<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1:32</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1:32</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="32"><p>Ceterum si quae audent interserere se aetati apostolicae, ut 
ideo videantur ab apostolis traditae quia sub apostolis fuerunt,
possumus dicere: Edant ergo origines ecclesiarum suarum, evolvant
ordinem episcoporum suorum, ita per successionem ab initio
decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex apostolis vel
apostolicis viris, qui tamen cum apostolis perseveravit, habuerit
auctorem et antecessorem. Hoc enim modo ecclesiae apostolicae
census suos deferunt, sicut Smyrnaeorum ecclesia Polycarpum
<pb xml:id="v.2.p.30"/>

ab Ioanne collocatum refert, sicut Romanorum Clementem a
Petro ordinatum itidem. Perinde utique et ceterae exhibent
quos ab apostolis in episcopatum constitutos apostolici seminis
traduces habeant. Confingant tale aliquid haeretici. Quid enim
illis post blasphemiam inlicitum est? Sed etsi confinxerint, nihil
promovebunt. Ipsa enim doctrina eorum cum apostolica comparata
ex diversitate et contrarietate sua pronuntiabit neque apostoli alicuius
auctoris esse neque apostolici, quia sicut apostoli non diversa
inter se docuissent, ita et apostolici non contraria apostolis edidissent.
Nisi illi qui ab apostolis didicerunt aliter praedicaverunt.
Ad hanc itaque formam probabuntur ab illis ecclesiis, quae licet
nullum ex apostolis vel apostolicis auctorem suum proferant, ut
multo posteriores, quae denique cottidie instituuntur, tamen in
eadem fide conspirantes non minus apostolicae deputantur pro consanguinitate
doctrinae. Ita omnes haereses ad utramque formam
a nostris ecclesiis provocatae probent se quaqua putant apostolicas.
Sed adeo nec sunt nec probare possunt quod non sunt,
<pb xml:id="v.2.p.31"/> 

nec recipiuntur in pacem et communicationem ab ecclesiis quoquo
modo apostolicis, scilicet ob diversitatem sacramenti nullo
modo apostolicae.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>