<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1:35</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1:35</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="35"><p>His definitionibus provocatae a nobis et revictae haereses omnes, 
sive quae posterae, sive quae coaetaneae apostolorum, dummodo
diversae, sive generaliter, sive specialiter notatae ab eis, dummodo
praedamnatae, audeant respondere et ipsae aliquas eiusmodi praescriptiones
adversus nostram disciplinam. Si enim negant veritatem
eius, debent probare illam quoque haeresin esse eadem forma
revictam qua ipsae revincuntur, et ostendere simul ubinam quaerenda
sit veritas quam apud illas non esse iam constat. Posterior
nostra res non est, immo omnibus prior est, et hoc erit testimonium
veritatis ubique occupantis principatum: apostolis ubique
non damnatur, immo defenditur, hoc erit indicium proprietatis.
Quam enim non damnant qui extraneam quamque damnarunt,
suam ostendunt, ideoque et defendunt.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>