<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2:10-12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2:10-12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat2"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Tenes scripturas, quibus caro infuscatur: tene etiam <lb/>
            quibus inlustratur; legis cum quando deprimitur, adige oculos <lb/>
            et cum quando releuatur. omnis caro foenum. non hoc<lb n="20"/>
            solum pronuntiauit Esaias, sed et: omnis caro uidebit <lb/>
            salutare dei. notatur in Genesi dicens deus: non manebit <lb/>
            spiritus meus in hominibus istis, quia caro <lb/>
            sunt. sed et auditur per Iohelem: effundam de spiritu <lb/>
            meo in omnem carnem. apostolum quoque ne de uno

<note type="footnote">8] cf. Matth. 19, 17; Luc. 18, 19. 4] cf. Matth. 22, 37. 6] II <lb/>
            Cor. 12, 9. 7] Luc. 5, 81. 9] I Cor. 12, 23. 10] Luc. 19, 10. <lb/>
            11] Ez. 18, 23. 13] Deut 32, 39. 20] Es. 40, 6. 22] Gen. 6, 3. <lb/>
            24] Ioel 3, 1.. </note>

<note type="footnote"> 3 uouimus solum, optimum <hi rend="italic">Rig (sed optimus = bonus, pessimus = <lb/>
            malus auctori sollemne est)</hi> 5 facit <hi rend="italic">Bmg</hi> 14 <hi rend="italic">signum interrogationis posui <lb/>
            </hi> honorantur <hi rend="italic">PMF,</hi> &lt;quae) honorantur <hi rend="italic">Gel</hi> 15 subuenit? ausim <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 17 uacuasset <hi rend="italic">F,</hi> uacauisset <hi rend="italic">Rmg</hi> 20 cum quando <hi rend="italic">PMF,</hi> tum <lb/>
            quando <hi rend="italic">Patn,</hi> cum caro <hi rend="italic">Big</hi> releuatur <hi rend="italic">R,</hi> reuelatur <hi rend="italic">PMF</hi> hoc <lb/>
            <hi rend="italic">om. Gel; nescio an inuertendus sit uerborum ordo, ut</hi> omnis caro foenum <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> Esaias <hi rend="italic">collocetur</hi> 22 deus <hi rend="italic">om. i23</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="39"/>
            stilo noris, quo carnem plerumque compungit. nam etsi negat <lb/>
            habitare boni quicquam in carne sua, etsi adfirmat eos, qui <lb/>
            in carne sint, deo placere non posse, quia concupiscat aduersus <lb/>
            spiritum, et si qua alia ita ponit, ut carnis non tam <lb/>
            actus, sed substantia inhonoretur, dicemus quidem alibi nihil <lb n="5"/>
            proprie carni exprobrari oportere nisi in animae suggillationem, <lb/>
            quae carnem ministerio sibi subigit, uerum interim et in <lb/>
            illis litteris Paulus est, cum stigmata Christi in corpore suo <lb/>
            portat, cum corpus nostrum ut dei templum uitiari uetat, <lb/>
            cum corpora nostra membra Christi facit, cum monet tollere <lb n="10"/>
            et magnificare deum in corpore nostro. itaque si ignominiae <lb/>
            carnis resurrectionem eius expellunt, cur non dignitates potius <lb/>
            inducent? quoniam deo magis congruit in salutem redigere <lb/>
            quod reprobarit interdum, quam in perditionem dedere quod <lb/>
            etiam probarit. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Hucusque de praeconio carnis aduersus inimicos et <lb/>
            nihilominus amicissimos eius. nemo enim tam carnaliter uiuit <lb/>
            quam qui negant carnis resurrectionem. negantes enim poenam <lb/>
            despiciunt et disciplinam. de quibus luculente et paracletus <lb/>
            per prophetidem Priscam: carnes sunt, et carnem <lb n="20"/>
            oderunt. quam si tanta auctoritas munit, quanta illi ad <lb/>
            meritum salutis patrocinari possit, numquid etiam dei ipsius <lb/>
            potentiam et potestatem et licentiam recensere debemus, an <lb/>
            tantus sit, qui ualeat dilapsum et deuoratum et quibuscumque <lb/>
            modis ereptum tabernaculum carnis reaedificare atque restituere? <lb n="25"/>
            an et aliqua nobis exempla huius sui iuris in publico <lb/>
            naturae promulgarit? ne qui forte adhuc sciant deum nosse,

<note type="footnote">1] cf. Rom. 7, 18. 2] cf. Rom. 8, 8. 3] cf. Gal. 5, 17. 8] cf. <lb/>
            Gal. 6, 17. 9] cf. I Cor. 3, 16-17. 10] cf. I Cor. 6, 15. cf. I <lb/>
            Cor. 6, 20. </note>

<note type="footnote"> 4 tam <hi rend="italic">scripsi:</hi> tamen <hi rend="italic">PMF</hi> 5 actus, sed substantia <hi rend="italic">scripsi:</hi> substantia <lb/>
            eed actas <hi rend="italic">PMF</hi> 7 et <hi rend="italic">om. 22s</hi> 11 ai <hi rend="italic">om. F</hi> 15 (aliquando) <lb/>
            probauit <hi rend="italic">Pam</hi> (ac <hi rend="italic">Vaticano nescio quo)</hi> probarit <hi rend="italic">scripsi:</hi> probauit <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 19 luculente <hi rend="italic">PM,</hi> luculenter <hi rend="italic">FR</hi> 25 exeptum <hi rend="italic">F</hi> 27 promnlgarit <lb/>
            JR3, promalgaret <hi rend="italic">PMF,</hi> promulgauit <hi rend="italic">JJrs</hi> et qui <hi rend="italic">F</hi> sciant <lb/>
            GB3, siciant <hi rend="italic">PMFR1,</hi> nesciant <hi rend="italic">Urs</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="40"/>
            qui non alia lege credendus est, quam ut omnia posse credatur, <lb/>
            plane apud philosophos habes, qui mundum hunc (000) <lb/>
            innatum infectumque defendant. sed multo melius, quod omnes <lb/>
            fere haereses natum et factum mundum annuentes conditionem <lb/>
            deo nostro adscribunt. igitur confide illum totum hoc ex<lb n="5"/>
            nihilo protulisse et deum nosti fidendo, quod tantum deus <lb/>
            ualeat. nam et quidam, infirmiores hoc prius credere, de <lb/>
            materia potius subiacenti uolunt ab illo uniuersitatem dedicatam <lb/>
            secundum philosophos. porro et si ita in uero haberet, <lb/>
            cum tamen longe alias substantias longeque alias species ex <lb n="10"/>
            reformatione materiae diceretur protulisse quam fuisset ipsa <lb/>
            materia, non minus defenderem ex nihilo eum protulisse, si <lb/>
            ea protulerat, quae omnino non fuerant quo enim interest ex <lb/>
            nihilo quid proferri an ex aliquo, dum quod non fuit fiat, <lb/>
            quando etiam non fuisse nihil sit fuisse? sic et fuisse e contrario<lb n="15"/>
            non nihil est fuisse. nunc etsi interest, tamen utrumque <lb/>
            mihi adplaudit. siue enim ex nihilo deus molitus est cuncta, <lb/>
            poterit et carnem in nihilum perductam exprimere de nihilo: <lb/>
            siue de materia modulatus est alia, poterit et carnem quocumque <lb/>
            dehaustam euocare de alio. et utique idoneus est reficere qui <lb n="20"/>
            fecit: quanto plus est fecisse quam refecisse, initium dedisse quam <lb/>
            reddidisse, ita restitutionem carnis faciliorem credas institutione. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Aspice nunc ad ipsa quoque exempla diuinae potestatis. <lb/>
            dies moritur in noctem et tenebris usquequaque sepelitur. <lb/>
            funestatur mundi honor, omnis substantia denigratur. sordent <lb n="25"/>
            silent stupent cuncta, ubique iustitium est. [quies rerum] <lb/>
            ita lux amissa. lugetur. et tamen rursus cum suo cultu cum <lb/>
            t dote cum sole eadem et integra et tota uniuerso orbi

<note type="footnote"> 1 credatur? plane <hi rend="italic">uulgo</hi> 2 non <hi rend="italic">addidi</hi> 7 credere <hi rend="italic">om. F</hi> de materia <lb/>
            &lt;de materia) potius <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 9 haberet <hi rend="italic">scripsi:</hi> haberetur <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            10 tamen <hi rend="italic">PMF,</hi> tam <hi rend="italic">B</hi> 13 fuerat <hi rend="italic">M</hi> (n <hi rend="italic">s. u.)</hi> 15 e contrario (e s. <lb/>
            u.) <hi rend="italic">M</hi> 17 nihil adplaudit <hi rend="italic">F</hi> 18 perductam <hi rend="italic">Urs:</hi> productam <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            prodactam <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 19 modulatus <hi rend="italic">FBhng (ex Hirsaugiensi) Bmg Gel:</hi> <lb/>
            moderatus <hi rend="italic">PM</hi> aliam <hi rend="italic">Bmg</hi> 21 fecit: quanto <hi rend="italic">Eng:</hi> fecit, quanto uulgo <lb/>
            22 reddidisse, ita <hi rend="italic">Eng:</hi> reddidisse. ita <hi rend="italic">uulgo</hi> 24 usque quaque (prtus <lb/>
            que <hi rend="italic">e. u. a m. 2) M</hi> 25 omni <hi rend="italic">P</hi> (corr. <hi rend="italic">R.)</hi> 26 quies rerum <hi rend="italic">seclueit Big</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="41"/>
            reuiuescit, interficiens mortem suam, noctem, rescindens sepulturam <lb/>
            suam, tenebras, heres sibimet existens, donec et nox <lb/>
            reuiuescat, cum suo et illa suggestu. redaccenduntur enim <lb/>
            et stellarum radii, quos matutina succensio extinxerat; reducuntur <lb/>
            et siderum absentiae, quas temporalis distinctio exemerat; <lb n="5"/>
            redornantur et specula lunae, quae menstruus numerus <lb/>
            adtriuerat reuoluuntur hiemes et aestates, uerna et autumna <lb/>
            cum suis uiribus moribus fructibus. quippe etiam terrae de <lb/>
            caelo disciplina est: arbores uestire post spolia, flores denuo <lb/>
            colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quam absumpta <lb n="10"/>
            sint semina nec prius exhibere quam absumpta. mira <lb/>
            ratio: de fraudatrice seruatrix; ut reddat, intercipit; ut custodiat, <lb/>
            perdit; ut integret, uitiat; ut etiam ampliet, prius <lb/>
            decoquit. siquidem uberiora et cultiora restituit quam exterminauit, <lb/>
            reuera fenore interitu et iniuria usura et lucro damno. <lb n="15"/>
            semel dixerim: uniuersa conditio recidiua est. quodcumque <lb/>
            conueneris, fuit; quodcumque amiseris, (erit.) nihil non iterum <lb/>
            est; omnia in statum redeunt cum abscesserint, omnia incipiunt <lb/>
            cum desierint. ideo finiuntur, ut fiant; nihil deperit <lb/>
            nisi in salutem. totus igitur hic ordo reuolubilis rerum testatio <lb n="20"/>
            est resurrectionis mortuorum. operibus eam praescripsit deus <lb/>
            ante quam litteris, uiribus praedicauit ante quam uocibus. <lb/>
            praemisit tibi naturam magistram, summissurus et prophetiam, <lb/>
            quo facilius credas prophetiae discipulus naturae, quo statim <lb/>
            admittas, cum audieris quod ubique iam uideris, nec dubites <lb n="25"/>
            deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem. <lb/>
            et utique si omnia homini resurgunt, cui procurata <lb/>
            . sunt, porro non homini nisi et carni, quale est, ut ipsa depereat <lb/>
            in totum, propter quam et cui nihil deperit?

<note type="footnote">3 illorum <hi rend="italic">F</hi> 4 succeuaio <hi rend="italic">Bmg Gel:</hi> suggestio <hi rend="italic">PM,</hi> auggeato <hi rend="italic">F,</hi> successio <lb/>
            <hi rend="italic">Eng</hi> 6 redonantur <hi rend="italic">Bl</hi> 7 uerna <hi rend="italic">Big:</hi> et uerna <hi rend="italic">PMF</hi> 10 imponere <lb/>
            neseio <hi rend="italic">an corruptum</hi> 10 eadem quam <hi rend="italic">M</hi> (eadem <hi rend="italic">s. u. a m. 2),</hi> <lb/>
            eadem quae <hi rend="italic">FR uulgo,</hi> quam <hi rend="italic">P (corr. B in mg. sec. Hirsaugieneem)</hi> <lb/>
            17 cognotterifl <hi rend="italic">Bmg</hi> erit <hi rend="italic">addidi</hi> 18 Lomnia incipiunt, cum deaierintj <lb/>
            ideo finiuntur <hi rend="italic">B,</hi> ideo finiuntur <hi rend="italic">PMF</hi> 25 nec <hi rend="italic">R,</hi> ne <hi rend="italic">PMF</hi> dubitas <lb/>
            <hi rend="italic">P (corr. B)</hi> 26 quem <hi rend="italic">B3,</hi> qui <hi rend="italic">PMFB1</hi> </note> 
<pb n="42"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>