<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1:21</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1:21</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p>Hinc igitur dirigimus praescriptionem, si dominus Christus 
Iesus apostolos misit ad praedicandum, alios non esse recipiendos
praedicatores quam Christus instituit, quia nec alius patrem novit <bibl n="Matth. XI, 27."/>
nisi filius et cui filius revelavit, nec aliis videtur revelasse
filius quam apostolis quos misit ad praedicandum, utique quod illis
revelavit. Quid autem praedicaverint, id est quid illis Christus
revelaverit, et hic praescribam non aliter probari debere, nisi per
easdem ecclesias quas ipsi apostoli condiderunt, ipsi eis praedicando
tam viva, quod aiunt, voce quam per epistulas postea. Si
haec ita sunt, constat perinde omnem doctrinam quae cum illis
ecclesiis apostolicis matricibus et originalibus fidei conspiret veritati 
deputandam, id sine dubio tenentem quod ecclesiae ab
apostolis, apostoli a Christo, Christus a deo accepit: omnem
<pb xml:id="v.2.p.20"/>

vero doctrinam de mendacio praeiudicandam quae sapiat contra veritatem
ecclesiarum et apostolorum Christi et dei. Superest ergo,
ut demonstremus, an haec nostra doctrina, cuius regulam supra
edidimus, de apostolorum traditione censeatur, et ex hoc ipso,
an ceterae de mendacio veniant. Communicamus cum ecclesiis
apostolicis, quod nulla doctrina diversa. Hoc est testimonium
veritatis.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>