<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1:8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1:8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p> Venio itaque ad illum articulum quem et nostri praetendunt
ad ineundam curiositatem et haeretici inculcant ad importandam
<bibl n="Matth. VII, 7."/> scrupulositatem. Scriptum est, inquiunt, Quaerite, et invenietis.
Quando hanc vocem dominus emisit, recordemur. Puto in primitiis
ipsis doctrinae suae, cum adhuc dubitaretur apud omnes, an Christus
<bibl n="Matth. XVI, 14. XI, 2."/> esset, et cum adhuc nec Petrus illum dei filium pronuntiasset,
cum etiam Ioannes de illo certus esse desisset. Merito
ergo tunc dictum est, Quaerite et invenietis, quando quaerendus
adhuc erat qui adhuc agnitus non erat. Et hoc quantum ad Iudaeos.
Ad illos enim pertinet totus sermo suggillationis istius, qui
<bibl n="Luc. XVI, 29."/> habebant ubi quaererent Christum. Habent, inquit, Moysen et
Heliam, id est legem et prophetas Christum praedicantes, secundum
<bibl n="Iesu. V, 39."/> quod alibi aperte: Scrutamini scripturas, in quibus salutem
speratis; illae enim de me loquuntur. Hoc erit, Quaerite et invenietis.
Nam et sequentia in Iudaeos competere manifestum est,
<bibl n="Matth. VII, 7."/> Pulsate et aperietur vobis. Iudaei retro penes deum fuerant, dehinc
eiecti ob delicta extra deum esse coeperunt. Nationes vero
<bibl n="Ies. XL, 15."/> nunquam penes deum, nisi stillicidium de situla et pulvis ex area
et foris semper. Ita qui foris semper, quomodo pulsabit eo ubi
nunquam fuit? quam ianuam novit, in qua nec receptus nec eiectus
aliquando? an qui scit se intus fuisse et foras actum, is
<pb xml:id="v.2.p.11"/>

potius pulsavit, et ostium novit? Etiam, Petite et accipietis, ei
competit qui sciebat a quo esset petendum, a quo et erat aliquid
repromissum, a deo scilicet Abraham, Isaac et Iacob, quem
nationes non magis noverant quam ullam repromissionem eius.
Et ideo ad IsraÃ«l loquebatur: Non sum, inquit, missus, nisi ad <bibl n="Matth. XV, 24. X, 5. XXVIII, 19."/>
oves perditas domus IsraÃ«l. Nondum canibus iactarat panem
filiorum, nondum in viam nationum ire mandabat. Siquidem
in fine praecipit, vaderent ad docendas et tinguendas nationes,
consecuturi mox spiritum sanctum paracletum, qui illos deducturus <bibl n="Ioan. XVI, 13."/>
esset in omnem veritatem. Et hoc ergo illo facit. Quodsi
nationibus destinati doctores apostoli, ipsi quoque doctorem consecuturi
erant paracletum, multo magis vacabat erga nos, Quaerite
et invenietis, quibus ultro erat obventura doctrina per apostolos
et ipsis apostolis per spiritum sanctum. Omnia quidem domini
dicta omnibus posita sunt; per aures Iudaeorum ad nos transierunt.
Sed pleraque in personas directa non proprietatem admonitionis
nobis constituerunt, sed exemplum.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>