<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1:10-12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1:10-12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Tenes scripturas quibus caro infuscatur, tene etiam quibus
inlustratur. Legis cum quando deprimitur, adige oculos et tum
<bibl n="Ies. XL. 7."/> quando revelatur. Omnis caro foenum. Non hoc solum pronuntiavit
<bibl n="Ies. XL, 5."/> Esaias, sed et, Omnis caro videbit salutare dei. Notatur in
<bibl n="Gen. VI, 3."/> Genesi dicens deus, Non manebit spiritus meus in hominibus istis,
<bibl n="IoÃ«l. III, 1."/> quia caro sunt. Sed et auditur per IoÃ«lem: Effundam de spiritu
meo in omnem carnem. Apostolum quoque ne de uno stilo noris,
<bibl n="Rom. VII, 18."/> quo carnem plerumque compungit. Nam etsi negat habitare boni
<bibl n="Rom. VIII, 8."/> quicquam in carne sua, etsi adfirmat eos qui in carne sint deo
<bibl n="Gal. V, 17."/> placere non posse, quia concupiscat adversus spiritum, et si qua
alia ita ponit ut carnis non tamen substantia, sed actus inhonoretur,
dicemus quidem alibi nihil proprie carni exprobrari oportere
nisi in animae suggillationem, quae carnem ministerio sibi subigit.
<bibl n="Gal. VI, 7."/> Verum interim et in illis litteris Paulus est, cum stigmata Christi
<bibl n="I Cor. III, 16 sq."/> in corpore suo portat, cum corpus nostrum ut dei templum vitiari
<bibl n="I Cor. VI, 15."/> vetat, cum corpora nostra membra Christi facit, cum monet tollere
<bibl n="Ibid. v, 20."/> et magnificare deum in corpore nostre. Itaque si ignominiae
carnis resurrectionem eius expellunt, cur non dignitates potius inducent?
Quoniam deo magis congruit in salutem redigere quod
reprobarit interdum, quam in perditionem dedere quod etiam
aliquando probavit. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> Hucusque de praeconio carnis adversus inimicos et nihilominus
amicissimos eius. Nemo enim tam carnaliter vivit quam qui negant
carnis resurrectionem. Negantes enim poenam despiciunt et disciplinam.
De quibus luculenter et Paracletus per prophetidem
Priscam: Carnes sunt, et carnem oderunt. Quam si tanta auctoritas
munit quanta illi ad meritum salutis patrocinari possit, numquid
etiam dei ipsius potentiam et potestatem et licentiam recensere
<pb xml:id="v.2.p.481"/>

debemus, an tantus sit qui valeat dilapsum et devoratum et quibuscunque
modis ereptum tabernaculum carnis reaedificare atque
restituere? An et aliqua nobis exempla huius sui iuris in publico
naturae promulgarit, ne qui forte adhuc sitiant deum nosse, qui
non alia lego credendus est quam ut omnia posse credatur? Plane
apud philosophos habes qui mundum hune innatum infectumque
defendant, sed multo melius quod omnes fere haereses natum et
factum mundum annuentes conditionem deo nostro adscribunt. Igitur
confide illum totum hoc ex nihilo protulisse, et deum nosti
fidendo quod tantum deus valeat. Nam et quidam infirmiores hoc
prius credere de materia. De materia potius subiacenti volunt ab
illo universitatem dedicatam secundum philosophos. Porro et si
ita in vero haberetur, cum tamen longe alias substantias longeque
alias species ex reformatione materiae diceretur protulisse quam
fuisset ipsa materia, non minus defenderem ex nihilo eum protulisse,
si ea protulerat quae omnino non fuerant. Quo enim interest
ex nihilo quid proferri, an ex aliquo, dum quod non fuit fiat,
quando etiam non fuisse nihil sit fuisse? Sic et fuisse e contrario
nonnihil est fuisse. Nunc etsi interest, tamen utrumque mihi
adplaudit. Sive enim ex nihilo deus molitus est cuncta, poterit et
carnem in nihilum prodactam exprimere de nihilo: sive de materia
modulatus est alia, poterit et carnem quocunque dehaustam
evocare de alio. Et utique idoneus est reficere qui fecit,
quanto plus est fecisse quam refecisse, initium dedisse quam reddidisse.
Ita restitutionem carnis faciliorem credas institutione. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Aspice nunc ad ipsa quoque exempla divinae potestatis. Dies 
moritur in noctem et tenebris usquequaque sepelitur. Funestatur
<pb xml:id="v.2.p.482"/>

mundi honor, omnis substantia denigratur. Sordent, silent, stupent
cuncta, ubique iustitium est, quies rerum. Ita lux amissa
Iugetur. Et tamen rursus cum suo cultu, cum dote, cum sole,
eadem et integra et tota universo orbi reviviscit, interficiens mortem
suam, noctem, rescindens sepulturam suam, tenebras, haeres
sibimet existens, donec et nox reviviscat cum suo et illa suggestu.
Reaccenduntur enim et stellarum radii, quos matutina succensio
extinxerat; reducuntur et siderum absentiae, quas temporalis distinctio
exemerat; reornantur et specula lunae, quae menstruus numerus
adtriverat. Revolvuntur hiemes et aestates, verna et
autumna cum suis viribus, moribus, fructibus. Quippe etiam terrae
de caelo disciplina est arbores vestire post spolia, flores denuo
colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quae absumpta
sint semina, nec prius exhibere quam absumpta. Mira ratio: de
fraudatrice servatrix; ut reddat, intercipit; ut custodiat, perdit; ut
integret, vitiat; ut etiam ampliet, prius decoquit. Siquidem uberiora
et cultiora restituit quam exterminavit; revera fenore interitu,
et iniuria usura, et lucro damno. Semel dixerim, universa conditio
recidiva est. Quodcunque conveneris, fuit: quodcunque
amiseris, nihil non iterum est. Omnia in statum redeunt cum abscesserint;
omnia incipiunt cum desierint; ideo finiuntur, ut fiant.
Nihil deperit nisi in salutem. Totus igitur hic ordo revolubilis rerum
testatio est ressurrectionis mortuorum. Operibus eam praescripsit
deus ante quam litteris, viribus praedicavit ante quam
vocibus. Praemisit tibi naturam magistram, summissurus et prophetiam,
quo facilius credas prophetiae discipulus naturae, quo
statim admittas, cum audieris quod ubique iam videris, nec dubites
<pb xml:id="v.2.p.483"/>

deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem.
Et utique si omnia homini resurgunt, cui procurata sunt,
porro non homini, nisi et carni, quale est ut ipsa depereat in totum,
propter quam et cui nihil deperit? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>