima <hi rend="italic">P uulgo</hi> 16 distruit <hi rend="italic">P (corr. <lb/>
             R)</hi> propria <hi rend="italic">Bcripsi:</hi> propriam <hi rend="italic">PMF,</hi> priora <hi rend="italic">Gel</hi> 17 filius <hi rend="italic">MF,</hi> filius <lb/>
            hominis <hi rend="italic">P</hi> 21 fuerint <hi rend="italic">C</hi> 22 enim <hi rend="italic">PMF,</hi> enim, inquit <hi rend="italic">C</hi> uident <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> uiderunt <hi rend="italic">Gel</hi> 23 credent <hi rend="italic">PMF,</hi> credunt <hi rend="italic">Gel</hi> 24 autem <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            enim <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="76"/>
            
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>Sed et praecipit eum potius timendum, qui et corpus <lb/>
            et animam occidat in gehennam, id est dominum solum, non <lb/>
            qui corpus occidant, animae autem nihil nocere possint, id <lb/>
            est humanas potestates. adeo hic et anima inmortalis natura <lb/>
            recognoscitur, quae non possit occidi ab hominibus, et carnis<lb n="5"/>
            esse mortalitatem, cuius sit occisio, atque ita resurrectionem <lb/>
            quoque mortuorum carnis esse, quae in gehennam nisi resuscitata <lb/>
            non poterit occidi. sed quoniam et hic de interpretatione <lb/>
            corporis [questio cauillatur, ego corpus hominis non aliud <lb/>
            intellego quam omnem istam struem carnis. quoquo genere<lb n="10"/>
            materiarum concinnatur atque uariatur, quod uidetur, quod <lb/>
            tenetur, quod denique ab hominibus occiditur. sic et parietis <lb/>
            corpus non aliud admittam quam caementa, quam saxa, quam <lb/>
            lateres. si quis arcanum aliquod corpus inducit, ostendat <lb/>
            reuelet probet ipsum etiam esse, quod occidatur ab homine. <lb n="15"/>
            et de illo erit dictum. item si animae corpus opponitur. uacabit <lb/>
            astutia. cum enim utrumque proponitur, corpus atque animam, <lb/>
            occidi in gehennam, distinguitur corpus ab anima, et relinquitur <lb/>
            corpus intellegi id, quod in promptu sit, caro scilicet, <lb/>
            quae sicut occidetur in gehennam. si non magis a deo timuerit <lb n="20"/>
            occidi, ita et uiuificabitur in uitam aeternam, si maluerit ab <lb/>
            hominibus potius interfici. proinde si quis occisionem carnis <lb/>
            atque animae in gehennam ad interitum et finem utriusque <lb/>
            substantiae adripiet, non ad supplicium, quasi consumendarum, <lb/>
            non quasi puniendarum, recordetur ignem gehennae aeternum<lb n="25"/>
            praedicari in poenam aeternam, et inde aeternitatem occisionis <lb/>
            agnoscat, propterea humanae ut temporali praetimendam. tunc <lb/>
            et aeternas substantias credet, quarum aeterna sit occisio in <lb/>
            poenam. certe cum post resurrectionem corpus cum anima

<note type="footnote"> 1] d. Matth. 10, 28. 26J cf. Matth. 25, 46. </note>

<note type="footnote"> 1 et corpus <hi rend="italic">MF</hi>. corpus <hi rend="italic">P uulgo</hi> 9 quaestio <hi rend="italic">seclusi</hi> 10 intellego <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> iutellegalll <hi rend="italic">PMF</hi> 15 etiam esse <hi rend="italic">MF,</hi> esse etiam <hi rend="italic">Puulgo</hi> <lb/>
            16 opponit <hi rend="italic">Gel</hi> 19 corpus intellegi <hi rend="italic">scripsi:</hi> corpus intellige <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            intellegi corpus <hi rend="italic">Gel reliqui</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="77"/>
            occidi habeat in gehennam, satis de utroque constabit, et de <lb/>
            carnali resurrectione et de aeterna occisione. absurdissimum <lb/>
            alioquin, si idcirco resuscitata caro occidetur in gehennam, <lb/>
            uti finiatur, quod et non resuscitata pateretur. in hoc scilicet <lb/>
            reficietur, ne sit cui non esse iam euenit. eidem nos spei <lb n="5"/>
            fulciens passerum quoque subiungit exemplum, quod ex duobus <lb/>
            non cadat alter in terram sine dei uoluntate, ut et carnem, <lb/>
            quae ceciderit in terram, proinde credas et resurgere posse <lb/>
            per eiusdem dei uoluntatem. nam et si passeribus hoc non <lb/>
            licet, sed nos multis passeribus antestamus eo, quod cadentes <lb n="10"/>
            resurgamus, quorum denique capillos capitis omnes numeratos <lb/>
            adfirmans saluos utique repromittit. perituros enim quae ratio <lb/>
            in numerum redegisset? nisi quia hoc est: ut omne, quod <lb/>
            pater mihi dedit, non perdam ex eo quicquam, id est <lb/>
            nec capillum, sicut nec oculum nec dentem. ceterum unde <lb n="15"/>
            erit fletus et dentium frendor, nisi ex oculis et ex dentibus? <lb/>
            occiso scilicet etiam corpore in gehennam et detruso in tenebras <lb/>
            exteriores, quae oculorum proprie tormenta sunt. si quis <lb/>
            in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutus, constringendus <lb/>
            statim manibus et pedibus, utpote qui cum corpore <lb n="20"/>
            (re)surrexerit sic ergo et recumbere ipsum in dei regno et sedere <lb/>
            in thronis Christi et adsistere ad dexteram tunc uel sinistram et <lb/>
            edere de ligno uitae corporalis dispositionis fidelissima indicia sunt. 
</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>Videamus nunc, an et Saducaeorum uersutiam elidens <lb/>
            nostram magis sententiam erexerit. causa, opinor, quaestionis <lb n="25"/>
            fuit destructio resurrectionis, siquidem Saducaei neque animae <lb/>
            neque carnis admittunt salutem et ideo, ex qua uel maxime

<note type="footnote"> 6] cf. Matth. 10, 29. 10] cf. Matth. 10,31. 11] cf. Matth. 10, 39. <lb/>
            13j Ioh. 6, 39. 15] cf. Matth. 8, 12. 181 cf. Mattb. 25, 30. 19] cf. <lb/>
            Matth. 22, 11. 23] cf. Apoc. 2, 7. </note>

<note type="footnote"> 1 habeat <hi rend="italic">PMF,</hi> habeat &lt;a dao) <hi rend="italic">Gel reliqui</hi> 3 occidetur <hi rend="italic">MF,</hi> occidatur <lb/>
            <hi rend="italic">Puulgo</hi> 5 nos spei <hi rend="italic">PMF,</hi> spei nos <hi rend="italic">R</hi> 7 alter <hi rend="italic">PMF,</hi> unus <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            16 ex <hi rend="italic">(alt.) om. Gel</hi> 18 proprie <hi rend="italic">Bcripsi:</hi> propria <hi rend="italic">PMF</hi> tormenta <lb/>
            sunt <hi rend="italic">PM,</hi> sunt tormenta <hi rend="italic">FR</hi> 19 opertibus <hi rend="italic">fort. (opertus</hi> — evSojia) <lb/>
            21 (re)surrelerit <hi rend="italic">scripsi: surrexerit PM, surreiit F</hi> 22 ad dexteram tunc <lb/>
            <hi rend="italic">PM,</hi> tunc ad deiteram <hi rend="italic">FR</hi> 25 erexit <hi rend="italic">F</hi> 27 ex quo uel maxime spes <hi rend="italic">Gel</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="78"/>
            specie resurrectionis fides. labefactatur, ex ea argumentum <lb/>
            problemati suo accommodauerunt, de carnis scilicet obtentu <lb/>
            nupturae necne post resun-ectionem, sub eius mulieris persona, <lb/>
            quae septem fratribus nupta in dubio haberetur, cui eorum <lb/>
            restitueretur. porro seruentur sensus tam quaestionis quam<lb n="5"/>
            responsionis, et controuersiae occursum est. si enim Saducaei <lb/>
            quidem respuebant resurrectionem, dominus autem eam confirmabat, <lb/>
            et scripturarum ignaros increpans, earum scilicet quae <lb/>
            resurrectionem praedicassent, et uirtutis dei incredulos, idoneae <lb/>
            utique mortuis resuscitandis, postremo subiciens: quoniam<lb n="10"/>
            autem mortui resurgant, sine dubio et confirmando <lb/>
            esse quod negabatur, id est resurrectionem mortuorum apud <lb/>
            deum uiuorum, talem quoque eam confirmabat esse, qualis <lb/>
            negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae. neque enim, <lb/>
            si nupturos tunc negauit, ideo nec resurrecturos demonstrauit. <lb n="15"/>
            atquin filios resurrectionis appellat, ut per eam quodammodo <lb/>
            nasci habentes, post quam non nubent, t sed resuscitati. <lb/>
            similes enim erunt angelis, qua non nupturi, quia nec <lb/>
            morituri, sed (et) qua transituri in statum angelicum per indumentum <lb/>
            illud incorruptibilitatis, per substantiae, resuscitatae<lb n="20"/>
            tamen, demutationem. ceterum nec quaereretur nupturi siue <lb/>
            morituri necne rursus essemus, si non eius uel maxime substantiae <lb/>
            restitutio in dubium uocaretur, quae proprie et morte <lb/>
            et nuptiis fungitur, id est carnis. habes igitur dominum <lb/>
            confirmantem aduersus haereticos Iudaeorum, quod et nunc <lb n="25"/>
            negatur apud Saducaeos Christianorum, solidam resurrectionem. <lb/>
            <note type="footnote"> 3] cf. Matth. 22, 23-28; Marc. 12, 18—23; Luc. 20, 27-34. <lb/>
            10] Luc. 20, 37. 13] cf. Matth. 22, 32. 16] cf. Luc. 20, 36. 18] Luc. <lb/>
            20,36. </note>

<note type="footnote"> 1 ex eo <hi rend="italic">Gel</hi> 7 confirmabat <hi rend="italic">C,</hi> confirmat <hi rend="italic">PMF</hi> 8 ignaros &lt;eos) <lb/>
            <hi rend="italic">ł"ort</hi>. 10 quoniam <hi rend="italic">B,</hi> quam <hi rend="italic">PMF</hi> 13 deum <hi rend="italic">C,</hi> dominum <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            15 negauit Ra, negabit <hi rend="italic">PMFR1</hi> demonatrauit <hi rend="italic">R3,</hi> demonstrabit <hi rend="italic">PMFR1</hi> <lb/>
            16 atqui <hi rend="italic">R</hi> appellat ut <hi rend="italic">PMF,</hi> appellauit <hi rend="italic">C</hi> 17 scilicet reeuscitati <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. nubent, sed resuscitati similes [enim] erunt angelis <hi rend="italic">Eng</hi> 19 et <lb/>
            <hi rend="italic">add. Iun</hi> 21 nec <hi rend="italic">PMF,</hi> ne <hi rend="italic">Gel</hi> 23 in dubium <hi rend="italic">R3,</hi> in deum <hi rend="italic">PMFRt</hi> </note> 
<pb n="79"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>