<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat2:7-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat2:7-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat2"><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Consequens erat, ut obseruata dei liberalitate etiam clementiam <lb/>
            eius precaremur. quid enim alimenta proderunt, si <lb/>
            illi reputamur reuera quasi taurus ad uictimam? sciebat dominus <lb/>
            se solum sine delicto esse. docet itaque petamus DI-<lb n="20"/>
            MITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. exomologesis est petitio ueniae, <lb/>
            quia qui petit ueniam, delictum confitetur. sic et paenitentia <lb/>
            demonstratur acceptabilis deo, quia uult eam quam mortem <lb/>
            peccatoris. debitum autem in scripturis delicti figura est, quod <lb/>
            perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur nec\' euadat iustitiam<lb n="25"/>
            exactionis, nisi donetur exactio; sicut illi seruo dominus <lb/>
            debitum remisit. huc enim spectat exemplum parabolae totius. <lb/>
            nam et quod idem seruus a domino liberatus non perinde

<note type="footnote"> 1] Ioh. 6, 33. 2] Matth. 26, 26. Luc. 22,19. 8] Matth. 15, 26. <lb/>
            9] ibid. 7, 8. 11] cf. Luc. 2, 5. 12] ibid. 6, 34. </note>

<note type="footnote"> 5 spiritali disciplina <hi rend="italic">fort</hi>. 6 cetera <hi rend="italic">A</hi> 10 expectens <hi rend="italic">A corr</hi>. <lb/>
            11 poscebat <hi rend="italic">Urs:</hi> pulsabat <hi rend="italic">AB</hi> 14 pro uenientibus <hi rend="italic">Ivrn</hi> 15 longe <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            cogitans ipsa <hi rend="italic">x</hi> 17 dei <hi rend="italic">Gel:</hi> diei <hi rend="italic">AB</hi> libertate <hi rend="italic">A</hi> 18 praecaremur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            19 illi <hi rend="italic">Rig:</hi> illis <hi rend="italic">AB,</hi> in eis <hi rend="italic">Iun</hi> 20 dimitte <hi rend="italic">susp. Oehlerus</hi> 21 exhomologesis <lb/>
            <hi rend="italic">A corr</hi>. 22 patientia <hi rend="italic">B</hi> 23 quia uult <hi rend="italic">AB,</hi> qui mauult <lb/>
            <hi rend="italic">Leopoldus</hi> 24 figurata <hi rend="italic">A corr</hi>. 28 dum <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="186"/>
            parcit debitori suo ac propterea delatus penes dominum tortori <lb/>
            delegatur ad soluendum nouissimum quadrantem, id est <lb/>
            modicum usque delictum, eo competit, quod remittere nos quo- \' <lb/>
            que profitemur debitoribus nostris. iam et alibi ex hac specie <lb/>
            orationis: remittite, inquit, et remittetur uobis. et cum <lb n="5"/>
            interrogasset Petrus, si septies remittendum esset fratri, immo, <lb/>
            inquit, septuagies septies; ut legem in melius reformaret, <lb/>
            quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies <lb/>
            septies ultio reputata est. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non <lb n="10"/>
            de remittendis tantum, sed etiam de auertendis in totum delictis <lb/>
            supplicaremus: NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, <lb/>
            ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat. ceterum absit <lb/>
            ut dominus temptare uideatur, quasi aut ignoret fidem <lb/>
            cuiusque aut deicere  <milestone n="169v" unit="altpage"/> sit <add>ge</add>Stiens. diaboli est infirmitas et  <lb n="15"/>
            malitia. nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare <lb/>
            de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret <lb/>
            exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, ne qui <lb/>
            pignora deo cariora haberet. ipse a diabolo temptatus praesidem <lb/>
            et artificem temptationis demonstrauit. hunc locum <lb n="20"/>
            posterioribus confirmat, orate, dicens, ne temptemini. adeo <lb/>
            temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant <lb/>
            quam orationi. ergo respondet clausula, interpretans <lb/>
            quid sit, ne nos deducas in temptationem. hoc est enim: <lb/>
            SED DEUEHE NOS A MALO. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>