<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2:22-24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2:22-24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Post haec ad illas etiam scripturas respiciendum est, <lb/>
            quae non sinunt resurrectionem secundum animales istos, ne <lb/>
            dixerim spiritales, aut hic iam in ueritatis agnitione praesumi <lb/>
            aut ab excessu statim uitae uindicari. cum enim et tempora <lb/>
            totius spei fixa sint sacrosancto stilo, — in aduentu, opinor<lb n="25"/>
            Christi, — nec liceat eam ante constitui, uota nostra suspirant <lb/>
            saeculi huius occasum, in transitum mundi quoque, ad <lb/>
            diem domini magnum, diem irae et retributionis, diem

<note type="footnote">28] cf. Es. 13, 13; Soph. 2, 2; Os. 9, 7. </note>

<note type="footnote"> 3 ut ne <hi rend="italic">Eng</hi> 5 tunc <hi rend="italic">MFR1,</hi> tum <hi rend="italic">PR3 imlgo</hi> 6 spes sacramenti <lb/>
            <hi rend="italic">de la Cerda</hi> 8 adnuntiata <hi rend="italic">R,</hi> adnuata <hi rend="italic">PMF,</hi> adnutata <hi rend="italic">susp. Eng</hi> <lb/>
            13 et si <hi rend="italic">PMF,</hi> sed et si <hi rend="italic">B</hi>. et &lt;postremo) si <hi rend="italic">fort</hi>. 15 aperte <hi rend="italic">Lat:</hi> <lb/>
            aperta <hi rend="italic">PMF</hi> 17 hominum <hi rend="italic">PM,</hi> humanum F 20 ferre <hi rend="italic">PM</hi> 25 in <lb/>
            aduentu <hi rend="italic">PMF,</hi> in aduentum <hi rend="italic">C uerba</hi> in aduentu, opinor, Christi <hi rend="italic">quae<lb/>
             in libris mss. paulo infra post</hi> constitui <hi rend="italic">leguntur, huc transtuli</hi> 26 constitui <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> constitui&lt;\'!llsm) <hi rend="italic">Gel reliqui</hi> 27 <hi rend="italic">aaeculiPMF</hi>. &lt;in) saeculi <lb/>
            <hi rend="italic">Gel reliqui</hi> in transitum <hi rend="italic">sensu finali</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="55"/>
            ultimum et occultum nec ulli praeter patri notum, et tamen <lb/>
            signis atque portentis et concussionibus elementorum et conflictationibus <lb/>
            nationum praenotatum. euoluerem prophetias, si <lb/>
            dominus ipse tacuisset - nisi quod et prophetiae uox erant <lb/>
            domini — sed plus est, quod illas suo ore consignat. interrogatus <lb n="5"/>
            a discipulis, quando. euentura essent quae interim <lb/>
            de templi exitu eruperat, ordinem temporum primo Iudaicorum <lb/>
            usque ad excidium Hierusalem, dehinc communium <lb/>
            usque ad conclusionem saeculi digerit. nam posteaquam edixit: <lb/>
            et tunc erit Hierusalem conculcatui nationibus, <lb n="10"/>
            donec adimpleantur tempora nationum, adlegendarum <lb/>
            scilicet a deo et congregandarum cum reliquiis Israhelis, <lb/>
            inde iam in orbem et in saeculum praedicat secundum Iohelem <lb/>
            et Danihelem et uniuersum concilium prophetarum futura signa <lb/>
            in sole et luna et in stellis, conclusionem nationum, <lb n="15"/>
            cum stupore sonitus maris et motus refrigescentium <lb/>
            hominum prae metu et expectatione eorum, quae immineant <lb/>
            orbi terrae. uirtutes enim, inquit, caelorum <lb/>
            commouebuntur, et tunc uidebunt filium hominis uenientem <lb/>
            in nubibus cum plurimo potentatu et gloria. ubi <lb n="20"/>
            autem coeperint ista fieri, emergetis et eleuabitis <lb/>
            capita uestraquod redemptio uestra adpropinquauerit. <lb/>
            et tamen adpropinquare eam dixit, non adesse iam, <lb/>
            et cum coeperint ista fieri, non cum facta fuerint, quia <lb/>
            cum facta fuerint, tunc aderit redemptio nostra, quae eo <lb n="25"/>
            usque adpropinquare dicitur, erigens interim et excitans animos <lb/>
            ad proximum iam spei fructum, cuius etiam parabola subtexitur <lb/>
            tenerescentium arborum in caulem, floris et dehinc frugis

<note type="footnote"> 1] cf. Act. 1, 7. 5] cf. Luc. 21, 7. 7] cf. Luc. 21, 9-24. 8] cf. <lb/>
            Luc. 21, 25-28. 10] Luc. 21, 24. 14] Luc. 21, 25-26. 18] Luc. <lb/>
            21, 26-28. 27] cf. Luc. 21, 29-81. </note>

<note type="footnote"> 1 praeter <hi rend="italic">PMF,</hi> praeterquam <hi rend="italic">R uulgo</hi> 5 est <hi rend="italic">om PRl</hi> 7 eruperat <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> eruperant <hi rend="italic">Gel</hi> 9 digerit <hi rend="italic">Gel:</hi> dirigit <hi rend="italic">PMF</hi> 11 adlegendarum <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> adlegandaium <hi rend="italic">Gel</hi> 12 reliquo <hi rend="italic">Gel</hi> 15 &lt;in&gt; luna <hi rend="italic">Pam</hi> conclusionem <lb/>
            <hi rend="italic">PMF (graece:</hi> cuvoxi), conlisionem <hi rend="italic">Pam</hi> 28 et (florem) debinc <lb/>
            OeMerrts </note> <lb/>
             
<pb n="56"/>
            antecursorem. ita et uos, cum uideritis omnia ista <lb/>
            fieri, scitote in proximo esse regnum dei. uigilate <lb/>
            ergo omni in tempore, ut digni habeamini effugere <lb/>
            omnia ista et stetis ante filium hominis, utique per <lb/>
            resurrectionem, omnibus ante transactis. ita etsi in agnitione<lb n="5"/>
            sacramenti fruticat, sed in domini repraesentatione florescit <lb/>
            atque frugescit. quis ergo dominum tam intempestiue, tam <lb/>
            acerbe excitauit iam a dextera dei ad confringendam terram <lb/>
            secundum Esaiam, quae. puto, adhuc integra est? quis inimicos <lb/>
            Christi iam subiecit pedibus eius secundum Dauid,<lb n="10"/>
            quasi uelocior patre, omni adhuc popularium coetu reclamante <lb/>
            Christianos ad leonem\'? quis caelo descendentem legum talem <lb/>
            conspexit qualem ascendentem apostoli uiderant secundum <lb/>
            angelorum constitutum? nulla ad hodiernum tribus ad tribum <lb/>
            pectora ceciderunt, agnoscentes quem pupugerunt, nemo adhuc<lb n="15"/>
            excepit Heliam, nemo adhuc fugit antichristum, nemo adhuc <lb/>
            Babylonis exitum fleuit: est iam, qui resurrexerit, nisi (quod) <lb/>
            haereticus. exiit plane iam de corporis sepulcro etiamnunc <lb/>
            febribus et ulceribus obnoxius, et conculcauit iam inimicos <lb/>
            etiamnunc luctari habens cum mundi potentibus, et utique <lb n="20"/>
            iam regnat etiamnunc Caesari quae sunt Caesaris debens. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Docet quidem apostolus Colosensibus scribens mortuos <lb/>
            fuisse nos aliquando, alienatos et inimicos sensus domini, <lb/>
            cum in operibus pessimis agebamus, dehinc consepultos Christo <lb/>
            in baptismate et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae dei, <lb n="25"/>
            qui illum suscitarit a mortuis: et uos cum mortui

<note type="footnote">1] Luc. 21, 31. 2] Luc. 21, 36. 8] cf. Es. 2, 19. 10] cf. Ps. <lb/>
            109, 1. 13] cf. Act. 1, 11. 14] cf. Zach. 12, 12. 15] cf. Zach. 12, 10. <lb/>
            16] cf. Mal. 4, 5; cf. Apoc. 12, 6. 17] cf. Apoc. 18, 9. 20] of. Eph. 6, 12. <lb/>
            21] cf. Matth. 22, 21. 23] cf. Col. 1, 21. 24] cf. Col. 2,12. 26] Col. 2, 13. </note>

<note type="footnote"> 3 in tempore <hi rend="italic">MF,</hi> tempore <hi rend="italic">Puulgo</hi> tempore, &lt;orantes,) ut <hi rend="italic">fort</hi>. dignemini <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 6 fruticat sed <hi rend="italic">Pam:</hi> fructificasset <hi rend="italic">PMF</hi> 7 intempestiue <lb/>
            <hi rend="italic">FR</hi>. intempestatiue <hi rend="italic">PM</hi> 8 a dextera <hi rend="italic">scripsi:</hi> ad dexteram <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            11 clamante <hi rend="italic">Gel</hi> 15 pupugerunt. nemo <hi rend="italic">uulgo</hi> 17 est <hi rend="italic">PMF,</hi> &lt;et) est <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> quod <hi rend="italic">addidi</hi> 20 potentibus. et <hi rend="italic">uulgo</hi> 21 debent <hi rend="italic">P (corr. R),</hi> <lb/>
            debens <hi rend="italic">M</hi> (s <hi rend="italic">in fas.)</hi> 22 colosensibus <hi rend="italic">PMF,</hi> Colossensibus <hi rend="italic">R uulgo</hi> <lb/>
            26 suscitarit R, suscitaret <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="57"/>
            essetis delictis et praeputiatione carnis uestrae, uiuificauit <lb/>
            cum eo, donatis uobis omnibus delictis, et <lb/>
            rursus: si cum Christo mortui estis ab elementis <lb/>
            mundi, quomodo quasi quidam uiuentes in mundo <lb/>
            sententiam fertis? sed cum ita nos mortuos faciat spiritaliter, <lb n="5"/>
            ut tamen et corporaliter quandoque morituros agnoscat, <lb/>
            utique et resuscitatos proinde spiritaliter deputans aeque non <lb/>
            negat etiam corporaliter resurrecturos. denique: si resurrexistis, <lb/>
            inquit, c u ill C h ri s to, e a qua e sursum sum sunt t qua erite, <lb/>
            ubi est Christus in dextera dei residens; ea <lb n="10"/>
            quae sursum sunt sapite, non quae deorsum. ita <lb/>
            animo ostendit resurgere, quo solo adhuc possumus caelestia <lb/>
            adtingere. quae non quaereremus nec saperemus. si possideremus. <lb/>
            subicit etiam: mortui enim estis, — scilicet delictis, <lb/>
            nonuobis-et uita uestra abscondita est cum Christo <lb n="15"/>
            in deo. nondum ergo adprehensa est quae abscondita est. <lb/>
            sic et Iohannes: et nondum, ait, manifestatum est, quid <lb/>
            futuri sumus. scimus quia, si manifestauerit, similes <lb/>
            eius erimus. tanto abest, ut simus iam quod nescimus, <lb/>
            utique scituri, si iam essemus. adeo contemplatio est spei in <lb n="20"/>
            hoc spatio per fidem, non repraesentatio, nec possessio sed <lb/>
            expectatio. de qua spe et expectatione Paulus ad Galatas: <lb/>
            nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus. <lb/>
            non ait \'tenemus\'; \'iustitiae\' autem dei dicit ex iudicio, quo <lb/>
            iudicabitur de mercede. ad quam pendens et ipse, cum Philipensibus <lb n="25"/>
            scribit: si qua, inquit, concurram in

<note type="footnote"> 3] Col. 2, 20. 8] Col. 3, 1-2. 14] Col. 3, 3. 17] I Ioh. 3. 2. <lb/>
            2*1 Gal. 5, 5. 26] Pbil. 3, 11-12. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 (in) delictis Gel praeputio Gel</hi> 3 e.itis <hi rend="italic">M, esBetis PF</hi> 4 quasi <lb/>
            quidam <hi rend="italic">Pam:</hi> quidam quasi <hi rend="italic">PMF</hi> 15 nobis <hi rend="italic">N Pam:</hi> nobis <hi rend="italic">PMF</hi> et <lb/>
            uita C. sed uita <hi rend="italic">PMF</hi> 18 sumus <hi rend="italic">PMF,</hi> simus <hi rend="italic">Gel</hi> manifestatus fuerit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            19 eius <hi rend="italic">FM,</hi> ei P 20 ntique-eseemus <hi rend="italic">om. P (add. R in mg, ex <lb/>
            Uirsaugiensi)</hi> 21 repraesentatio <hi rend="italic">C,</hi> praesentatio <hi rend="italic">PMF</hi> 25 iudicabitur <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> iudicabimur <hi rend="italic">B</hi> quam <hi rend="italic">(ex quas) PM</hi> 26 philipensibus <hi rend="italic">PM,</hi> <lb/>
            philippensibus <hi rend="italic">Fuulgo</hi> 26 resuscitationem <hi rend="italic">PMF,</hi> resurrectionem <hi rend="italic">Gel</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="58"/>
            resuscitationem, quae a mortuis, non quia iam accepi aut <lb/>
            consummatus sum. et utique crediderat et omnia sacramenta <lb/>
            cognouerat, uas electionis, doctor nationum, et tamen <lb/>
            adicit: persequor autem, si adprehendam, in quo <lb/>
            sum adprehensus a Christo. et amplius: ego me,<lb n="5"/>
            fratres, non puto adprehendisse: unum plane, oblitus <lb/>
            posteriorum in priora me extendens secundum <lb/>
            scopum persequor ad palmam incriminationis, per <lb/>
            quam concurrerem; utique in resuscitationem a mortuis, <lb/>
            suo tamen tempore, sicut ad Galatas: bene autem facientes<lb n="10"/>
            ne taedeat, tempore enim suo metemus, sicut <lb/>
            et ad Timotheum de Onesiphoro: det illi dominus inuenire <lb/>
            misericordiam in illo die. in quem diem ac tempus <lb/>
            et ipsi praecipit custodire mandatum inmaculatum inreprehensibile, <lb/>
            in apparentiam domini Iesu Christi. <lb n="15"/>
            quam suis temporibus ostendet beatus et solus <lb/>
            potentator et rex regnantium, de deo dicens. de quibus <lb/>
            temporibus et Petrus in Actis: paeniteat itaque uos et <lb/>
            respicite ad abolenda delicta uestra, uti tempora <lb/>
            nobis superueniant refrigerii ex persona dei, et <lb n="20"/>
            mittat praedesignatum nobis Christum, quem oportet <lb/>
            accipere caelos ad usque tempora exhib.itionis <lb/>
            omnium, quae locutus est deus ore sanctorum <lb/>
            prophetarum. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Quae haec tempora, cum Thesalonicensibus disce. legimus <lb n="25"/>
            enim: qualiter conuersi sitis ab idolis ad seruiendum <lb/>
            uiuo et uero deo et ad expectandum a

<note type="footnote"> 3] cf. Act. 9, 15. cf. I Tim. 2, 7. 4] Phil. 3, 12-14. 10] Gal. <lb/>
            6, 9. 12] II Tim. 1, 18. 14] I Tim. 6, 14-15. 18] Act. 3, 19-21. <lb/>
            26] I Thess. 1, 9-10. </note>

<note type="footnote"> 1 quae <hi rend="italic">PMF,</hi> quae ebt <hi rend="italic">C</hi> 5 et <hi rend="italic">Eng:</hi> eo <hi rend="italic">PMF</hi> 9 resuacitationem <hi rend="italic">PM,</hi> <lb/>
            resurrectionem <hi rend="italic">F</hi> 12 honesifero <hi rend="italic">PM,</hi> hone si foro <hi rend="italic">F</hi> 17 potentator <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            potens <hi rend="italic">B</hi> regnantium &lt; et dominus dominantium) <hi rend="italic">Gel reliqui</hi> 18 paeniteat <lb/>
            itaque <hi rend="italic">MFC,</hi> paeniteat <hi rend="italic">P</hi> 19 respicite <hi rend="italic">PMF,</hi> resipiscite <hi rend="italic">Erasmus</hi> <lb/>
            21 nobis <hi rend="italic">PMF,</hi> nobis <hi rend="italic">Pam</hi> 22 ad <hi rend="italic">(8. u. a m. 1) F</hi> 25 quae haec <lb/>
            <hi rend="italic">MW (ex Gorziensi, ni fallor):</hi> quae <hi rend="italic">PBi,</hi> et haec F thesalonicensibus <lb/>
            <hi rend="italic">P,</hi> thessalonicensibus <hi rend="italic">MF</hi> 27 ad <hi rend="italic">om. F</hi> e caelis <hi rend="italic">Pam</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="59"/>
            caelis filium eius, quem suscitauit ex mortuis, <lb/>
            Iesum. et rursus: quae enim spes nostra uelgaudium <lb/>
            uel exultationis corona, quam ut et uos coram <lb/>
            domino nostro Iesu Christo in aduentu ipsius? <lb/>
            item: coram deo et patre nostro in aduentu domini <lb n="5"/>
            nostri Iesu Christi cum uniuersis sanctis eius. <lb/>
            de quorum dormitione minus maerenda docens simul et tempora <lb/>
            resurrectionis exponit: si enim credimus, quod Iesus <lb/>
            mortuus sit et resurrexerit, sic et deus eos, qui <lb/>
            dormierunt per Iesum, adducet cum ipso. hoc enim <lb n="10"/>
            dicimus uobis in sermone domini, quod nos, qui <lb/>
            uiuimus, qui remanemus in aduentum domini nostri, <lb/>
            non praeueniemus eos, qui dormierunt. quoniam <lb/>
            ipse dominus in iussu et in uoce archangeli et <lb/>
            tuba dei descendet de caelo; et mortui in Christo <lb n="15"/>
            primi resurgent, deinde nos, qui uiuimus, qui. sumul <lb/>
            cum illis tollemur in nubibus obuiam Christo in <lb/>
            aerem et ita semper cum domino erimus. quae uox <lb/>
            archangeli, quae tuba dei audita iam, nisi forte in cubiculis <lb/>
            haereticorum? nam etsi tuba dei euangelicus sermo dici potest, <lb n="20"/>
            qui illos iam uocarit, sed aut mortui erunt iam corporaliter, <lb/>
            ut resurrexerint, et quomodo uiuunt? aut in nubes erepti, <lb/>
            et quomodo hic sunt? miserrimi reuera, ut apostolus pronuntiauit, <lb/>
            qui in ista tantum uita sperantes habebuntur, excludendo, <lb/>
            dum praeripiunt, quod post illam repromittitur, frustrati <lb n="25"/>
            circa ueritatem non minus quam Phygelus et Hermogenes. <lb/>
            et ideo maiestas spiritus sancti perspicax eiusmodi sensuum

<note type="footnote"> 2] I Thess. 2, 19. 5] I Theas. 3, 13. 8] I Thess. 4, 14-17. <lb/>
            23] cf. I Cor. 15, 19. 26] cf. II Tim. 1, 15. </note>

<note type="footnote"> 3 quam Lat et, uos <hi rend="italic">BMF,</hi> quam ut uos <hi rend="italic">PR1</hi> quam uos R3 4 domino <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> domino deo <hi rend="italic">P uulgo</hi> 4 aduentu <hi rend="italic">R,</hi> aduentum <hi rend="italic">PMF</hi> 5 aduentu <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi>. aduentum <hi rend="italic">PM</hi> 7 maerenda <hi rend="italic">PMF,</hi> miseranda <hi rend="italic">Gel reliqui</hi> 8 exponit <lb/>
            <hi rend="italic">FM,</hi> exponit dicens <hi rend="italic">P uulgo</hi> 9 resurrexit <hi rend="italic">B</hi> 11 domini <hi rend="italic">N Pam:</hi> <lb/>
            itei <hi rend="italic">PMF</hi> 16 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> qui &lt;remanemus&gt; <hi rend="italic">fort</hi>. (= <hi rend="italic">oi</hi> iceptXBi- <lb/>
            -ojjLsvot) 21 uocarit <hi rend="italic">Pam:</hi> uocaret <hi rend="italic">PMF 24</hi> excludendi <hi rend="italic">C (probatEng)</hi> <lb/>
            25 praeripiunt quod <hi rend="italic">uulgo</hi> 26 phigelus <hi rend="italic">PMF</hi></note> <lb/>
             
<pb n="60"/>
            et in ipsa ad Thesalonicenses epistola suggerit: de temporibus <lb/>
            ribus autem et temporum spatiis, fratres, non est <lb/>
            necessitas scribendi uobis. ipsi enim certissime <lb/>
            scitis, quod dies domini quasi fur nocte ita adueniet. <lb/>
            cum dicent &lt;pax) et \'tuta sunt omnia\', tunc <lb n="5"/>
            illis repentinus insistet interitus. et in secunda <lb/>
            pleniore sollicitudine ad eosdem: obsecro uos, fratres, <lb/>
            per aduentum domini nostri et congregationem <lb/>
            nostram ad illum, ne cito commoueamini animo <lb/>
            neque turbemini, neque per spiritum neque per <lb n="10"/>
            sermonem, scilicet pseudoprophetarum, neque per epistolam, <lb/>
            scilicet pseudoapostolorum, acsi per nostram, <lb/>
            quasi insistat dies domini. ne quis uos seducat <lb/>
            ullo modo, quoniam nisi ueniat abscessio primo, <lb/>
            huius utique regni, et reueletur delinquentiae homo,<lb n="15"/>
            id est antichristus, filius perditionis, qui aduersatur <lb/>
            et superextollitur omne, quod deus dicitur uel <lb/>
            religio, uti sedeat in templo dei, adfirmans deum <lb/>
            se. nonne meministis. quod cum apud uos essem, <lb/>
            haec dicebam uobis? et nunc quid teneat scitis, <lb n="20"/>
            ad reuelandum eum in suo tempore. iam enim arcanum <lb/>
            iniquitatis agitatur; tantum qui nunc tenet, <lb/>
            donec de medio fiat. quis. nisi Romanus status, cuius <lb/>
            abscessio in decem reges dispersa antichristi superducet? <lb/>
            et tunc reuelabitur iniquus, quem dominus Iesus <lb n="25"/>
            interficiet spiritu oris sui et euacuabit apparentia <lb/>
            aduentus sui, cuius est aduentus secundum

<note type="footnote">1] I Thess. 5. 1-3. 7] II Thess. 2, 1-7. 241 cf. Apoc. 17, <lb/>
            12-14. 25] II Thess. 2, 8-10. </note>

<note type="footnote"> 1 thesalonicenses <hi rend="italic">PMF,</hi> Theasalonicenses <hi rend="italic">B uulgo</hi> 7 obsecro autem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8 domini nostri Iesu Christi <hi rend="italic">C</hi> 11 pseudoapostolorum <hi rend="italic">PRl</hi> 12 pseudoprophetarum <lb/>
            <hi rend="italic">PRl</hi> per <hi rend="italic">om. PJR1</hi> 17 omne <hi rend="italic">PMF,</hi> in omne <hi rend="italic">B</hi> dicitor <lb/>
            deus <hi rend="italic">F</hi> 18 (ipse) sedeat <hi rend="italic">fort</hi>. dei templo <hi rend="italic">F</hi> 20 quid teneat <lb/>
            <hi rend="italic">PM,</hi> qui teneat <hi rend="italic">RF,</hi> quid detineat <hi rend="italic">Gel</hi> 22 tenet <hi rend="italic">F (cf. graeca):</hi> tenet, <lb/>
            teneat <hi rend="italic">PM uulgo</hi> 24 dispersa antichristi = <hi rend="italic">die zerstreuten Mdchte des <lb/>
            Antichrist (Eng)</hi> antichristi <hi rend="italic">PufFRt,</hi> antichristuin <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="61"/>
            operationem satanae in omni uirtute et signis atque <lb/>
            portentis mendacii et in omni seductione iniustitiae <lb/>
            eis, qui pereunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>