<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2:13-15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2:13-15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Si parum uniuersitas resurrectionem figurat, si nihil <lb/>
            tale conditio signat, quia singula eius non tam mori quam <lb/>
            desinere dicantur nec redanimari sed reformari existimentur, <lb/>
            accipe plenissimum atque firmissimum huius spei specimen, <lb/>
            siquidem animalis est res, et uitae obnoxia et morti: illum<lb n="5"/>
            dico alitem orientis peculiarem, de singularitate famosum, de <lb/>
            posteritate monstruosum, qui semetipsum libenter funerans <lb/>
            renouat, natali fine decedens atque succedens, iterum phoenix <lb/>
            ubi nemo iam, iterum ipse qui non iam, alius idem. quid <lb/>
            expressius atque signatius in hanc causam? aut cui alii rei<lb n="10"/>
            tale documentum? deus etiam (in) scripturis suis: et florebis <lb/>
            enim, inquit, uelut phoenix, id est de morte, de funere, <lb/>
            uti credas de ignibus quoque substantiam corporis exigi posse. <lb/>
            multis passeribus antestare nos dominus pronuntiauit: si non <lb/>
            et phoenicibus, nihil magnum. sed homines semel interibunt,<lb n="15"/>
            auibus Arabiae de resurrectione securis? 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Talia interim diuinarum uirium liniamenta non minus <lb/>
            parabolis operato deo quam locuto, ueniamus et ad ipsa <lb/>
            edicta atque decreta eius, quo cum maxime diuisionem <lb/>
            iustam materiae ordinamus: exorsi enim sumus ab auctoritate <lb n="20"/>
            carnis, an ea sit, cui dilapsae salus competat, dehinc prosecuti <lb/>
            de potentia dei, an tanta sit, quae salutem conferre <lb/>
            dilapsae rei ualeat; nunc, si probauimus utrumque, uelim <lb/>
            etiam de causa requiras, an sit aliqua tam digna, quae resurrectionem <lb/>
            carnis necessariam et rationi certe omni modo debitam<lb n="25"/>
            uindicet, quia subest dicere: etsi caro capax restitui, <lb/>
            etsi diuinitas idonea restituendi, et sic causa restitutionis <lb/>
            praeesse debebit. accipe igitur et causam, qui apud deum <lb/>
            discis tam optimum quam et iustum, de suo optimum, de

<note type="footnote">11] Ps. 91, 13. 14] cf. Matth. 10, 33 </note>

<note type="footnote"> 2 signacula <hi rend="italic">Bmg</hi> 8 fenii <hi rend="italic">PMF</hi> 9 nemo iam <hi rend="italic">F,</hi> iam nemo <hi rend="italic">PM</hi> <lb/>
            11 in <hi rend="italic">add. Eng</hi> florebis <hi rend="italic">MF,</hi> florebit <hi rend="italic">P uulgo</hi> 15 &lt;pronuntiauit similes) <lb/>
            et phoenicibus <hi rend="italic">Bmg</hi> 19 quo cum maxime = <hi rend="italic">qua ipsa re</hi> 20 iustam <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> istam <hi rend="italic">PMF</hi> 23 ualeat <hi rend="italic">scripsi:</hi> soleat <hi rend="italic">PMF post</hi> ualeat <lb/>
            <hi rend="italic">leuius distinxi</hi> 27 et sic <hi rend="italic">BmgB:</hi> etsi <hi rend="italic">PMF,</hi> sed <hi rend="italic">Gel</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="43"/>
            nostro iustum. nisi enim homo deliquisset, optimum solummodo <lb/>
            deum nosset ex naturae proprietate. at nunc etiam <lb/>
            iustum eum patitur ex causae necessitate, tamen et hoc <lb/>
            ipso optimum, dum et iustum. et bono enim iuuando et <lb/>
            malo puniendo iustitiam exhibens utramque sententiam bono <lb n="5"/>
            praestat, hinc uindicans istud, inde remunerans illud. sed <lb/>
            cum Marcione plenius disces, an hoc sit dei totum. interim <lb/>
            [talis est noster] merito iudex, quia dominus, merito dominus, <lb/>
            quia auctor, merito auctor, quia deus. hinc et ille <lb/>
            nescio quis haereticorum: merito non iudex, non enim dominus, <lb n="10"/>
            merito non dominus, non enim auctor. nescio iam, si <lb/>
            deus, qui nec auctor, quod deus, nec dominus, (quod) auctor. <lb/>
            igitur si deo et domino et auctori congruentissimum <lb/>
            est iudicium in hominem destinare de hoc ipso, an <lb/>
            dominum et auctorem suum agnoscere et obseruare curarit <lb n="15"/>
            an non, id utique iudicium [resurrectio] expunget. haec erit <lb/>
            tota causa, immo necessitas resurrectionis, congruentissima <lb/>
            scilicet deo, destinatori iudicii. de cuius dispositione dispicias, <lb/>
            an utrique substantiae humanae diiudicandae censura <lb/>
            diuina praesideat, tam animae quam et carni. quod enim <lb n="20"/>
            congruet iudicari, hoc competet etiam resuscitari. dicimus <lb/>
            plenum primo perfectumque credendum iudicium dei, ut ultimum <lb/>
            iam atque exinde perpetuum, ut sic quoque iustum, <lb/>
            dum non in aliquo minus, ut sic quoque deo dignum, <lb/>
            dum pro tanta eius patientia plenum atque perfectum. atquin <lb n="25"/>
            plenitudinem perfectionemque iudicii nonnisi de totius hominis <lb/>
            repraesentatione constare. totum porro hominem ex

<note type="footnote">4 dum <hi rend="italic">Gel:</hi> deum <hi rend="italic">PMF</hi> 6 istud <hi rend="italic">om. Gel</hi> 7 totum <hi rend="italic">PMF:</hi> notum <lb/>
            <hi rend="italic">Smg</hi> an hoc sit dei totum <hi rend="italic">intellege: an iustum esse et in iusto bo-</hi> <lb/>
            wum <hi rend="italic">diuinitatis plenitudinem complectatur</hi> 8 talis est noster <hi rend="italic">seclusi</hi> <lb/>
            noster merito <hi rend="italic">PM,</hi> merito <hi rend="italic">noster F</hi> 10 <hi rend="italic">dominus F, deus PM</hi> 12 (quod) <lb/>
            auctor <hi rend="italic">Gel:</hi> auctor <hi rend="italic">PMF</hi> 13 auctori <hi rend="italic">B,</hi> non auctori <hi rend="italic">PMF</hi> 15 curarit <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> curaret <hi rend="italic">PMF</hi> 16 id utique <hi rend="italic">scripsi:</hi> itaque <hi rend="italic">PMF,</hi> utique <lb/>
            <hi rend="italic">Gel reeurrectio seclusi 17 resurrectionis B, rerectionis PAfF</hi> 18 scilicet <lb/>
            B3, scilicet et <hi rend="italic">PMFR1</hi> destinatori <hi rend="italic">scripsi:</hi> destinatio <hi rend="italic">PMF</hi> indicii <lb/>
            Ba, dicis <hi rend="italic">PMFB1</hi> 24 dignum deo <hi rend="italic">F</hi> 25 atquin <hi rend="italic">scripsi:</hi> itaque <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="44"/>
            utriusque substantiae concretione parere, idcircoque in utraque <lb/>
            exhibendum quem totum oporteat iudicari, qui nisi totus <lb/>
            utique non uixerit. qualis ergo uixerit, talem iudicatuiri, <lb/>
            quia de eo, quod uixerit, habeat iudicari. uita est enim causa <lb/>
            iudicii, per tot substantias dispungenda per quot et functa <lb n="5"/>
            est. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Age iam scindant aduersarii nostri carnis animaeque <lb/>
            contextum prius in uitae administratione, ut ita audeant <lb/>
            scindere illud etiam in uitae remuneratione. negent operarum <lb/>
            societatem, ut merito possint etiam mercedum negare. non <lb n="10"/>
            sit particeps in sententia caro, si non fuerit et in causa. sola <lb/>
            anima reuocetur, si sola decedit. at enim non magis sola <lb/>
            decedit quam sola decucurrit illud, unde decedit, uitam hanc <lb/>
            dico. adeo autem non sola anima transigit uitam, ut nec <lb/>
            cogitatus, licet solos, licet non ad effectum per carnem <lb n="15"/>
            deductos, auferamus a collegio carnis, siquidem in carne et <lb/>
            cum carne et per carnem agitur ab anima quod agitur in <lb/>
            corde. hanc denique carnis speciem arcem animae etiam <lb/>
            dominus in suggillatione cogitatuum taxat: quid cogitatis <lb/>
            in cordibus uestris nequam? et: qui conspexerit. <lb n="20"/>
            ad concupiscendum, iam adulterauit in corde. adeo <lb/>
            et sine opere et sine effectu cogitatus carnis est actus. sed <lb/>
            etsi in cerebro uel in medio superciliorum discrimine uel <lb/>
            ubiubi philosophis placet principalitas sensuum consecrata <lb/>
            est, quod fje[i.ovtxv appellatur, caro erit omne animae cogitatorium. <lb n="25"/>
            numquam anima sine carne est, (quamdiu in carne <lb/>
            est.) nihil non cum illa agit, sine qua non est. quaere

<note type="footnote"> 19] Matth. 9, 4. 20] Matth. 5, 28. </note>

<note type="footnote"> 1 concretione <hi rend="italic">Bmg,</hi> congregatione <hi rend="italic">PMF</hi> 3 iudicatuiri <hi rend="italic">scripri (cj. <lb/>
            Wölffl, Arch. f. lat. Lexicogr. II</hi> 349): iudicaturi <hi rend="italic">PM,</hi> iudicari <hi rend="italic">FR uulgo</hi> <lb/>
            5 dispungendi, per quot et functa est &lt;uita]&gt;/ort. 9 operum <hi rend="italic">C</hi> 10 mercedum <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi: mercedem PMF</hi> 13 decurrit <hi rend="italic">C</hi> 14 sola <hi rend="italic">MFGel:</hi> solum P <lb/>
            15 effectum <hi rend="italic">Gel: adfectumPMF</hi> 19 suggillatione GeZ.-augillationemPMF <lb/>
            21 &lt;mulierem)&gt; ad concnpiscendutn <hi rend="italic">CParn Rig, Oehlerus: sed cf. de anima<lb/>
             c. 40 et 58</hi> 23 uel—placet in <hi rend="italic">ras. M</hi> 24 ubiubi <hi rend="italic">Gel:</hi> ubi <hi rend="italic">PMF</hi> 25 egemonicon <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> hegemonicon <hi rend="italic">Gel</hi> 26 quamdiu in carne <hi rend="italic">est Gel: OfIł.PMFB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="45"/>
            adhuc, an cogitatus quoque per carnem administrantur, qui <lb/>
            per carnem dinoscuntur extrinsecus. uolutet aliquid anima: <lb/>
            uultus operatur indicium, facies intentionum omnium speculum <lb/>
            est. negent factorum societatem cui negare non possunt <lb/>
            cogitatorum. et illi quidem delinquentias carnis enumerant: <lb n="5"/>
            ergo peccatrix tenebitur supplicio. nos uero etiam uirtutes <lb/>
            carnis opponimus: ergo et bene operata tenebitur praemio. <lb/>
            et si anima est, quae agit et impellit in omnia, carnis <lb/>
            obsequium est. deum non licet aut iniustum iudicem credi <lb/>
            aut inertem; iniustum, si sociam bonorum operum a praemiis <lb n="10"/>
            arceat, inertem, si sociam malorum a suppliciis secernat, <lb/>
            cum humana censura eo perfectior habeatur, quo etiam ministros <lb/>
            facti cuiusque deposcit, nec parcens nec inuidens illis, <lb/>
            quominus cum auctoribus aut poenae aut gratiae communicent <lb/>
            fructum. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>