<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1:1-3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1:1-3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Fiducia Christianorum resurrectio mortuorum. Illa credentes 
sumus. Hoc credere veritas cogit, veritatem deus aperit, sed
vulgus inridet, existimans nihil superesse post mortem. Et tamen
defunctis parentant, et quidem impensissimo officio pro moribus
eorum, pro temporibus esculentorum, ut quos negant sentire
quicquam, etiam desiderare praesumant. At ego magis ridebo
vulgus, tunc quoque, cum ipsos defunctos atrocissime exurit, quos
postmodum gulosissime nutrit, isdem ignibus et promerens et offendens.
O pietatem de crudelitate ludentem! Sacrificat an insultat,
cum crematis cremat? Plane cum vulgo interdum et sapientes
sententiam suam iungunt. Nihil esse post mortem Epicuri
schola est. Ait et Seneca omnia post mortem finiri, etiam ipsam.

<pb xml:id="v.2.p.468"/>
Satis est autem si non minor philosophia Pythagorae et Empedoclis
et Platonici immortalem animam e contrario reclamant,
immo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem affirmant, etsi
non in eadem, etsi non in humana tantummodo, ut Euphorbus
in Pythagoram, Homerus in pavum recenseantur. Certe recidivatum
animae corporalem pronuntiaverunt, tolerabilius mutata
quam negata qualitate, pulsata saltem, licet non adita veritate.
Ita saeculum resurrectionem mortuorum nec cum errat ignorat. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> Si vero et apud deum aliqua secta est Epicureis magis adfinis
quam prophetis, sciemus quid audiant a Christo Sadducaei.
Christo enim servabatur omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere,
praelibata supplere, praedicata repraesentare, mortuorum
certe resurrectionem, non modo per semetipsum, verum etiam in
semetipso probare. Nunc autem ad alios Sadducaeos praeparamur,
partiarios sententiae illorum. Ita dimidiam agnoscunt resurrectionem,
solius scilicet animae, aspernati carnem, sicut et ipsum dominum
carnis. Nulli denique alii salutem corporali substantiae
invident quam alterius divinitatis haeretici. Ideoque et Christum
<pb xml:id="v.2.p.469"/>

aliter disponere coacti, ne creatoris habeatur, in ipsa prius carne
eius erraverunt, aut nullius veritatis contendentes eam secundum
Marcionem et Basiliden, aut propriae qualitatis secundum haereses
Valentini et Apellen. Atque ita sequitur ut salutem eius substantiae
excludant cuius Christum consortem negant, certi illam summo
praeiudicio resurrectionis instructam, si iam in Christo resurrexit
caro. Propterea et nos volumen praemisimus DE CARNE CHRISTI,
quo eam et solidam probamus adversum phantasmatis vanitatem,
et humanam vindicamus adversus qualitatis proprietatem, cuius
conditio Christum et hominem et filium hominis inscripserit. Carneum
enim atque corporeum probantes eum proinde et obducimus
praescribendo nullum alium credendum deum praeter creatorem,
dum talem ostendimus Christum, in quo dinoscitur deus, qualis
promittitur a creatore. Obducti dehinc de deo carnis auctore et
de Christo carnis redemptore iam et de resurrectione carnis revincentur.
Congruenter scilicet. Et hoc ferme modo dicimus ineundam
cum haereticis disceptationem. Nam et ordo semper a
principalibus deduci exposcit, ut de ipso prius constet a quo dicatur
dispositum esse quod quaeritur. Atque adeo et haeretici ex
conscientia infirmitatis nunquam ordinarie tractant. Certi enim quam
laborent in alterius divinitatis insinuatione adversus deum mundi
omnibus naturaliter notum de testimoniis operum, certe et in sacramentis
priorem et in praedicationibus manifestiorem, sub obtentu
quasi urgentioris causae, id est ipsius humanae salutis ante
omnia requirendae, a quaestionibus resurrectionis incipiunt, quia
durius creditur resurrectio carnis quam una divinitas; atque ita
tractatum viribus ordinis sui destitutum et scrupulis potius oneratum,
depretiantibus carnem, paulatim ad alterius divinitatis temperant
sensum ex ipsa spei concussione et demutatione. Deiectus
<pb xml:id="v.2.p.470"/>

enim unusquisque vel motus de gradu eius spei quam susceperat
apud creatorem facile iam declinatur ad alterius spei auctorem etiam
ultro suspicandum. Per diversitatem enim promissionum diversitas
insinuatur deorum. Sic multos inretitos videmus, dum ante
de resurrectione carnis eliduntur quam de unione divinitatis elidunt.
Igitur quantum ad haereticos, demonstravimus quo cuneo
occurrendum sit a nobis. Et occursum est iam suo quoque
titulo, de deo quidem unico et Christo eius adversus Marcionem,
de carne vero domini etiam adversus quatuor haereses, ad hanc
maxime quaestionem praestruendam; uti nunc de sola carnis resurrectione
ita digerendum sit, tanquam penes nos quoque incerta,
id est penes creatorem. Nam et multi rudes, et plerique sua fide
dubii, et simplices plures, quos instrui, dirigi, muniri oportebit,
quia et hoc latere unio divinitatis defendetur. Sicut enim negata
carnis resurrectione concutitur, ita vindicata constabilitur. Animae
autem salutem credo retractatu carere. Omnes enim fere haeretici
eam quoquo modo volunt, tamen non negant. Viderit unus
aliqui Lucanus, nec huic quidem substantiae parcens, quam secundum
Aristotelem dissolvens aliud quid pro ea subicit, tertium
quiddam resurrecturus, neque anima neque caro, id est non
homo, sed ursus forsitan, qua Lucanus. Habet et iste a nobis
<pb xml:id="v.2.p.471"/>

plenissimum de omni statu animae stilum, quam inprimis immortalem
tuentes solius carnis et defectionem agnoscimus et refectionem
cum maxime adserimus, redactis in ordinarium materiae corpus,
si qua et alibi pro causarum incursione praestricta distulimus.
Nam ut quaedam praelibari sollemne est, ita et differri necesse
est, dummodo et praelibata suppleantur suo corpore et dilata reddantur
suo nomine. </p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Est quidem et do communibus sensibus sapere in dei rebus, 
sed in testimonium veri, non in adiutorium falsi, quod sit secundum
divinam, non contra divinam dispositionem. Quaedam enim
et natura nota sunt, ut immortalitas animae penes plures, ut deus
noster penes omnes. Utar ergo et sententia Platonis alicuius pronuntiantis,
Omnis anima immortalis; utar et conscientia populi
contestantis deum deorum. Utar et reliquis communibus sensibus,
qui deum iudicem praedicant: Deus videt, et, Deo commendo. At
cum aiunt, Mortuum quod mortuum, et, Vive dum vivis, et, Post <bibl n="I Cor. XV, 32. Ies. XXII, 13."/>
mortem omnia finiuntur, etiam ipsa, tunc meminero et cor vulgi <bibl n="Ies. XLIV, 20."/>
cinerem a deo deputatum et ipsam sapientiam saeculi stultitiam <bibl n="I Cor. I, 20. III, 19."/>
pronuntiatam. Tunc si et haereticus ad vulgi vitia vel saeculi ingenia
confugerit, Discede, dicam, ab ethnico, haeretice; etsi unum
estis omnes qui deum fingitis, dum hoc tamen in Christi nomine
facis, dum Christianus tibi videris, alius ab ethnico es; redde
illi suos sensus, quia nec ille de tuis instruitur. Quid caeco duci
inniteris, si vides? Quid vestiris a nudo, si Christum induisti?
Quid alieno uteris clypeo, si ab apostolo armatus es? Ille potius
a te discat carnis resurrectionem confiteri quam tu ab illo diffiteri;
quia si et a Christianis negari eam oporteret, sufficeret illis de
sua scientia, non de vulgi ignorantia instrui. Adeo non erit Christianus
<pb xml:id="v.2.p.472"/>

qui eam negabit quam confitentur Christiani, et his argumentis
negabit quibus utitur non Christianus. Aufer denique
haereticis quae cum ethnicis sapiunt, ut de scripturis solis quaestiones
suas sistant, et stare non poterunt. Communes enim
sensus simplicitas ipsa commendat et compassio sententiarum et
familiaritas opinionum, eoque fideliores existimantur, quia nuda et
aperta et omnibus nota definiunt. Ratio autem divina in medulla
est, non in superficie, et plerumque aemula manifestis. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>