<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1:49-51</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1:49-51</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="49"><p>Ventum est nunc ad carnem et sanguinem revera totius quaestionis; 
quas substantias quali conditione exhaeredaverit apostolus
a dei regno aeque de antecedentibus discere est. Primus, inquit, <bibl n="I Cor. XV, 47."/>
homo de terra choicus, id est limaceus, id est Adam, secundus
homo de caelo, id est sermo dei, id est Christus, non alias tamen
homo, licet de caelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod
homo, quod Adam. Nam et supra novissimus Adam dictus de
consortio substantiae commercium nominis traxit, quia nec Adam
ex semine caro, quod et Christus. Qualis ergo choicus, tales et <bibl n="Ib. v. 48."/>
choici, qualis caelestis, tales et caelestes. Substantia tales? an
primo disciplina, dehinc et dignitate, quam disciplina captavit?
Atquin substantia nullo modo separabuntur choici atque caelestes
semel ab apostolo homines dicti. Si enim et Christus solus vere
<pb xml:id="v.2.p.532"/>

caelestis, immo et supercaelestis, homo tamen, qua caro atque
anima, nihilo ex ista substantiarum condicione a choica qualitate
discernitur, proinde et qui caelestes secundum illum non de substantia
praesenti, sed de futura claritate caelestes praedicati intelleguntur;
quia et retro unde distinctio ista manavit de dignitatis
<bibl n="I Cor. XV, 41."/> differentia ostensa est alia supercaelestium gloria, alia superterrenorum,
et alia solis, alia lunae, alia stellarum, quia et stella a
stella differt in gloria, non tamen in substantia. Denique praemissa
differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc
capessendae subiungit etiam exhortationem, ut et hic habitum
Christi sectemur ex disciplina, et illic fastigium consequamur ex
<bibl n="Ib. v. 49."/> gloria: Sicut portavimus imaginem choici, portemus etiam imaginem
supercaelestis. Portavimus enim imaginem choici per collegium
transgressionis, per consortium mortis, per exilium paradisi.
Nam etsi in carne hic portatur imago Adae, sed non carnem
monemur exponere: si non carnem, ergo conversationem, ut
proinde et caelestis imaginem gestemus in nobis, non iam dei,
nec iam in caelo constituti, sed secundum liniamenta Christi incedentes
in sanctitate et iustitia et veritate. Atque adeo sd disciplinam
totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi in
ista carne et in isto tempore disciplinae. Portemus enim praeceptivo
modo dicens huic tempori loquitur, in quo homo nulla
alia substantia est quam caro et anima; aut si quam aliam, id
est caelestem, substantiam haec fides spectat, huic tamen repromissa
sit cui ad illam elaborare mandatur. Cum igitur imaginem
et choici et caelestis in conversatione constituat, illam eierandam,
<bibl n="Ib. v. 50."/> hanc vero sectandam, dehinc adiungat, Hoc enim dico (id est
propter ea quae supra dixi, coniunctio est enim sensus supplementum
antecedentibus reddens), quod caro et sanguis regnum dei
haereditate possidere non possunt, nihil aliud intellegi mandat carnem
et sanguinem quam supra dictam imaginem choici; quae si in
conversatione censetur vetustatis, conversatio autem vetustatis non
capit dei regnum, proinde caro et sanguis non capiendo dei
<pb xml:id="v.2.p.533"/>

regnum ad conversationem rediguntur vetustatis. Plane si nunquam
apostolus pro operibus substantiam posuit, nec hic ita utatur.
Si vero in carne adhuc constitutos negavit esse in carne, in operibus
carnis negans esse, formam eius subruere non debes, non
substantiam, sed opera substantiae alienantis a dei regno. Quibus
etiam ad Galatas manifestatis praedicere se et praedixisse profitetur <bibl n="Gal. V, 21."/>
quod qui talia agunt regnum dei non sunt haereditate
consecuturi, non portantes scilicet imaginem caelestis, sicut portaverant
choici, ideoque ex vetere conversatione nihil aliud deputandi
quam caro et sanguis. Nam et si subito in hanc definitionem
erupisset apostolus, eliminandam carnem et sanguinem a dei regno,
sine ullius supra sensus praestructione, nonne duas istas substantias
proinde hominem veterem interpretaremur carni et sanguini
deditum, id est esui et potui, cuius sit dicere adversus fidem resurrectionis,
Manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Et <bibl n="I Cor. XV, 32."/>
hoc enim infulciens apostolus carnem et sanguinem de fructibus
ipsorum manducandi et bibendi suggillavit. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="50"><p>Sed et omissis huiusmodi interpretationibus, carnis et sanguinis 
opera taxantibus, ipsas quoque substantias non aliter quam
sunt intellectas licebit resurrectioni vindicare. Non enim resurrectio
carni et sanguini directo denegatur, sed dei regnum, quod
obvenit resurrectioni (est autem et in iudicium resurrectio), immo
et confirmatur carnis resurrectio generalis, cum specialis excipitur.
Dum enim in quem statum non resurgat edicitur, in quem resurgat
subauditur. Atque ita dum pro meritis distinctionem resurrectionis
opus substantiae, non genus, patitur, apparet hinc quoque carnem
et sanguinem nomine culpae, non substantiae, arceri a dei regno,
nomine tamen formae resurgere in iudicium, quia non resurgant
in regnum. Adhuc dicam: Caro et sanguis regnum dei haereditate <bibl n="I Cor. XV, 50."/>
possidere non possunt. Merito sola et per semetipsa, ut ostenderet
adhuc spiritum illi necessarium. Spiritus enim est qui vivificat <bibl n="Io. VI, 63."/>
in regnum dei, caro nihil prodest. Prodesse tamen illi aliud
potest, id est spiritus, et per spiritum opera quoque spiritus. Resurgunt
itaque ex aequo omnis caro et sanguis in qualitate sua.
Sed quorum est adire regnum dei, induere oportebit vim incorruptibilitatis
<pb xml:id="v.2.p.534"/>

et immortalitatis, sine qua regnum dei adire non possunt
antequam consequi eam possint. Merito ergo caro et sanguis,
<bibl n="I Cor. XV, 53."/> ut diximus, sola regnum dei capere deficiunt. Iam vero cum devorari
habeat corruptivum istud ab incorruptibilitate, id est caro,
et mortale istud ab immortalitate, id est sanguis, post resurrectionem
ex demutatione, merito demutata ac devorata caro et sanguis
regnum dei haereditate possidere possunt, non tamen non
resuscitata. Sunt qui carnem et sanguinem Iudaismum velint, accipi
propter circumcisionem, alienum et ipsum a dei regno, quia
et ille vetustati deputetur, et hoc titulo iam et alibi ab apostolo
<bibl n="Gal. I, 16."/> denotetur, qui post revelatum in se filium dei ad evangelizandum
eum in nationibus statim non retulerit ad carnem et sanguinem,
id est ad circumcisionem, id est ad Iudaismum, sicut ad
Galatas scribit. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="51"><p> Sed pro omnibus iam stabit quod in clausulam reservavimus,
etiam pro apostolo ipso, revera maximae inconsiderantiae revincendo,
si tam abrupte, ut quidam volunt, clausis, quod aiunt,
oculis, sine distinctione, sine condicione, omnem passim carnem
et sanguinem a regno dei extrusit, utique et ab ipsa regia caelorum,
<bibl n="Marc. XVI, 19."/> cum illic adhuc sedeat Iesus ad dexteram patris, homo,
<bibl n="I Cor. XV, 45."/> etsi deus, Adam novissimus, etsi sermo primarius, caro et sanguis,
etsi nostris puriora, idem tamen et substantia et forma qua
<bibl n="Act I, 9 sqq."/> ascendit, talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant, agnoscendus
<bibl n="Io. XIX, 37."/> scilicet eis qui illum convulneraverunt. Hic sequester dei atque
<bibl n="I Tim. II, 5."/> hominum appellatus ex utriusque partis deposito commisso sibi
carnis quoque depositum servat in semetipso, arrabonem summae
<bibl n="II Cor. V, 5."/> totius. Quemadmodum enim nobis arrabonem spiritus reliquit, ita
et a nobis arrabonem carnis accepit, et vexit in caelum pignus
totius summae illuc quandoque redigendae. Securae estote, caro
et sanguis, usurpastis et caelum et regnum dei in Christo. Aut si
negent vos in Christo, negent et in caelo Christum, qui vobis
<pb xml:id="v.2.p.535"/>

caelum negaverunt. Ita nec corruptela, inquit, incorruptelam haereditati <bibl n="I Cor. XV, 50."/>
habebit. Non ut carnem et sanguinem existimes corruptelam,
quando ipsa sint potius obnoxia corruptelae, per mortem
scilicet; siquidem mors est, quae carnem et sanguinem non modo
corrumpit, verum etiam consumit. Sed quoniam opera carnis et <bibl n="Ibid."/>
sanguinis non posse consequi regnum dei edixerat, quo magis hoc
exaggeraret, ipsi quoque corruptelae, id est morti, cui carnis et 
sanguinis opera proficiunt, haereditatem incorruptelae ademit. Nam
et paulo post ipsius mortis quodammodo mortem expressit, Devorata <bibl n="I Cor. XV, 55 sq."/>
est mors, dicens, in contentionem. Ubi est, mors, aculeus
tuus? ubi est, mors, potentia tua? Aculeus autem mortis delinquentia;
haec erit corruptela. Virtus autem delinquentiae lex; illa
alia sine dubio quam constituit in membris suis militantem adversus <bibl n="Rom. VII, 23."/>
legem animi sui, ipsam scilicet vim delinquendi contra voluntatem.
Nam et supra novissimum inimicum mortem evacuari ait. <bibl n="I Cor. XV, 26."/>
Hoc modo nec corruptela haereditatem incorruptelae consequetur,
id est nec mors perseverabit. Quando et quomodo defectura?
Cum in atomo, in momentaneo oculi motu, in novissima tuba et
mortui resurgent incorrupti. Qui hi, nisi qui ante corrupti, id est
corpora, id est caro et sanguis? Et nos demutamur. De qua
habitudine, nisi in qua deprehendemur? Oportet enim corruptivum <bibl n="Ib. v. 50-53."/>
istud induere incorruptionem, et mortale istud induere immortalitatem.
Quid mortale, nisi caro? quid corruptivum, nisi sanguis?
Ac ne putes aliud sentire apostolum providentem tibi, et ut de
carne dictum intellegas laborantem, cum dicit istud corruptivum et
istud mortale, cutem ipsam tenens dicit. Certe istud nisi de subiecto,
nisi de comparenti, pronuntiasse non potuit. Demonstrationis
corporalis est verbum. Aliud autem corruptivum, aliud corruptela,
et aliud mortale, et aliud mortalitas. Aliud enim quod
patitur, aliud quod pati efficit. Ita quae patiuntur corruptelam et
<pb xml:id="v.2.p.536"/>

mortalitatem, caro scilicet et sanguis, ea necesse est patiantur et
incorruptelam et immortalitatem. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>