<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1:19-21</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1:19-21</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>Et haec itaque dispectio tituli et praeconii ipsius, fidem utique 
defendens vocabulorum, illuc proficere debebit, ut, si quid pars
diversa turbat obtentu figurarum et aenigmatum, manifestiora quaeque
praevaleant, et de incertis certiora praescribant. Nacti enim
quidam sollemnissimam eloquii prophetici formam, allegorici et figurati
plerumque, non tamen semper, resurrectionem quoque mortuorum
manifeste annuntiatam in imaginariam significationem distorquent,
asseverantes ipsam etiam mortem spiritaliter intellegendam.
Non enim hanc esse in vero quae sit in medio, discidium carnis
atque animae, sed ignorantiam dei, per quam homo mortuus deo
non minus in errore iacuerit quam in sepulchro. Itaque et resurrectionem
eam vindicandam qua quis adita veritate redanimatus et
revivificatus deo ignorantiae morte discussa velut de sepulchro veteris
hominis eruperit, quia et dominus scribas et pharisaeos sepulchris
dealbatis adaequaverit. Exinde ergo resurrectionem fide <bibl n="Matth. XXIII, 27."/>
consecutos cum domino esse cum eum in baptismate induerint.
Hoc denique ingenio etiam in colloquiis saepe nostros decipere
consueverunt, quasi et ipsi resurrectionem carnis admittant. Vae,
inquiunt, qui non in hac carne resurrexerit; ne statim illos percutiant,
si resurrectionem statim abnuerint. Tacite autem secundum
conscientiam suam hoc sentiunt: Vae, qui non, dum in hac
carne est, cognoverit arcana haeretica; hoc est enim apud illos
resurrectio. Sed et plerique ab excessu animae resurrectionem
vindicantes de sepulchro exire de saeculo evadere interpretantur,
<pb xml:id="v.2.p.492"/>

quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est ignorantium
deum, vel etiam de ipso corpore, quia et corpus vice sepulchri
conclusam animam in saecularis vitae morte detineat. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p> Ob huiusmodi igitur coniecturas primam praestructionem eorum
depellam, qua volunt omnia prophetas per imagines contionatos;
quando, si ita esset, ne ipsae quidem imagines distingui
potuissent, si non et veritates praedicatae fuissent, ex quibus
imagines deliniarentur. Atque adeo si omnia figurae, quid erit
illud cuius figurae? Quomodo speculum obtendes, si nusquam est
facies? Adeo autem non omnia imagines, sed et veritates, nec
omnia umbrae, sed et corpora, ut in ipsum quoque dominum insigniora
quaeque luce clarius praedicarentur. Nam et virgo concepit
<bibl n="Ies. VII, 14."/> in utero non figurate, et peperit Emmanuelem, nobiscum
<bibl n="Ies. VIII, 4."/> deum Iesum, non oblique; et si oblique, Accepturum virtutem
<bibl n="Ies. III, 13."/> Damasci et spolia Samariae, sed manifeste, Venturum in indicium
cum presbyteris et principibus populi. Nam et tumultuatae sunt
gentes in persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona
<bibl n="Ps. II, 1 sq."/> IsraÃ«lis. Astiterunt reges terrae, Herodes, et archontes congregati
sunt in unum, Annas et Caiphas, adversus dominum et adversus
<bibl n="Ies. LIII, 7."/> Christum eius. Qui et tanquam ovis ad iugulationem adductus est,
et tanquam agnus ante tondentem, scilicet Herodem, sine voce;
<bibl n="Ies. L, 6."/> sic non aperuit os suum; dorsum suum ponens ad flagella, et
maxillas ad palmas, et faciem non avertens a sputaminum iaculis;
<bibl n="Ies. LIII, 12."/> deputatus etiam inter iniquos, perfossus manus et pedes, sortem
<bibl n="Ps. XXII, 8. 17. 19. LXIX, 22. Zach. XI, 12 sq."/> passus in vestimento, et potus amaros, et capitum irridentium
nutus, triginta argenteis appretiatus a proditore. Quae hic figurae
apud Esaiam, quae imagines apud David, quae aenigmata apud
<bibl n="Ier. XXXII, 9 sqq."/> Hieremiam, ne virtutes quidem eius per parabolas profatos? Aut
<bibl n="Matth. XI. 5. Ies. XXXV, 5 sq."/> numquid nec oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua
mutorum, nec manus aridae et genua dissoluta revaluerunt, nec
claudi salierunt ut cervus? Quae etsi spiritaliter quoque interpretari
solemus secundum comparationem animalium vitiorum a
domino remediatorum, cum tamen et carnaliter adimpleta sunt,
ostendunt prophetas in utramque speciem praedicasse, salvo eo
<pb xml:id="v.2.p.493"/>

quod plures voces eorum nudae et simplices et ab omni allegoriae
nubilo purae defendi possunt: ut cum exitus gentium et urbium
resonant, Tyri et Aegypti et Babylonis et Idumaeae et
Carthaginiensium navium, ut cum ipsius IsraÃ«lis plagas aut venias,
captivitates, restitutiones, ultimaeque dispersionis exitum perorant.
Quis haec interpretabitur magis quam recognoscet? Res in litteris
tenentur ut litterae in rebus leguntur. Ita non semper
nec in omnibus allegorica forma est prophetici eloquii, sed interdum
et in quibusdam. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p>Si ergo interdum et in quibusdam, inquis, cur non et in edicto 
resurrectionis spiritaliter intellegendae? Quoniam quidem plurima
ratio intercedit. Primo enim quid facient tot ac talia instrumenta
divina, ita aperte corporalem contestantia resurrectionem,
ut nullam admittant figuratae significantiae suspicionem? Et utique
aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis et
obscura de manifestis praeiudicari, vel ne inter discordiam certorum
et incertorum, manifestorum et obscurorum fides dissipetur,
veritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur. Tum
quod verisimile non est ut ea species sacramenti in quam fides
tota committitur, in quam disciplina tota connititur, ambigue annuntiata
et obscure proposita videatur, quando spes resurrectionis,
nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad eiusmodi praesertim
religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet.
Nullum opus certum est mercedis incertae. Nullus timor
iustus est periculi dubii. Et merces autem et periculum in resurrectionis
pendet eventu. Sed et si temporalia et localia et personalia
dei decreta atque iudicia in urbes et gentes et reges tam
aperta prophetia iaculata est, quale est ut aeternae dispositiones
<pb xml:id="v.2.p.494"/>

eius et universales in omne hominum genus lucem sui fugerint?
quae quanto maiora, tanto clariora esse deberent, ut maiora crederentur.
Et puto deo nec livorem nec dolum nec inconstantiam
nec lenocinium adscribi posse, per quae fere promulgatio maiorum
cavillatur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>