<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1:7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1:7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><bibl n="(??) Tim. IV, 3."/> Hac sunt doctrinae hominum et daemoniorum, prurientibus
auribus natae de ingenio sapientise saecularis, quam dominus stultitiam
<bibl n="I Cor. III, 11. I, 27"/> vocans stulta mundi in confusionem etiam philosophiae
ipsius elegit. Ea est enim materia sapientiae saecularis, temeraria
interpres divinae naturae et dispositionis. Ipsae denique haereses
a philosophia subornantur. Inde aeones, et formae nescio quae
infinitae, et trinitas hominis apud Valentinum; Platonicus fuerat:
<pb xml:id="v.2.p.9"/>

inde Marcionis deus melior de tranquillitate; a Stoicis venerat:
et ut anima interire dicatur, ab Epicureis observatur: et ut
carnis restitutio negetur, de una omnium philosophorum schola
sumitur: et ubi materia cum deo aequatur, Zenonis disciplina
est: et ubi aliquid de igneo deo allegatur, Heracletus intervenit.
Eadem materia apud haereticos et philosophos volutatur,
idem retractatus implicantur: unde malum, et quare? et
unde homo, et quomodo? et, quod proxime Valentinus proposuit,
unde deus? scilicet de enthymesi et ectromate. Miserum
Aristotelem! qui illis dialecticam instituit, artificem struendi et
destruendi, versipellem in sententiis, coactam in coniecturis, duram
in argumentis, operariam contentionum, molestam etiam sibi ipsi,
omnia retractantem, ne quid omnino tractaverit. Hinc illae fabulae <bibl n="I Tim. I, 4. Tit. III, 9."/>
et genealogiae interminabiles, et quaestiones infructuosae, <bibl n="II Tim. II, 17. 23."/>
et sermones serpentes velut cancer, a quibus nos apostolus refrenans
nominatim philosophiam contestatur caveri oportere, scribens
ad Colossenses, Videte, ne qui sit circumveniens vos <bibl n="Coloss. II, 8."/>
per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem
hominum, praeter providentiam spiritus sancti. Fuerat Athenis, et
istam sapientiam humanam, affectatricem et interpolatricem veritatis,
de congressibus noverat, ipsam quoque in suas haereses
<pb xml:id="v.2.p.10"/>

multipartitam varietate sectarum invicem repugnantium. Quid ergo
Athenis et Hierosolymis? quid academiae et ecclesiae? quid haereticis
et Christianis? Nostra institutio de porticu Solomonis est,
<bibl n="Sap. Salom. I, 1."/> qui et ipse tradiderat dominum in simplicitate cordis esse quaerendum.
Viderint qui Stoicum et Platonicum et dialecticum Christianismum
protulerunt. Nobis curiositate opus non est post Christum
Iesum, nec inquisitione post evangelium. Cum credimus,
nihil desideramus ultra credere. Hoc enim prius credimus, non
esse quod ultra credere debeamus.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>