<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2:19-21</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2:19-21</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2"><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Et haec itaque dispectio tituli et praeconii ipsius, fidem <lb/>
            utique defendens uocabulorum, illuc proficere debebit, ut, si <lb/>
            quid diuersa pars turbat obtentu figurarum et aenigmatum, <lb/>
            manifestiora quaeque praeualeant et [de] incertis certiora <lb/>
            praescribant. nacti enim quidam sollemnissimam eloquii prophetici <lb n="10"/>
            formam, allegorici et figurati plerumque, non tamen <lb/>
            semper, resurrectionem quoque mortuorum manifeste adnuntiatam <lb/>
            in imaginariam significationem distorquent, adseuerantes <lb/>
            ipsam etiam mortem spiritaliter intellegendam. non enim hanc <lb/>
            esse in uero, quae sit in medio, discidium carnis atque <lb n="15"/>
            animae, sed ignorantiam dei, per quam homo mortuus deo <lb/>
            non minus in sepulcro iacuerit quam in errore. itaque et resurrectionem <lb/>
            eam uindicandam, qua quis adita ueritate redanimatus <lb/>
            et reuiuificatus deo ignorantiae morte discussa uelut <lb/>
            de sepulcro ueteris hominis eruperit, quia et dominus scribas <lb n="20"/>
            et Pharisaeos sepulcris dealbatis adaequauerit. exinde ergo <lb/>
            resurrectionem fide consecutos cum domino esse, cum eum <lb/>
            in baptismate induerint. hoc denique ingenio etiam in conloquiis <lb/>
            saepe nostros decipere consuerunt, quasi et ipsi resurrectionem <lb/>
            carnis admittant. (uae», inquiunt, \'qui non in hac <lb n="25"/>
            carne resurrexerit\'; ne statim illos percutiant, si resurrectionem <lb/>
            statim abnuerint. tacite autem secundum conscientiam suam

<note type="footnote"> 20] cf. Eph. 4, 22; Col. 8, 9. 21] cf. Matth. 23, 27. </note>

<note type="footnote"> 1 mortnum meum <hi rend="italic">Gel:</hi> mortuam meam <hi rend="italic">PMFC</hi> 4 mortuum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            7 si quid diuersa pars <hi rend="italic">FB,</hi> si qua pars diuersa <hi rend="italic">PM</hi> 9 praeualeatur <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> de <hi rend="italic">seclugi (irrepsisse uidetur ex 54 2)</hi> 10 praescribatur <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            14 mortem <hi rend="italic">om. P (add. R ex Hirsaugiensi)</hi> 15 discidium <hi rend="italic">FGel:</hi> dissidium <lb/>
            <hi rend="italic">PM</hi> 17 <hi rend="italic">ordinem uerborum inuerti:</hi> in errore iacuerit quam in <lb/>
            sepulcro <hi rend="italic">PMF</hi> 18 adita <hi rend="italic">R2,</hi> addita <hi rend="italic">PMFR1</hi> 19 morte <hi rend="italic">M (in ras.)</hi> <lb/>
            22 cum eum in baptismate <hi rend="italic">B,</hi> cum baptisma <hi rend="italic">PMF</hi> 24 consuerunt <hi rend="italic">PM,</hi> <lb/>
            consueuerunt <hi rend="italic">F</hi> </note>

<note type="footnote"> 4* </note> <lb/>
             
<pb n="52"/>
            hoc sentiunt: uae, qui non, dum in hac carne est, cognouerit <lb/>
            arcana haeretica; hoc est enim apud illos resurrectio. <lb/>
            sed et plerique ab excessu animae resurrectionem uindicantes <lb/>
            de sepulcro exire de saeculo euadere interpretantur, <lb/>
            quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est ignorantium<lb n="5"/>
            deum, uel etiam de ipso corpore, quia et corpus <lb/>
            uice sepulcri conclusam animam in saecularis uitae morte <lb/>
            detineat. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Ob huiusmodi igitur coniecturas primam praestructionem <lb/>
            eorum depellam, qua uolunt omnia prophetas per imagines<lb n="10"/>
            contionatos; quando, si ita esset, ne ipsae quidem imagines <lb/>
            distingui potuissent, si non et ueritates praedicatae fuissent, <lb/>
            ex quibus imagines deliniarentur. atque adeo si omnia figurae, <lb/>
            quid erit illud, cuius figurae? quomodo speculum obtendes. <lb/>
            si nusquam est facies? adeo autem non omnia imagines sed <lb n="15"/>
            et ueritates, nec omnia umbrae sed et corpora, ut in ipsum <lb/>
            quoque dominum insigniora quaeque luce clarius praedicarentur. <lb/>
            nam et uirgo concepit in utero non figurate, et peperit <lb/>
            Emmanuhelem, nobiscum deum, [Iesum] non oblique; et si <lb/>
            oblique \'accepturum uirtutem Damasci et spolia Samariae\', <lb n="20"/>
            sed manifeste \'uenturum in iudicium cum presbyteris et <lb/>
            principibus populi\'. nam et tumultuatae sunt gentes in <lb/>
            persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona <lb/>
            Israhelis; astiterunt reges terrae, Herodes. et archontes <lb/>
            congregati sunt in unum, Annas et Caiphas,<lb n="25"/>
            aduersus dominum et aduersus Christum eius. qui <lb/>
            et tamquam ouis ad iugulationem adductus est, et <lb/>
            tamquam agnus ante tondentem, scilicet Herodem. <lb/>
            sine uoce — sic non aperuit os suum — dorsum suum

<note type="footnote"> 18] cf. Eb. 7, 14; Matth. 1, 23. 20] cf. Ea. 8, 4. 21] cf. Es. <lb/>
            3, 14. 22] Ps. 2, 1-2. 27] Es. 53, 7. 29] cf. Es. 50, 6. </note>

<note type="footnote"> 6 uel <hi rend="italic">om. F</hi> 8 detinebat <hi rend="italic">Gel</hi> 13 dilioiarentar <hi rend="italic">M</hi> 14 obtendas <lb/>
            <hi rend="italic">P (corr. 22)</hi> 19 deum <hi rend="italic">Pam:</hi> dominum <hi rend="italic">PMF</hi> Iesuni <hi rend="italic">seclusi</hi> 22 principibus <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> archontibus <hi rend="italic">Gel</hi> 27 iugulationem <hi rend="italic">PMF,</hi> uictimam <hi rend="italic">G-el</hi> <lb/>
            28 tondentem (se) <hi rend="italic">Gel</hi> 29 sine uoce; sic non aperuit os suum; dorsum <lb/>
            <hi rend="italic">itulgo: rectius distinxit Eng</hi> suum <hi rend="italic">(prius) om. F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="53"/>
            ponens ad flagella et maxillas in palmas et faciem non auertens <lb/>
            a sputaminum iaculis; deputatus etiam inter iniquos, <lb/>
            perfossus manus et pedes, sortem passus in uestimento et <lb/>
            potus amaros et capitum inridentium nutus, triginta argenteis <lb/>
            adpretiatus a proditore. quae hic figurae apud Esaiam, quae <lb n="5"/>
            imagines apud Dauid, quae aenigmata apud Hieremiam, ne <lb/>
            uirtutes quidem eius per parabolas profatos? aut numquid <lb/>
            nec oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua mutorum, <lb/>
            nec manus aridae et genua dissoluta reualuerunt, nec <lb/>
            claudi salierunt ut ceruus? quae si et spiritaliter quoque <lb n="10"/>
            interpretari solemus secundum comparationem animalium uitiorum <lb/>
            a domino remediatorum, cum tamen et carnaliter adimpleta <lb/>
            sunt, ostendunt prophetas in utramque speciem praedicasse, <lb/>
            saluo eo, quod plures uoces eorum nudae et simplices <lb/>
            et ab omni allegoriae nubilo purae defendi possunt: ut cum <lb n="15"/>
            exitus gentium et urbium resonant, Tyri et Aegypti et Babylonis <lb/>
            (et) Idumaeae et Cartaginensium nauium, ut cum ipsius <lb/>
            Israhelis plagas aut uenias, captiuitates, restitutiones ultimaeque <lb/>
            dispersionis exitum perorant. quis haec interpretabitur magis <lb/>
            quam recognoscet? res in litteris tenentur, ut litterae in <lb n="20"/>
            rebus leguntur. ita non semper nec in omnibus allegorica <lb/>
            forma est prophetici eloquii, sed interdum et in quibusdam. 
</p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Si ergo interdum et in quibusdam, inquis, cur non <lb/>
            et in edicto resurrectionis spiritaliter intellegendae? quoniam <lb/>
            quidem plurima ratio intercedit. primo enim quid facient <lb n="25"/>
            tot alia instrumenta diuina, ita aperte corporalem contestantia <lb/>
            resurrectionem, ut nullam admittant figuratae

<note type="footnote">2] cf. Es. 53, 12. 3j cf. Ps. 21, 17. 19. 4] cf. Ps. 68. 22; <lb/>
            cf. Pa. 21, 8; cf. Zach. 11, 12. Matth. (Hier.) 27, 9. <hi rend="italic">(cf. adu. Marc. IV, 40)</hi> <lb/>
            8] cf. Es. 85, 5-6. 17] cf. Es. 23. 1. </note>

<note type="footnote"> 1 in <hi rend="italic">FM,</hi> ad <hi rend="italic">P uulgo</hi> 2 sputaminum iaculis <hi rend="italic">PMF,</hi> foeditate sputaininum <lb/>
            <hi rend="italic">JPam</hi> 4 ntutus <hi rend="italic">M</hi> 7 praefatos <hi rend="italic">C</hi> 10 clodi <hi rend="italic">Gel</hi> si et <hi rend="italic">PM,</hi> etsi <hi rend="italic">FR</hi> <lb/>
            15 possunt <hi rend="italic">PMF,</hi> possint <hi rend="italic">Gel</hi> 17 (et) Idumaeae <hi rend="italic">Gel:</hi> idumaeae <lb/>
            <hi rend="italic">P3fF</hi> cartaginensium <hi rend="italic">PF,</hi> carthaginiensium <hi rend="italic">MRC</hi> 20 litterae <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            terrae <hi rend="italic">PMF</hi> 21 leguntur <hi rend="italic">PMF,</hi> legantur <hi rend="italic">Gel</hi> 26 tot alia <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            tot ac talia <hi rend="italic">Gel reliqui</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="54"/>
            significantiae suspicionem? et utique aequum sit. quod et supra <lb/>
            demandauimus, incerta de certis et obscura de manifestis <lb/>
            praeiudicari, uel ne inter discordiam certorum et incertorum. <lb/>
            manifestorum et obscurorum fides dissipetur, ueritas periclitetur, <lb/>
            ipsa diuinitas ut inconstans denotetur. tunc, quod<lb n="5"/>
            uerisimile non est, ut ea species sacramenti, in quam fides <lb/>
            tota committitur, in quam disciplina tota conititur, ambigue <lb/>
            adnuntiata et obscure proposita uideatur, quando spes resurrectionis, <lb/>
            nisi manifesta de periculo et praemio. neminem <lb/>
            ad eiusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili<lb n="10"/>
            elogio obnoxiam, persuaderet. nullum opus certum est mercedis <lb/>
            incertae, nullus timor iustus est periculi dubii. et merces <lb/>
            autem et periculum in resurrectionis pendet euentu. et si <lb/>
            temporalia et localia et personalia dei decreta atque iudicia in <lb/>
            urbes et gentes et reges tam aperte prophetia iaculata est, <lb n="15"/>
            quale est, ut aeternae dispositiones eius et uniuersales in omne <lb/>
            hominum genus lucem sui fugerint? quae quanto maiora. <lb/>
            tanto clariora esse deberent, ut maiora crederentur. et puto deo <lb/>
            nec liuorem nec dolum nec inconstantiam nec lenocinium <lb/>
            adscribi posse, per quae fere promulgatio maiorum cauillatur. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>