<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1:61-63</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1:61-63</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="61"><p> Sed accepisti, homo, os ad vorandum atque potandum: cur
non potius ad eloquendum, ut a ceteris animalibus distes? cur
non potius ad praedicandum deum, ut etiam hominibus antistes?
Denique Adam ante nomina animalibus enuntiavit quam de arbore
decerpsit, ante etiam prophetavit quam voravit. Sed accepisti
dentes ad macellum corrodendum: cur non potius ad omnem hiatum
et rictum tuum coronandum? cur non potius ad pulsus linguae
temperandos, ad vocis articulos offensione signandos? denique et
edentulos esse audi, et vide ut honori oris et organum dentium
quaeras. Forata sunt inferna in viro et in femina, nimirum qua
libidines fluitent: cur non magis defluxura colentur? Est adhuc
feminis intus quo semina congerantur: an quo sanguinis onera
secedant, quem pigrior sexus discutere non sufficit? Dicenda
enim et haec, quatenus quae volunt et qualiter volunt et quorum
volunt officia membrorum ludibriose de industria suffundendae ressurrectionis
<pb xml:id="v.2.p.549"/>

oblatrant, non recogitantes ipsas prius causas necessitatis
tunc vacaturas, cibi, famem, et potus, sitim, et concubitus,
genituram, et operationis, victum. Sublata enim morte neque victus
fulcimenta ad praesidia vitae neque generis supparatura gravis
erit membris. Ceterum et hodie vacare intestinis et pudendis licebit.
Quadraginta diebus Moyses et Helias ieiunio functi solo deo <bibl n="Exod. XXIV. 18. I Reg. XIX. 8. Matth. IV, 4."/>
alebantur. Iam tunc enim dedicabatur, Non in pane vivit homo,
sed in dei verbo. Ecce virtutis futurae liniamenta. Nos quoque,
ut possumus, os cibo excusamus, etiam sexum a congressione
subducimus. Quot spadones voluntarii? quot virgines Christo
maritatae? quot steriles utriusque naturae infructuosis genitalibus
structi? Nam si et hic iam vacare est et officia et emolumenta
membrorum temporali vacatione, ut in temporali dispositione, nec
homo tamen minus salvus est, proinde homine salvo, et quidem
magis tunc, ut in aeterna dispositione, magis non desiderabimus
quae iam hic non desiderare consuevimus. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="62"><p>Sed huic disceptationi finem dominica pronuntiatio imponit. 
Erunt, inquit, tanquam angeli. Si non nubendo, quia nec moriendo, <bibl n="Matth. XXII, 30. Luc. XX, 36."/>
utique nec ulli simili necessitati succidendo corporalis conditionis,
quia et angeli aliquando tanquam homines fuerunt, edendo
et bibendo et pedes lavacro porrigendo; humanam enim induerant
superficiem salva intus substantia propria. Igitur si angeli facti
tanquam homines in eadem substantia spiritus carnalem tractationem
susceperunt, cur non et homines facti tanquam angeli in
eadem substantia carnis spiritalem subeant dispositionem, non magis
sollemnibus carnis obnoxii sub angelico indumento quam angeli
tunc sollemnibus spiritus sub humano? nec ideo non permansuri
in carne, quia non et in sollemnibus carnis, cum nec angeli ideo
non et in spiritu permanserint, quia non et in sollemnibus spiritus.
Denique non dixit, Erunt angeli, ne homines negaret, sed,
Tanquam angeli, ut homines conservaret. Non abstulit substantiam,
cui similitudinem attribuit. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="63"><p>Resurget igitur caro, et quidem omnis, et quidem ipsa, et 
quidem integra. In deposito est ubicunque apud deum per fidelissimum
<pb xml:id="v.2.p.550"/>

sequestrem dei et hominum Iesum Christum, qui et homini
deum et hominem deo reddet, carni spiritum et spiritui carnem.
Utrumque iam in semetipso foederavit, sponsam sponso et
sponsum sponsae comparavit. Nam et si animam quis contenderit
sponsam, vel dotis nomine sequetur animam caro. Non erit anima
prostituta, ut nuda suscipiatur a sponso. Habet instrumentum,
habet cultum, habet mancipium suum carnem; ut collactanea comitabitur.
Sed caro est sponsa, quae et in Christo Iesu spiritum
sponsum per sanguinem pacta est. Huius interitum quem putas,
secessum scias esse. Non sola anima seponitur. Habet et caro
secessus suos interim, in aquis, in ignibus, in alitibus, in bestiis;
cum in haec dissolvi videtur, velut in vasa transfunditur. Si etiam
ipsa vasa defecerint, cum de illis quoque effluxerit in suam matricem
terram, quasi per ambages resorbetur, ut rursus ex illa repraesentetur
<bibl n="Gen. III, 22."/> Adam auditurus a domino, Ecce Adam quasi unus ex
nobis factus est, vere tunc compos mali, quod evasit, et boni,
quod invasit. Quid, anima, invides carni? Nemo tam proximus
tibi, quem post dominum diligas; nemo magis frater tuus, quae
tecum etiam in deo nascitur. Tu potius illi exorare debueras resurrectionem;
per te, si forte, deliquit. Sed nihil mirum, si odisti,
cuius auctorem quoque respuisti, quam et in Christo aut negare
aut mutare consuesti, proinde et ipsum sermonem dei, qui caro
factus est, vel stilo vel interpretaione corrumpens, arcana etiam
<bibl n="IoÃ«l III, 1 sq."/> apocryphorum superducens, blasphemiae fabulas. At enim deus
omnipotens adversus haec incredulitatis et perversitatis ingenia providentissima
gratia sua effundens in novissimis diebus de suo spiritu
in omnem carnem, in servos suos et ancillas, et fidem laborantem
resurrectionis carnalis animavit et pristina instrumenta
manifestis verborum et sensuum luminibus ab omni ambiguitatis
<bibl n="(??) XI, 19."/> obscuritate purgavit. Nam quia haereses esse oportuerat, ut probabiles
quique manifestentur, hae autem sine aliquibus occasionibus
scripturarum audere non poterant, idcirco pristina instrumenta
<pb xml:id="v.2.p.551"/>

quasdam materias illis videntur subministrasse, et ipsas quidem
iisdem litteris revincibiles. Sed quoniam nec dissimulare spiritum
sanctum oportebat quominus et huiusmodi eloquiis superinundaret
quae nullis haereticorum versutiis semina subspargerent,
immo et veteres eorum cespites vellerent, idcirco iam omnes retro
ambiguitates et quas volunt parabolas aperta atque perspicua totius
sacramenti praedicatione discussit per novam prophetiam de paracleto
inundantem. Cuius si hauseris fontes, nullam poteris sitire
doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum, resurrectionem
quoque carnis usquequaque potando refrigerabis. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>