<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1:16-18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1:16-18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p> Sed cum imperium animae, obsequium carni distribuimus,
prospiciendum est ne et hoc alia argumentatione subvertant, ut
velint carnem sic in officio animae collocare, non quasi ministram,
ne ex hoc sociam cogantur agnoscere. Dicent enim ministros et
socios habere arbitrium ministrandi atque sociandi et potestatem
suae voluntatis in utrumque, homines scilicet et ipsos; idcirco cum
auctoribus merita communicare, quibus operam sponte accommodant:
carnem autem nihil sapientem, nihil sentientem per semetipsam,
non velle, non nolle de suo habentem vice potius vasculi
apparere animae, ut instrumentum, non ut ministerium. Itaque
animae solius iudicium praesidere, qualiter usa sit vasculo carnis,
vasculum vero ipsum non esse sententiae obnoxium, quia nec calicem
damnari, si quis eum veneno temperarit, nec gladium ad
bestias pronuntiari, si quis eo latrocinium fuerit operatus. Iam
ergo innocens caro ex ea parte qua non reputabuntur illi operae
malae, et nihil prohibet innocentiae nomine salvam eam fieri. Licet
enim nec bona opera reputentur illi, sicut nec mala, divinae
tamen benignitati magis competit innocentes liberare. Beneficus
<pb xml:id="v.2.p.487"/>

enim debet; optimi est autem etiam quod non debetur offerre.
Et tamen calicem, non dico venenarium, in quem mors aliqua
ructarit, sed frictricis vel archigalli vel gladiatoris aut carnificis
spiritu infectum, quaero an minus damnes quam oscula ipsorum?
nostris quoque sordibus nubilum, vel non pro animo temperatum,
elidere solemus, quo magis puero irascamur. Gladium
vero latrociniis ebrium quis non a domo tota, nedum a cubiculo,
nedum a capitis sui officio relegabit, praesumens scilicet nihil
aliud se quam inludia animarum somniaturum, urguentium et
inquietantium sanguinis sui concubinum? At enim et calix bene
sibi conscius, et de diligentia ministerii commendatus, de coronis
quoque potatoris sui inornabitur aut aspergine florum honorabitur.
Et gladius bene de bello cruentus et melior homicida laudem suam
consecratione pensabit. Est ergo et in vascula et in instrumenta
sententiam figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa communicent;
ut huic quoque argumentationi satisfecerim, licet ab
exemplo vacet diversitas rerum. Omne enim vas vel instrumentum
aliunde in usus venit, extranea omnino materia a substantia hominis.
Caro autem ab exordio uteri consata, conformata, congenita
animae etiam in omni operatione miscetur illi. Nam etsi vas <bibl n="I Thess. IV, 4."/>
vocatur apud apostolum, quam iubet in honore tractari, eadem
tamen ab eodem homo exterior appellatur; ille scilicet limus qui
<pb xml:id="v.2.p.488"/>

prior titulo hominis incisus est, non calicis aut gladii aut vasculi
ullius. Vas enim capacitatis nomine dicta est, qua animam capit
et continet, homo vero de communione naturae, quae eam non
instrumentum in operationibus praestat, sed ministerium. Ita et
ministerium tenebitur iudicio, et si de suo nihil sapiat, quia
portio est eius quae sapit, non supellex. Hoc et apostolus sciens
nihil carnem agere per semetipsam quod non animae deputetur
nihilominus peccatricem iudicat carnem, ne eo quod ab anima
videatur impelli iudicio liberata credatur. Sic et cum aliquas laudis
<bibl n="I Cor. VI, 20."/> operas carni indicit, Glorificate, inquit, et tollite deum in
corpore vestro, certus et hoc conatus ab anima agi, idcirco tamen
et carni eos mandat, quia et illi fructum repromittit. Alioquin
nec exprobratio competisset in alienam culpae nec adhortatio
in extraneam gloriae; et exprobratio enim et exhortatio
vacarent erga carnem, si vacaret et merces quae in resurrectione
captatur. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p> Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit carnem
etiam idcirco repraesentandam esse iudicio, quia aliter anima non
capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote incorporalis; hoc
enim vulgus existimat. Nos autem animam corporalem et hic profitemur
et in suo volumine probamus, habentem proprium genus
substantiae soliditatis, per quam quid et sentire et pati possit.
Nam et nunc animas torqueri foverique penes inferos, licet nudas,
licet adhuc exules carnis, probabit Lazari exemplum. Dedi igitur
adversario dicere: Ergo quae habet corpulentiam propriam, de suo
sufficiet ad facultatem passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione
carnis. Immo eatenus egebit, non qua sentire quid
sine carne non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne
sentire. Quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et ad
patiendum. Ad agendum autem minus de suo sufficit. Habet enim
de suo solummodo cogitare, velle, cupere, disponere. Ad perficiendum
autem operam carnis expectat. Sic itaque et ad patiendum
societatem carnis expostulat, ut tam plene per eam pati possit
quam sine ea plene agere non potuit. Et ideo in quae de suo
sufficit, eorum interim sententiam pendit, concupiscentiae et cogitatus
<pb xml:id="v.2.p.489"/>

et voluntatis. Porro si haec satis essent ad plenitudinem
meritorum, ut non requirerentur et facta, sufficeret in totum
anima ad perfectionem iudicii de his iudicanda in quae agenda sola
suffecerat. Cum vero etiam facta devincta sint meritis, facta autem
per carnem administrentur, iam non sufficit animam sine carne
foveri sive cruciari pro operibus etiam carnis, etsi habet corpus,
etsi habet membra, quae proinde illi non sufficiunt ad sentiendum
plene, quemadmodum nec ad agendum perfecte. Idcirco pro
quoquo modo egit, pro eo et patitur apud inferos, prior degustans
iudicium, sicut prior induxit admissum; expectans tamen et carnem,
ut per illam etiam facta compenset cui cogitata mandavit.
Denique haec erit ratio in ultimum finem destinati iudicii, ut exhibitione
carnis omnis divina censura perfici possit. Alioquin non
sustineretur in finem quod et nunc animae decerpunt apud inferos,
si solis animabus destinaretur. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Hucusque praestructionibus egerim ad muniendos sensus omnium 
scripturarum, quae carnis recidivatum pollicentur. Cui cum
tot auctoritates iustorum patrociniorum procurent, honores dico
substantiae ipsius, tum vires dei, tum exempla earum, tum
rationes iudicii et necessitates ipsius, utique secundum praeiudicia
tot auctoritatum scripturas intellegi oportebit, non secundum ingenia
haereticorum, de sola incredulitate venientia, quia incredibile
habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia aut
substantiae ipsi inemeribile sit, aut deo impossibile, aut iudicio
inhabile. Plane incredibile, si nec praedicatum divinitus fuerit;
nisi quod etsi praedicatum id a deo non fuisset, ultro praesumi
debuisset, ut propterea non praedicatum, quia tot auctoritatibus
praeiudicatum. At cum divinis quoque vocibus personat, tanto
abest ut aliter intellegatur quam desiderant illa a quibus etiam sine
<pb xml:id="v.2.p.490"/>

divinis vocibus persuadetur. Videamus igitur hoc primum, quonam
titulo spes ista proscripta sit. Unum, opinor, apud omnes
edictum dei pendet, Resurrectio mortuorum. Duo verba expedita,
decisa, detersa. Ipsa conveniam, ipsa discutiam, cui se substantiae
addicant. Cum audio resurrectionem homini imminere,
quaeram necesse est quid eius cadere sortitum sit; siquidem nihil
resurgere expectabit nisi quod ante succiderit. Qui ignorat carnem
cadere per mortem, potest eam nec stantem nosse per vitam. Sententiam
<bibl n="Gen. III, 19."/> dei natura pronuntiat: Terra es, et in terram ibis. Et qui
non audivit, videt. Nulla mors non ruina membrorum est.
Hanc corporis sortem dominus quoque expressit, cum ipsa substantia
<bibl n="Io. II, 19."/> indutus, Diruite, inquit, templum istud, et ego illud triduo
resuscitabo. Ostendit enim cuius sit dirui, cuius elidi, cuius
iacere, cuius et relevari et resuscitari; quamquam et animam
<bibl n="Matth. XXVI, 38."/> circumferret trepidantem usque ad mortem, sed non cadentem
<bibl n="Io. II, 21."/> per mortem; quia et scriptura, De corpore, inquit, suo dixerat.
Atque adeo caro est quae morte subruitur, ut exinde a cadendo
cadaver renuntietur. Anima porro nec vocabulo cadit, quia nec
habitu ruit. Atquin ipsa est quae ruinam corpori infert cum
efflata est, sicut ipsa est quae illud de terra suscitabit ingressa.
Non potest cadere quae suscitabit ingressa; non potest ruere quae
elidit egressa. Artius dicam, ne in somnum quidem cadit anima
cum corpore, ne tum quidem sternitur cum carne. Etenim agitatur
in somnis et iactitatur; quiesceret autem, si iaceret, et
iaceret, si caderet. Ita nec in veritatem mortis cadit quae nec in
imaginem eius ruit. Sequens nunc vocabulum, Mortuorum, aeque
dispice cui substantiae insidat; quamquam in hac materia admittamus
interdum mortalitatem animae assignari ab haereticis, ut, si
anima mortalis resurrectionem consecutura est, praeiudicium sit et
carni non minus mortali resurrectionem communicaturae. Sed nunc
<pb xml:id="v.2.p.491"/>

proprietas vocabuli vindicanda est suae sorti. Iam quidem eo ipso
quod resurrectio caducae rei est, id est carnis, eadem erit et in
nomine mortui, quia caducae rei est resurrectio, quae dicitur mortuorum.
Sic et per Abraham, patrem fidei, divinae familiaritatis
virum discimus. Postulans enim Sarae humandae locum de filiis
Chet, Date ergo, inquit, mihi possessionem sepulchri vobiscum, <bibl n="Gen. XXIII, 4."/>
et humabo mortuum meum, carnem scilicet. Neque enim animae
humandae spatium desiderasset, et si anima mortalis crederetur, et
si Mortuus dici mereretur. Quodsi Mortuus corpus est, corporum
erit resurrectio, cum dicitur mortuorum. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>