<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1:27</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1:27</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p>Si ergo incredibile est vel ignorasse apostolos plenitudinem 
praedicationis vel non omnem ordinem regulae omnibus edidisse,
videamus, ne forte apostoli quidem simpliciter et plene, ecclesiae
autem suo vitio aliter acceperint quam apostoli proferebant. Omnia
ista scrupulositatis incitamenta invenias praetendi ab haereticis.
Tenent correptas ab apostolo ecclesias, O insensati Galatae, quis <bibl n="Gal. III, 1."/>
vos fascinavit? et, Tam bene currebatis, quis vos impediit? <bibl n="Gal. V, 7."/>
ipsumque principium, Miror, quod sic tam cito transferimini ab <bibl n="Gal. I, 6."/>
eo qui suos vocavit in gratia, ad aliud evangelium. Item ad Corinthios <bibl n="I Cor. III,1sq. VIII, 2."/>
scriptum, quod essent adhuc carnales, qui lacte educarentur, <bibl n="XVI, 19."/>
nondum idonei ad pabulum; qui putarent, se scire aliquid,
quando nondum scirent quemadmodum scire oporteret. Cum correptas
ecclesias opponunt, credant emendatas. Sed et illas recognoscant
de quarum fide et scientia et conversatione apostolus <bibl n="Rom. I, (??)."/>
gaudet et deo gratias agit, quae tamen hodie cum illis correptis
unius institutionis iura miscent.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>