<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1:28-30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1:28-30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p>Scimus autem sicut vocibus ita et rebus prophetatum. Tam 
dictis quam et factis praedicatur resurrectio, cum Moyses manum <bibl n="Exed. IV, 6 sq."/>
in sinum condit et emortuam profert, et rursus insinuat et vividam
explicat, nonne hoc de toto homine portendit, siquidem trina <bibl n="Ibid. v. 2-9."/>
virtus dei per illa trina signa denotabatur, cum suo ordine primo
diabolum serpentem quamquam formidabilem subactura homini,
dehinc carnem de sinu mortis retractura, atque ita omnem sanguinem
exsecutura iudicio. De quo apud eundem propheten, Quoniam <bibl n="Gen. IX, 5."/>
et vestrum, inquit deus, sanguinem exquiram de omnibus
bestiis, et de manu hominis et de manu fratris exquiram eum.
Porro nihil exquiritur nisi quod reposcitur, nihil reposcitur nisi
quod et reddetur, et utique reddetur, quod ultionis nomine reposcetur
et exquiritur,Neque enim vindicari poterit quod omnino
non fuerit. Erit autem dum restituitur uti vindicetur. In carnem
itaque dirigitur quicquid in sanguinem praedicatur, sine qua
non erit sanguis. Caro suscitabitur ut sanguis vindicetur. Sunt
et quaedam ita pronuntiata ut allegoriae quidem nubilo careant,
nihilominus tamen ipsius simplicitatis suae sitiant interpretationem,
quale est apud Esaiam: Ego occidam et vivificabo. Certe postea <bibl n="Ies. XXXVIII, 16. I Sam. II, 6."/>
quam occiderit vivificabit. Ergo per mortem occidens per resurrectionem
vivificabit. Caro est autem quae occiditur per mortem,
caro itaque et vivificabitur per resurrectionem. Certe si occidere
carni animam eripere est, vivificare, contrarium eius, carni animam
referre est, caro resurgat necesse est, cui anima per occisionem
erepta referenda est per vivificationem. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><p>Igitur si et allegoricae scripturae et argumenta rerum et simplices 
voces resurrectionem carnis, quamquam sine nominatione
ipsius substantiae, subradiant, quanto magis quae hanc spem in
ipsas substantias corporales speciali mentione determinant non
erunt deducendae in quaestionem? Accipe Ezechielem. Et facta <bibl n="Ezech. XXXVII, 1-14."/>
est, inquit, super me manus domini, et extulit me in spiritu dominus
et posuit me in medio campi, is erat ossibus refertus, et
<pb xml:id="v.2.p.504"/>

circumduxit me super ea per circuitum, et ecce multa super faciem
campi. Et ecce arida satis. Et ait ad me, Fili hominis, si vivent
ossa ista? Et dixi, Adonai, domine, tu scis. Et ait ad me, Propheta
in ossa haec et dices, Ossa arida, audite sermonem domini.
Haec dicit dominus Adonai ossibus istis: Ecce, ego adfero in vos
spiritum, et vivetis, et dabo in vos spiritum, et reducam in vos
carnes: circumdabo vobis cutem, et dabo in vobis spiritum, et
vivetis, et cognoscetis quod ego dominus. Et prophetavi secundum
praeceptum, et ecce vox, dum propheto, et ecce motus, et accedebant
ossa ad ossa. Et vidi, et ecce super ossa nervi et caro
ascendit, et circumpositae sunt eis carnes, et spiritus in eis non
erat. Et ait ad me, Propheta ad spiritum, fili hominis, propheta
et dices ad spiritum, Haec dicit dominus Adonai: A quatuor ventis
veni, spiritus, et spira in istis interemptis, et vivant. Et prophetavi
ad spiritum sicut praecepit mihi, et introivit in ea spiritus,
et vixerunt et constiterunt super pedes suos valentia magna
satis. Et ait ad me, Fili hominis, ossa ista omnis domus IsraÃ«l
est. Ipsi dicunt, Exaruerunt ossa nostra, et periit spes nostra,
avulsi sumus in eis. Propterea propheta ad eos: Ecce ego patefacio
sepulchra vestra, et eveham vos de sepulchris vestris, populus
meus, et inducam vos in terram IsraÃ«l, et cognoscetis quod ego
dominus aperuerim sepulchra vestra et eduxerim vos de sepulchris
vestris, populus meus, et dabo vobis spiritum, et vivetis et requiescetis
in terra vestra, et cognoscetis quod ego dominus locutus
sim et fecerim, dicit dominus. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="30"><p> Hanc quoque praedicationem scio qualiter concutiant in allegoriae
argumentationem, Quia dicendo, Ossa ista omnis domus
IsraÃ«l est, imaginem ea fecerit IsraÃ«lis et a propria condicione
transtulerit: atque ita figuratam esse non veram resurrectionis praedicationem;
<pb xml:id="v.2.p.505"/>

statum enim Iudaeorum deformari quodammodo emortuum
et exaridum et dispersum in campo orbis. Itaque et imaginem
resurrectionis in illum allegorizari, quia recolligi habeat et
recompingi os ad os, id est tribus ad tribum et populus ad populum,
et recorporari carnibus facultatum et nervis regni, atque
ita de sepulchris, id est de habitaculis captivitatis tristissimis atque
teterrimis, educi et refrigerii nomine respirari et vivere exinde
in terra sua Iudaea. Et quid post haec? Morientur sine dubio.
Et quid post mortem? Nulla, opinor, resuscitatio, si non haec
erit ipsa quae Ezechieli revelatur. Sed enim et alias praedicatur
resurrectio; ergo et haec erit, et temere in statum eam Iudaicarum
rerum convertunt. Aut si alia est illa quam defendimus, nihil
mea interest, dum sit et corporum resurrectio, sicut et rerum
Iudaicarum. Denique hoc ipso, quod recidivatus Iudaici status de
recorporatione et readunatione ossuum figuratur, id quoque
eventurum ossibus probatur. Non enim posset de ossibus figura
componi, si non id ipsum et ossibus eventurum esset. Nam etsi
figmentum veritatis in imagine est, imago ipsa in veritate est sui.
Necesse est esse prius sibi quo alii configuretur. De vacuo similitudo
non competit, de nullo parabola non convenit. Ita oportebit
ossuum quoque credi reviscerationem et respirationem, qualis dicitur,
de qua possit exprimi Iudaicarum rerum reformatio, qualis
adfingitur. Sed magis religiosum est veritatem de suae auctoritate
simplicitatis defendi, quam sensus divinae propositionis expostulat.
Si enim ad res Iudaicas spectaret haec visio, statim
revelato situ ossuum subiecisset, Ossa ista omnis domus IsraÃ«lis
est, et cetera deinceps. At cum ostensis ossibus de propria spe
eorum quid obloquitur, nondum nominato IsraÃ«le, et fidem
temptat prophetae, Fili hominis, si vivent ossa haec? ut et ille
responderet, Domine, tu scis. Non utique deus prophetae fidem
de ea re temptasset quae futura non esset, quam nunquam IsraÃ«l
<pb xml:id="v.2.p.506"/>

audisset, quam credi non oporteret. Sed quoniam praedicabatur
quidem resurrectio mortuorum, IsraÃ«l vero pro sua incredulitate
diffidens scandalizabatur, et aspiciens habitum senescentis sepulturae
desperabat resurrectionem, vel non in eam potius animum
dirigebat, sed in circumstantias suas, idcirco deus et prophetam,
qua et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam praedicationis
revelato ordine resurrectionis, et populo id credendum mandavit
quod prophetae revelavit, ipsos dicens esse ossa quae erant resurrectura
qui non credebant resurrectura. Denique in clausula, Et
cognoscetis, inquit, quod ego dominus locutus sim et fecerim, id
utique facturus quod fuerat locutus. Ceterum non id facturus quod
locutus, si aliter facturus quam locutus. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>