<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1:34</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1:34</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="34"><p> Haec sunt, ut arbitror, genera doctrinarum adulterinarum,
quae sub apostolis fuisse ab ipsis apostolis discimus. Et tamen
nullam invenimus institutionem inter tot diversitates perversitatum
quae de deo creatore universorum controversiam moverit. Nemo
alterum deum ausus est suspicari. Facilius de filio quam de patre
haesitabatur, donec Marcion praeter creatorem alium deum solius
bonitalis induceret, Apelles creatorem angelum nescio quem gloriosum
superioris dei faceret deum legis et IsraÃ«lis, illum igneum
affirmans, Valentinus Aeonas sues spargeret et unius Aeonis vitium
in originem deduceret dei creatoris. His solis et his primis revelata
est veritas divinitatis, maiorem scilicet dignationem et pleniorem
gratiam a diabolo consecutis, qui deum sic quoque voluerit aemulari,
ut de doctrinis venenorum, quod dominus negavit, ipse faceret
discipulos super magistrum. Eligant igitur sibi tempora universae
haereses quae quando fuerint, dum non intersit quae quando,
dum de veritate non sint, et utique quae sub apostolis non
fuerunt, fuisse non possint. Si autem fuissent, nominarentur et
<pb xml:id="v.2.p.33"/>

ipsae, ut et ipsae coercendae essent. Quae vero sub apostolis
fuerunt, in sua nominatione damnantur. Sive ergo eaedem nunc
sunt aliquante expolitiores quae sub apostolis rudes, habent suam
exinde damnationem: sive aliae quidem fuerunt, aliae autem postea
obortae quasdam ex illis opiniones usurpaverunt, habendo cum
eis consortium praedicationis habeant necesse est etiam consortium
damnationis, praecedente illo fine supradicto posteritatis, quod
etsi nihil de damnaticiis participarent, de aetate sola praciudicarentur,
tanto magis adulterae quanto nec ab apostolis nominatae.
Unde firmius constat has esse quae adhuc tunc nuntiabantur
futurae.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>