<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2:28-30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2:28-30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2"><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Scimus autem sicut et uocibus ita et rebus prophetatum; <lb/>
            tam dictis quam et factis praedicatur resurrectio. cum <lb/>
            Moyses manum in sinum condit et emortuam profert et rursus <lb/>
            insinuat et uiuidam explicat, nonne hoc de toto homine <lb/>
            portendit? siquidem trina uirtus dei per illa trina signa <lb n="15"/>
            denotabatur cum suo ordine, primo diabolum serpentem quamquam <lb/>
            formidabilem subactura homini, dehinc carnem de sinu <lb/>
            mortis retractura, atque ita omnem sanguinem executura iudicio. <lb/>
            de quo apud eundem propheten: quoniam et uestrum, <lb/>
            inquit deus, sanguinem exquiram de omnibus bestiis. <lb n="20"/>
            et de manu hominis et de manu fratris exquiram <lb/>
            eum. porro nihil exquiritur nisi quod reposcitur, nihil <lb/>
            reposcitur nisi quod et reddetur, et utique reddetur quod <lb/>
            ultionis nomine reposcetur et exquiretur. neque enim uindicari <lb/>
            poterit quod omnino non fuerit. erit autem, dum restituitur, <lb n="25"/>
            uti uindicetur. in carnem itaque dirigitur quicquid in sanguinem <lb/>
            praedicatur, sine qua non erit sanguis. caro suscitabitur, ut <lb/>
            sanguis uindicetur. sunt et quaedam ita pronuntiata, ut allegoriae <lb/>
            quidem nubilo careant, nihilominus tamen ipsius

<note type="footnote">7] Es. 26, 20. 13J cf. Exod. 4, 6-7. 15] cf. Ex<foreign xml:lang="grc">οό</foreign>. 4. 2-9. <lb/>
            19] Gen. 9, 5. </note>

<note type="footnote"> 4 sequestrentur <hi rend="italic">B</hi> 5 ecquae <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> et quae <hi rend="italic">PMF</hi> 6 quo ait <hi rend="italic">CF</hi> <lb/>
            8 sepulchris in quae <hi rend="italic">Gel</hi> 11 sicut et <hi rend="italic">MF,</hi> sicut <hi rend="italic">P uulgo</hi> 13 mortuam F <lb/>
            15 portendit. siquidem <hi rend="italic">uulgo</hi> 16 notabatur <hi rend="italic">Gel</hi> 18 iudicio executura <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            19 prophetam <hi rend="italic">F</hi> 26 uti <hi rend="italic">om. P (add. R ex HiTsaugienSf)</hi> carnem P, <lb/>
            carne <hi rend="italic">MF</hi> sanguine <hi rend="italic">F</hi> 27 ut <hi rend="italic">om. MF</hi> 28 allegoriae <hi rend="italic">P,</hi> allegoricae <hi rend="italic">MF</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tm. III. </note>

<note type="footnote"> 5 </note> <lb/>
             
<pb n="66"/>
            simplicitatis suae sitiant interpretationem, quale est apud Esaiam: <lb/>
            ego occidam et uiuificabo. certe postea quam occiderit <lb/>
            uiuificabit. ergo per mortem occidens per resurrectionem uiuificabit. <lb/>
            caro est autem, quae occiditur per mortem, caro itaque <lb/>
            et uiuificabitur per resurrectionem. certe si occidere carni<lb n="5"/>
            animam eripere est, uiuificare, contrarium eius, carni animam <lb/>
            referre est, caro resurgat necesse est, cui anima per occisionem <lb/>
            erepta referenda est per uiuificationem.\'
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur si et allegoricae scripturae et argumenta rerum <lb/>
            et simplices uoces resurrectionem carnis, quamquam sine nominatione<lb n="10"/>
            ipsius substantiae, subradiant, quanto magis quae hanc <lb/>
            spem in ipsas substantias corporales speciali mentione determinant <lb/>
            non erunt deducendae in quaestionem? accipe Ezechielem: <lb/>
            et facta est, inquit, super me manus domini et <lb/>
            extulit me in spiritu dominus et posuit me in medio<lb n="15"/>
            campi; is erat ossibus refertus. et circumduxit <lb/>
            me super ea per circuitum et ecce multa super <lb/>
            faciem campi et ecce arida satis. et ait ad me: fili <lb/>
            hominis, si uiuent ossa ista? et dixi: Adonai <lb/>
            domine, tu scis. et ait ad me: propheta in ossa haec <lb n="20"/>
            et dices: ossa arida, audite sermonem domini: <lb/>
            haec dicit dominus Adonai ossibus istis: ecce ego <lb/>
            adfero in uos spiritum, et uiuetis, et dabo in uos <lb/>
            neruos et reducam in uos carnes et circumdabo in <lb/>
            uobis cutem et dabo in uobis spiritum, et uiuetis et <lb n="25"/>
            cognoscetis, quod ego dominus. et prophetaui secundum <lb/>
            praeceptum, et ecce uox, dum propheto, et ecce <lb/>
            motus: et accedebant ossa ad ossa, et uidi et ecce

<note type="footnote"> 2] Dent. 32, 39. (cf. I Reg. 2, C) 14] Ez. 37, 1-14. </note>

<note type="footnote"> 4 occiditur <hi rend="italic">Bmg,</hi> occiderit <hi rend="italic">PMF</hi> 6 animam teripere est, uiuificare, <lb/>
            contrarium eius, carni animam, referre est caro <hi rend="italic">B,</hi> animam referet caro <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 7 anima <hi rend="italic">R,</hi> animam <hi rend="italic">PMF</hi> 8 ereptam <hi rend="italic">MF</hi> 11 obradiant C <lb/>
            15 in <hi rend="italic">(prius) om. Gel</hi> 17 super <hi rend="italic">(alt.) om. P (supte 8. u.R)</hi> 24 neruos scripsi: <lb/>
            spiritum <hi rend="italic">PMF</hi> in uos carnes <hi rend="italic">FC,</hi> UOB in carnes <hi rend="italic">PM</hi> et circumdabo <lb/>
            in uobis <hi rend="italic">PMFBet om. B3,</hi> in <hi rend="italic">om. Gel</hi> 25 cutem-uobis <hi rend="italic">om. F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="67"/>
            super ossa nerui et caro ascendit et circumpositae <lb/>
            sunt eis carnes et spiritus in eis non erat. et ait ad <lb/>
            me: propheta ad spiritum, fili hominis, propheta et <lb/>
            dices ad spiritum: haec dicit dominus Adonai: a quatuor <lb/>
            uentis ueni, spiritus, et spira in istis interemptis, <lb n="5"/>
            et uiuant. et prophetaui ad spiritum, sicut praecepit <lb/>
            mihi, et introiit in ea spiritus et uixerunt et constiterunt <lb/>
            super pedes suos ualentia magna satis. et ait ad <lb/>
            me: fili hominis, ossa ista omnis domus Israhel est. <lb/>
            ipsi dicunt: exaruerunt ossa nostra et periit spes <lb n="10"/>
            nostra, auulsi sumus in eis. propterea propheta ad <lb/>
            eos: ecce ego patefacio sepulcra uestra et eueham <lb/>
            uos de sepulcris uestris, populus meus, et inducam <lb/>
            uos in terram Israhel et cognoscetis, quod ego dominus <lb/>
            aperuerim sepulcra uestra et eduxerim uos de <lb n="15"/>
            sepulcris uestris, populus meus, et dabo uobis spiritum <lb/>
            et uiuetis et requiescetis in terra uestra et <lb/>
            cognoscetis, quod ego dominus locutus sim et fecerim, <lb/>
            dicit dominus. 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Hanc quoque praedicationem scio, qualiter concutiant <lb n="20"/>
            in allegoriae argumentationem, quia dicendo ossa ista omnis <lb/>
            domus est Israhel imaginem ea fecerit Israhelis et a propria <lb/>
            condicione transtulerit; atque ita figuratam esse, non <lb/>
            ueram resurrectionis praedicationem. statum enim Iudaeorum <lb/>
            deformari quodammodo emortuum et exaridum et dispersum <lb n="25"/>
            in campo orbis. itaque et imaginem resurrectionis in illum <lb/>
            allegorizari, quia recolligi habeat et recompingi os ad os, id <lb/>
            est tribus ad tribum et populus ad populum, et recorporari <lb/>
            carnibus facultatum et neruis regni atque ita de sepulcris, <lb/>
            id est de habitaculis captiuitatis tristissimis atque teterrimis,

<note type="footnote"> 21] Ez. 37, 11. </note>

<note type="footnote"> 5 aentia caeli spiritus <hi rend="italic">C</hi> 7 constiterunt <hi rend="italic">FC,</hi> steterant <hi rend="italic">PM</hi> 10 et <lb/>
            periit spes nostra <hi rend="italic">om. P (add. B</hi> in <hi rend="italic">mg. ex Hirsaugiensi)</hi> 15 apenierim <lb/>
            <hi rend="italic">C,</hi> aperui <hi rend="italic">PMF</hi> 17 requiescitis BS 18 eim P, sum <hi rend="italic">MF</hi> <lb/>
            22 eat israhel <hi rend="italic">PM,</hi> israhelis est <hi rend="italic">F (cf. 68, 21),</hi> Iarael est <hi rend="italic">Gel</hi> 29 carnibos <lb/>
            <hi rend="italic">MFBmg,</hi> carnis <hi rend="italic">P</hi> facultatum <hi rend="italic">Bmg,</hi> facultatem <hi rend="italic">PMF</hi> et <hi rend="italic">om. P</hi> </note>

<note type="footnote"> õ. </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="68"/>
            educi et refrigerii nomine respirari et uiuere exinde in terra <lb/>
            sua Iudaea. et quid post haec? morientur sine dubio. et quid <lb/>
            post mortem? nulla, opinor, resuscitatio, si non haec erit <lb/>
            ipsa, quae Ezechieli reuelatur. sed enim et alias praedicatur <lb/>
            resurrectio. ergo et haec erit, et temere M statum eam Iudaicarum<lb n="5"/>
            rerum conuertunt. aut si alia est illa quam defendimus, nihil <lb/>
            mea interest, dum sit et corporum resurrectio, sicut et rerum <lb/>
            Iudaicarum. denique hoc ipso, quod recidiuatus Iudaici status de <lb/>
            recorporatione et redanimatione ossuum figuratur, id quoque <lb/>
            euenturum ossibus probatur. non enim posset de ossibus figura<lb n="10"/>
            componi, si non id ipsum et ossibus euenturum esset. nam <lb/>
            etsi figmentum ueritatis in imagine est, imago ipsa in ueritate <lb/>
            est sui. necesse est esse prius sibi, quo alii configuretur. de <lb/>
            uacuo similitudo non competit, de nullo parabola non conuenit. <lb/>
            ita oportebit ossuum quoque credi reuiscerationem et respirationem,<lb n="15"/>
            qualis dicitur, de qua possit exprimi Iudaicarum <lb/>
            rerum reformatio, qualis adfingitur. sed magis religiosum est <lb/>
            ueritatem de suae t ueritate simplicitatis defendi, quam sensus <lb/>
            diuinae propositionis expostulat. si enim ad res Iudaicas <lb/>
            spectaret haec uisio, statim reuelato situ ossuum subiecisset: <lb n="20"/>
            ossa ista omnis domus Israhelis est, et cetera deinceps. <lb/>
            at cum ostensis ossibus de propria spe eorum quid obloquitur. <lb/>
            nondum nominato Israhele, et fidem temptat prophetae: fili <lb/>
            hominis, si uiuent ossa haec? ut et ille responderet: <lb/>
            domine, tu scis. non utique deus prophetae fidem de ea re <lb n="25"/>
            temptasset, quae futura non esset, quam numquam Israhel audisset, <lb/>
            quam credi non oporteret. sed quoniam praedicabatur <lb/>
            quidem resurrectio mortuorum, Israhel uero pro sua

<note type="footnote"> 21] Ez. 37, 11. 23] Ez. 37, 3. 25] Ez. 37, 3. </note>

<note type="footnote"> 1 respirari <hi rend="italic">PMF,</hi> respirare <hi rend="italic">Pam</hi> 3 resurrectio F 5 aut haec <hi rend="italic">IUfl</hi> <lb/>
            9 readunatione <hi rend="italic">C</hi> ossium <hi rend="italic">R</hi> 15 oasium <hi rend="italic">R</hi> 18 de auae ueritate <lb/>
            simplicitatis <hi rend="italic">PMF,</hi> de sua simplicitate et auctoritate <hi rend="italic">B,</hi> de suae auctoritate <lb/>
            simplicitatis <hi rend="italic">Pam: ego rescribi uelim:</hi> de suae simplicitatis ueritate <lb/>
            <hi rend="italic">ceteris</hi> (quam—expostulat) <hi rend="italic">ut interpretamento deletis</hi> 20 ossium <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            22 qui <hi rend="italic">Pam</hi> 23 et <hi rend="italic">om. P</hi> 24 ossa thaeCj <hi rend="italic">B,</hi> ossa <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="69"/>
            incredulitate diffidens scandalizabatur et aspiciens habitum senescentis <lb/>
            sepulturae desperabat resurrectionem uel non in eam potius <lb/>
            animum dirigebat sed in circumstantias suas, idcirco deus <lb/>
            et prophetam, qua et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam <lb/>
            praedicationis reuelato ordine resurrectionis et populo <lb n="5"/>
            id credendum mandauit, quod prophetae reuelauit. ipsos dicens <lb/>
            esse ossa quae erant resurrectura, qui non credebant resurrectura. <lb/>
            denique in clausula: et cognoscetis, inquit, quod ego <lb/>
            dominus locutus sim et fecerim, id utique facturus, quod <lb/>
            fuerat locutus; ceterum non id facturus, quod locutus, si <lb n="10"/>
            aliter facturus quam locutus. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>