<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1:55-57</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1:55-57</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="55"><p>Quamquam igitur resurrecturam carnem probantes hoc ipso 
non aliam resurrecturam probemus quam de qua agitur, tamen singulae
quaestiones et causae earum proprios quoque flagitant congressus,
licet aliunde iam caesae. Interpretabimur itaque plenius
et vim et rationem demutationis, quae ferme subministrat alterius
carnis resurrecturae praesumptionem, quasi demutari desinere sit
in totum et de pristino perire. Discernenda est autem demutatio
ab omni argumento perditionis. Aliud enim demutatio, aliud perditio.
Porro non aliud, si ita demutabitur caro ut pereat. Peribit
autem demutata, si non ipsa permanserit in demutatione, quae
exhibita fuerit in resurrectione. Quemadmodum enim perit, si non
resurgit, ita et si resurgit quidem, verum in demutationem subducitur,
aeque perit. Aeque enim non erit, ac si non resurrexerit.
Et quam ineptum, si in hoc resurgit ut non sit, quae potuit non
resurrexisse, nec esse, quia non esse iam coeperat. Non miscebuntur
omnino diversa, mutatio atque perditio, operibus utique
diversa. Perdit haec, illa mutat. Quomodo ergo quod perditum
est mutatum non est, ita quod mutatum est perditum non est.
Perisse enim est in totum non esse quod fuerit; mutatum esse
aliter esse est. Porro dum aliter est, id ipsum potest esse; habet
enim esse quod non perit.
 Mutationem enim passum est, non
perditionem. Atque adeo potest et demutari quid et ipsum esse
nihilominus, ut et totus homo in hoc aevo substantia quidem ipse
sit, multifariam tamen demutetur, et habitu et ipsa corpulentia et
valetudine et condicione et dignitate et aetate, studio, negotio,
artificio, facultatibus, sedibus, legibus, moribus, nec quicquam
tamen amittat hominis, nec ita alius efficiatur ut cesset idem
esse, immo nec alius efficiatur, sed aliud. Hanc formam demutationis
divina etiam documenta testantur. Mutatur Moysi manus, <bibl n="Exod. IV, 6 sq."/>
et quidem ad instar emortuae, exsanguis et exalbida, frigida,
sed et recepto calore et refuso colore eadem caro et sanguis est.
<pb xml:id="v.2.p.542"/>

<bibl n="Exod. XXXIV, 29. 35."/> Mutatur postea et facies eiusdem incontemplabili claritate. Sed
Moyses erat proinde qui non videbatur. Sic et Stephanus angelicum
<bibl n="Act. App. VI, 15. VII, 59."/> iam fastigium induerat, sed non alia genua lapidationi
<bibl n="Matth. XVII, 3 sqq."/> succiderant. Dominus quoque in secessu montis etiam vestimenta
luce mutaverat, sed liniamenta Petro agnoscibilia servaverat; ubi
etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum receptae,
alter in veritate nondum defunctae, eandem tamen habitudinem
corporis etiam in gloria perseverare docuerunt. De quo exemplo
<bibl n="Phil. III, 21."/> instructus et Paulus, Qui transfiguravit, inquit, corpus humilitatis
nostrae, conformale corpori gloriae suae. Quod si et transfigurationem
et conversionem in transitum substantiae cuiusque defendis,
ergo et Saul in alium virum conversus de corpore suo
excessit, et ipse satanas cum in angelum lucis transfiguratur,
qualitatem suam amittit. Non opinor. Ita et in resurrectionis
eventum mutari, converti, reformari licebit cum salute substantiae. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="56"><p> Etenim quam absurdum, quam vero et iniquum, utrumque
autem quam deo indignum, aliam substantiam operari, aliam mercede
dispungi, ut haec quidem caro per martyria lanietur, alia vero
coronetur, item e contrario haec quidem caro in spurcitiis volutetur,
alia vero damnetur. Nonne praestat omnem semel fidem a
spe resurrectionis abducere quam de gravitate atque iustitia dei
ludere? Marcionem pro Valentino resuscitari? quando neque mentem
neque memoriam neque conscientiam hominis hodierni credibile
sit aboleri per indumentum illud mutatorium immortalitatis et incorruptelae,
vacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis
et statu divini utrobique iudicii. Si non meminerim me esse qui
merui, quomodo gloriam deo dicam? quomodo canam illi novum
canticum, nesciens me esse qui gratiam debeam? Cur autem
solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae in
<pb xml:id="v.2.p.543"/>

omnibus praefuit carni? Quale est ut eadem anima quae in hac
carne totum vitae ordinem decucurrit, quae in hac carne deum didicit
et Christum induit et spem salutis seminavit, in alia nescio qua
metat fructum? Nae illa gratiosissima caro cui gratis vita constabit.
Quodsi non et anima mutabitur, iam nec animae resurrectio
est; nec ipsa enim resurrexisse credetur, si non alia resurrexerit. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="57"><p>Hinc iam illa vulgaris incredulitatis argutia est. Si, inquiunt, 
ipsa eademque substantia revocatur cum sua forma, linea, qualitate,
ergo et cum insignibus suis reliquis. Itaque et caeci et claudi et
paralytici, et ut quis insignis excesserit, ita et revertetur. Quid
nunc, etsi ita dedignaris tantam gratiam qualiscunque a deo consequi?
Non enim et nunc animae solius admittens salutem dimidiatis
hominibus eandem adscribis? Quid est credere resurrectionem,
nisi integram credere? Si enim caro de dissolutione reparabitur,
multo magis de vexatione revocabitur. Minoribus maiora
praescribunt. Cuiuscunque membri detruncatio vel obtusio nonne
mors membri est? Si universalis mors resurrectione rescinditur,
quid portionalis? Si demutamur in gloriam, quanto magis in incolumitatem?
Vitiatio corporum accidens res est, integritas propria
est. In hac nascimur. Etiam si in utero vexemur, iam hominis
est passio. Prius est genus quam casus. Quomodo vita confertur
a deo, ita et refertur. Quales eam accipimus, tales et recipimus.
Naturae, non iniuriae reddimur; quod nascimur, non quod laedimur,
reviviscimus. Si non integros deus suscitat, non suscitat
mortuos. Quis enim mortuus integer, etsi integer moritur? Quis
incolumis qui exanimis? Quod corpus illaesum, cum interemptum,
cum frigidum, cum expallidum, cum edurum, cum cadaver? Quando
magis homo debilis, nisi cum totus? Quando magis paralyticus,
nisi cum immobilis? Ita nihil aliud est mortuum resuscitari quam
integrum fieri, ne ex ea parte mortuus adhuc sit ex qua non resurrexerit.
Idoneus deus reficere quod fecit. Hanc suam et potestatem
et liberalitatem satis iam in Christo spopondit, immo et
ostendit non tantum resuscitatorem carnis, verum etiam redintegratorem.
Atque adeo et apostolus, Et mortui, inquit, resurgent <bibl n="I Cor. XV, 52."/>
<pb xml:id="v.2.p.544"/>

incorrupti. Quomodo, nisi integri, qui retro corrupti tam vitio
valetudinis quam et senio sepulturae? Nam et supra utrumque
<bibl n="I Cor. XV, 53."/> proponens, oportere et corruptivum istud induere incorruptelam,
et mortale istud immortalitatem, non iteravit sententiam, sed
differentiam demandavit. Immortalitatem enim ad rescissionem
mortis, incorruptelam ad obliterationem corruptelae dividendo alteram
ad resurrectionem, alteram ad redintegrationem temperavit.
<bibl n="I Thess. IV, 13 sqq."/> Puto autem et Thessalonicensibus omnis substantiae integritatem
repromisit. Itaque nec in posterum timebuntur corporum labes.
Nihil poterit amittere integritas vel conservata vel restituta, ex
quo illi etiam, si quid amiserat, redditur. Praescribens enim
adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura
dicatur, naturam adversus dominum suum temere defendis, legem
adversus gratiam impie asseris. Quasi domino deo non liceat et
mutare naturam et sine lege servare. Quomodo ergo legimus,
<bibl n="Matth. XIX, 26."/> Quae impossibilia apud homines, possibilia apud deum sunt, et,
<bibl n="I Cor. I, 27 sq."/>Stulta mundi elegit deus, ut sapientiam mundi confundat? Oro te,
si famulum tuum libertate mutaveris, quia eadem caro atque anima
permanebunt, quae flagellis et compedibus et stigmatibus obnoxiae
retro fuerant, idcircone illa eadem pati oportebit? Non opinor.
Atquin et vestis albae nitore et aurei anuli honore et patroni
nomine ac tribu mensaque honoratur. Permitte hanc et deo potestatem
per vim demutationis illius condicionem, non naturam,
reformandi, dum et passiones auferuntur et munitiones conferuntur.
Ita manebit quidem caro etiam post resurrectionem, eatenus passibilis,
qua ipsa, qua eadem, ea tamen impassibilis, qua in hoc
ipsum manumissa a domino, ne ultra pati possit. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>