<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1:36</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1:36</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="36"><p>Age iam, qui voles curiositatem melius exercere in negotio 
salutis tuae, percurre ecclesias apostolicas, apud quas ipsae adhuc
cathedrae apostolorum suis locis praesident, apud quas ipsae
authenticae litterae eorum recitantur, sonantes vocem et repraesentantes
<pb xml:id="v.2.p.34"/>

faciem uniuscuiusque. Proxima est tibi Achaia, habes
Corinthum. Si non longe es a Macedonia, habes Philippos, habes
Thessalonicenses. Si potes in Asiam tendere, habes Ephesum. Si
autem Italiae adiaces, habes Romam, unde nobis quoque auctoritas
praesto est. Ista quam felix ecclesia cui totam doctrinam
apostoli cum sanguine suo profuderunt, ubi Petrus passioni dominicae
adaequatur, ubi Paulus Ioannis exitu coronatur, ubi apostolus
Ioannes, posteaquam in oleum igneum demersus nibil passus
est, in insulam relegatur. Videamus quid didicerit, quid docuerit,
cum Africanis quoque ecclesiis contesserarit. Unum deum dominum
novit, creatorem universitatis, et Christum Iesum ex virgine
Maria filium dei creatoris, et carnis resurrectionem; legem
et prophetas cum evangelicis et apostolicis litteris miscet; inde
potat fidem; eam aqua signat, sancto spiritu vestit, eucharistia
pascit, martyrium exhortatur, et ita adversus hanc institutionem
neminem recipit. Haec est institutio, non dico iam, quae
futuras haereses praenuntiabat, sed de qua haereses prodierunt.
Sed non sunt ex illa ex quo factae sunt adversus illam. Etiam
de olivae nucleo mitis et opimae et necessariae asper oleaster
<pb xml:id="v.2.p.35"/>

oritur, etiam de papavere ficus gratissimae et suavissimae ventosa
et vana caprificus exsurgit. Ita et haereses de nostro
frutice, non nostro genere, veritatis grano, sed mendacio
silvestres.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>