<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat2:3-11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat2:3-11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat2"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nomen dei patris nemini proditum fuerat. etiam qui de <lb n="10"/>
            ipso interrogauerat, Moyses, aliud quidem nomen audierat. <lb/>
            nobis reuelatum est in filio.  <milestone n="167v" unit="altpage"/> i<add>am</add> quis enim filius? nouum  <lb/>
            patris nomen est. ego ueni, inquit, in nomine patris, et <lb/>
            rursus: pater, glorifica nomen tuum, et apertius: nomen <lb/>
            tuum manifestaui hominibus. id ergo ut sanctificetur <lb n="15"/>
            postulamus. non quod deceat homines bene deo optare, quasi <lb/>
            sit et alius de quo ei possit optari aut laboret, nisi optemus. <lb/>
            plane benedici deum omni loco ac tempore condecet ob debitam <lb/>
            semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine. sed et <lb/>
            hoc benedictionis uice fungitur. ceterum quando non sanctum <lb n="20"/>
            et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros <lb/>
            sanctificet ex semetipso? cui illa angelorum circumstantia non <lb/>
            cessat dicere: sanctus, sanctus, sanctus. proinde igitur <lb/>
            et nos angelorum, si meruerimus, candidati, iam hinc caelestem <lb/>
            illam in deum uocem et officium futurae claritatis ediscimus. <lb n="25"/>
            hoc quantum ad gloriam dei. alioquin quantum ad nostram <lb/>
            petitionem, cum dicimus: BANCTIFICETUR \'NOMEN TUUM, id petimus, <lb/>
            ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus, simul et <lb/>
            in ceteris, quos adhuc gratia dei expectat, ut et huic praecepto

<note type="footnote"> 1] Es. 1, 2. 4] Ioh. 10, 30. 13] ibid. 5, 43. 12, 28. 14] ibid. <lb/>
            17, 6. 23] Es. 6, 3. Apoc. 4, 8. </note>

<note type="footnote"> 5 eelesia <hi rend="italic">A</hi> 11 moses <hi rend="italic">A</hi> quidem <hi rend="italic">B,</hi> quidam <hi rend="italic">A,</hi> quid, non <hi rend="italic">Itm</hi> <lb/>
            12 iam quis <hi rend="italic">scripsi:</hi> I*quis <hi rend="italic">A,</hi> iam <hi rend="italic">B</hi> nouum <hi rend="italic">Gel:</hi> non <hi rend="italic">AB</hi> non <lb/>
            patris nomen est? <hi rend="italic">Hartelius</hi> 13 no nomen <hi rend="italic">A corr</hi>. ego ueni-14 glorifica <lb/>
            nomen tuum <hi rend="italic">om. B</hi> 17 aliud <hi rend="italic">Gel</hi> 20 cęterum <hi rend="italic">A</hi> 21 cęteros <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            23 cessant <hi rend="italic">A</hi> 24 meminerimus <hi rend="italic">Gel</hi> 25 fu*turae <hi rend="italic">A</hi>. ediximus <hi rend="italic">Muratorius<lb/>
             </hi> 29 cgteris <hi rend="italic">A</hi> huius <hi rend="italic">Ivm</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="183"/>
            pareamus orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. <lb/>
            ideoque suspensa enuntiatione non dicentes, sanctificetur in <lb/>
            nobis, in omnibus dicimus. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Secundum hanc formam subiungimus: FIAT UOLUNTAS <lb/>
             TUA IN CAEIIIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo <lb n="5"/>
            minus uoluntas dei fiat, et ei successum uoluntatis suae oremus, <lb/>
            sed in omnibus petimus fieri uoluntatem eius. ex interpretatione <lb/>
            enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum <lb/>
            et terra. quamquam etsi simpliciter intellegendum est, idem <lb/>
            tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat uoluntas dei in <lb n="10"/>
            terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. quid autem deus <lb/>
            uult quam incedere nos secundum suam disciplinam? petimus  <lb/>
            ergo substantiam et facultatem uoluntatis suae <milestone n="168" unit="altpage"/> subministret <lb/>
            nobis, ut salui simus et in caelis et in terris, quia summa est <lb/>
            uoluntatis eius salus eorum quos adoptauit. est et illa dei <lb n="15"/>
            uoluntas, quam dominus administrauit praedicando operando <lb/>
            sustinendo. si enim ipse pronuntiauit non suam, sed patris <lb/>
            facere se uoluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erat uoluntas <lb/>
            patris, ad quae nunc nos uelut ad exemplaria prouocamur, <lb/>
            ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad <lb n="20"/>
            mortem usque. quae ut implere possimus, opus est dei uoluntate. <lb/>
            item dicentes, fiat uoluntas tua, uel eo nobis bene <lb/>
            optamus, quod nihil mali sit in dei uoluntate, etiam si quid <lb/>
            pro meritis cuiusque secus inrogatur. iam hoc dicto ad sufferentiam <lb/>
            nosmetipsos praemonemus. dominus quoque cum <lb n="25"/>
            sub instantiam passionis infirmitatem carnis demonstrare iam <lb/>
            in sua carne uoluisset, pater, inquit, transfer poculum <lb/>
            istud, et recordatus, nisi quod mea non, sed tua fiat <lb/>
            uoluntas. ipse erat uoluntas et potestas patris et tamen ad <lb/>
            demonstrationem sufferentiae debitae uoluntati se patris tradidit.<lb n="30"/>
            <note type="footnote"> 17] cf. Ioh. 6, 38. 27] Luc. 22, 42. </note>

<note type="footnote"> 1 orandi <hi rend="italic">x</hi> 2 enunciatione <hi rend="italic">A</hi> 5 celis <hi rend="italic">A</hi>. 8 figura <hi rend="italic">A corr. in mg</hi>. <lb/>
            9 quanquam <hi rend="italic">A sic fere semper</hi> 17 sic <hi rend="italic">Gel</hi> pronunciauit <hi rend="italic">A</hi> 18 erant <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            23 sit mali <hi rend="italic">Gel</hi> 24 sequius <hi rend="italic">Scal</hi> 26 sub instantiam <hi rend="italic">Urs:</hi> substantia <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> 27 transfert <hi rend="italic">B</hi> </note> 
<pb n="184"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>VErrm-r quoque REGNUM TUUM ad id pertinet, quo et fiat <lb/>
            uoluntas tua, in nobis scilicet. nam deus quando non regnat, <lb/>
            in cuius manu cor omnium regum est? sed quicquid <lb/>
            nobis optamus, in illum auguramur, et illi deputamus quod ab <lb/>
            illo expectamus. itaque si ad dei uoluntatem et ad nostram <lb n="5"/>
            suspensionem pertinet regni dominici repraesentatio, quomodo <lb/>
            quidam per tractum quendam in saeculo postulant, cum regnum <lb/>
            dei, quod ut adueniat oramus, ad consummationem saeculi. <lb/>
            tendat? optamus maturius regnare et non diutius seruire. <lb/>
            etiamsi praefinitum in oratione non esset de postulando regni <lb n="10"/>
            aduentu, ultro eam uocem protulissemus festinantes ad spei <lb/>
            nostrae complexum. clamant ad dominum inuidia  <milestone n="16sv" unit="altpage"/> <add>ani</add>mae  <lb/>
            martyrum sub altari: quonam usque non ulcisceris, domine, <lb/>
            sanguinem nostrum de incolis terrae? nam utique <lb/>
            ultio illorum a saeculi fine dirigitur. immo quam celeriter <lb n="15"/>
            ueniat, domine, regnum tuum, uotum Christianorum, confusio <lb/>
            nationum, exultatio angelorum, propter quod conflictamur, <lb/>
            immo potius propter quod oramus. 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed quam eleganter diuina sapientia ordinem orationis <lb/>
            instruxit, ut post caelestia, id est post dei nomen, dei uoluntatem <lb n="20"/>
            et dei regnum terrenis quoque necessitatibus petitioni <lb/>
            locum faceret! nam et edixerat\' dominus: quaerite prius <lb/>
            regnum, et tunc uobis etiam haec adicientur. quamquam <lb/>
            PANEM NOSTRUM QVOTIDIANUM DA NOBIS HODIE spiritaliter <lb/>
            potius intellegamus. Christus enim panis noster est, quia <lb n="25"/>
            uita Christus et uitae panis. ego sum, inquit, panis uitae, <lb/>
            et paulo supra: panis est sermo dei uiui, qui descendit

<note type="footnote"> 3] Prou. 21,1. 13] Apoc. 6,10. 22] Matth. 6,33. 26] Ioh. 6,35. </note>

<note type="footnote"> 1 quo et <hi rend="italic">Leopoldus:</hi> quod et <hi rend="italic">AB,</hi> quod est <hi rend="italic">Semlerus</hi> 7 per tractum <lb/>
            <hi rend="italic">Scal:</hi> pertractum <hi rend="italic">B,</hi> protractum <hi rend="italic">A</hi> in <hi rend="italic">om. A</hi> 10 prefinitum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            11 eam uocem] eum uoto <hi rend="italic">Lat</hi> protulissemus <hi rend="italic">Rig:</hi> postulissemus <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            postulassemus <hi rend="italic">B, Lat,</hi> post tulissemus <hi rend="italic">Scal</hi> 12 domini <hi rend="italic">Hartelius</hi> inuidia <lb/>
            <hi rend="italic">AB,</hi> in uisu <hi rend="italic">Gel,</hi> ut uidit Iohannes <hi rend="italic">fort.,</hi> iudicia <hi rend="italic">Hartelius</hi> 15 caeleriter <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 19 eliganter <hi rend="italic">A</hi> 22 et edixerat <hi rend="italic">Gel:</hi> et ei dixerat <hi rend="italic">AJB</hi> <lb/>
            23 regnum dei <hi rend="italic">x</hi> 26 uitae panis <hi rend="italic">Semlerw:</hi> uita panis <hi rend="italic">AB</hi>- </note> <lb/>
             
<pb n="185"/>
            de caelis, tunc quod et corpus eius in pane censetur: hoc <lb/>
            est corpus meum. itaque petendo panem quotidianum perpetuitatem <lb/>
            postulamus in Christo et indiuiduitatem a corpore <lb/>
            eius. sed et quia carnaliter admittitur ista uox, non sine religione <lb/>
            potest fieri et spiritalis disciplinae. panem enim peti <lb n="5"/>
            mandat, quod solum fidelibus necessarium est; cetera enim <lb/>
            nationes requirunt. ita et exemplis inculcat et parabolis retractat, <lb/>
            cum dicit: numquid panem filiis pater aufert et <lb/>
            canibus tradit? item: numquid filio panem poscenti <lb/>
            lapidem tradit? ostendit enim, quid a patre filii expectent. <lb n="10"/>
            sed et nocturnus ille pulsator panem poscebat. merito autem <lb/>
            adiecit: da nobis hodie, ut qui praemiserat: nolite de crastino <lb/>
            cogitare quid edatis. cui rei parabolam quoque accommodauit <lb/>
            illius hominis, qui prouenientibus fructibus ampliationem  <lb/>
            <milestone n="169" unit="altpage"/>   horreorum et longae securitatis spatia cogitauit, is <lb n="15"/>
            ipsa nocte moritur. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Consequens erat, ut obseruata dei liberalitate etiam clementiam <lb/>
            eius precaremur. quid enim alimenta proderunt, si <lb/>
            illi reputamur reuera quasi taurus ad uictimam? sciebat dominus <lb/>
            se solum sine delicto esse. docet itaque petamus DI-<lb n="20"/>
            MITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. exomologesis est petitio ueniae, <lb/>
            quia qui petit ueniam, delictum confitetur. sic et paenitentia <lb/>
            demonstratur acceptabilis deo, quia uult eam quam mortem <lb/>
            peccatoris. debitum autem in scripturis delicti figura est, quod <lb/>
            perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur nec\' euadat iustitiam<lb n="25"/>
            exactionis, nisi donetur exactio; sicut illi seruo dominus <lb/>
            debitum remisit. huc enim spectat exemplum parabolae totius. <lb/>
            nam et quod idem seruus a domino liberatus non perinde

<note type="footnote"> 1] Ioh. 6, 33. 2] Matth. 26, 26. Luc. 22,19. 8] Matth. 15, 26. <lb/>
            9] ibid. 7, 8. 11] cf. Luc. 2, 5. 12] ibid. 6, 34. </note>

<note type="footnote"> 5 spiritali disciplina <hi rend="italic">fort</hi>. 6 cetera <hi rend="italic">A</hi> 10 expectens <hi rend="italic">A corr</hi>. <lb/>
            11 poscebat <hi rend="italic">Urs:</hi> pulsabat <hi rend="italic">AB</hi> 14 pro uenientibus <hi rend="italic">Ivrn</hi> 15 longe <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            cogitans ipsa <hi rend="italic">x</hi> 17 dei <hi rend="italic">Gel:</hi> diei <hi rend="italic">AB</hi> libertate <hi rend="italic">A</hi> 18 praecaremur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            19 illi <hi rend="italic">Rig:</hi> illis <hi rend="italic">AB,</hi> in eis <hi rend="italic">Iun</hi> 20 dimitte <hi rend="italic">susp. Oehlerus</hi> 21 exhomologesis <lb/>
            <hi rend="italic">A corr</hi>. 22 patientia <hi rend="italic">B</hi> 23 quia uult <hi rend="italic">AB,</hi> qui mauult <lb/>
            <hi rend="italic">Leopoldus</hi> 24 figurata <hi rend="italic">A corr</hi>. 28 dum <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="186"/>
            parcit debitori suo ac propterea delatus penes dominum tortori <lb/>
            delegatur ad soluendum nouissimum quadrantem, id est <lb/>
            modicum usque delictum, eo competit, quod remittere nos quo- \' <lb/>
            que profitemur debitoribus nostris. iam et alibi ex hac specie <lb/>
            orationis: remittite, inquit, et remittetur uobis. et cum <lb n="5"/>
            interrogasset Petrus, si septies remittendum esset fratri, immo, <lb/>
            inquit, septuagies septies; ut legem in melius reformaret, <lb/>
            quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies <lb/>
            septies ultio reputata est. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non <lb n="10"/>
            de remittendis tantum, sed etiam de auertendis in totum delictis <lb/>
            supplicaremus: NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, <lb/>
            ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat. ceterum absit <lb/>
            ut dominus temptare uideatur, quasi aut ignoret fidem <lb/>
            cuiusque aut deicere  <milestone n="169v" unit="altpage"/> sit <add>ge</add>Stiens. diaboli est infirmitas et  <lb n="15"/>
            malitia. nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare <lb/>
            de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret <lb/>
            exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, ne qui <lb/>
            pignora deo cariora haberet. ipse a diabolo temptatus praesidem <lb/>
            et artificem temptationis demonstrauit. hunc locum <lb n="20"/>
            posterioribus confirmat, orate, dicens, ne temptemini. adeo <lb/>
            temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant <lb/>
            quam orationi. ergo respondet clausula, interpretans <lb/>
            quid sit, ne nos deducas in temptationem. hoc est enim: <lb/>
            SED DEUEHE NOS A MALO. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Compendiis pauculorum uerborum quot attinguntur edicta <lb/>
            prophetarum, euangeliorum, apostolorum, sermones domini,

<note type="footnote">1] cf. Matth. 5, 25 sq. 5] Luc. 6, 37. 6] Matth. 18, 21 sqq. 21] <lb/>
            Luc. 22, 46. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 hac <hi rend="italic">om. Mwratorius</hi> spetie <hi rend="italic">A</hi>. 13 ceterum <hi rend="italic">A. sic fere semper</hi> <lb/>
            14 et fidem <hi rend="italic">B</hi> 15 gestiens <hi rend="italic">Rig:</hi> ... nstiens <hi rend="italic">A,</hi> consentiens <hi rend="italic">B</hi> 17 probbandae <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 18 ne qui <hi rend="italic">scripsi:</hi> neque <hi rend="italic">AB,</hi> ne quis <hi rend="italic">Mercerus,</hi> ne quae <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 19 chariora <hi rend="italic">B,</hi> carior <hi rend="italic">A</hi> habenda <hi rend="italic">Gel</hi> 21 a deo <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            22 qui <hi rend="italic">Gel</hi> 23 causula <hi rend="italic">A</hi>. 25 euehe <hi rend="italic">Gel</hi> malos <hi rend="italic">B</hi> 26 Compendiis] <lb/>
            <hi rend="italic">incipit D</hi> INC . TERTULLIANI DIYERSARV RERV NECES- <lb/>
            SARIARVM I Posse nos super adicere. II Ne orans patrem fratri irascaris. <lb/>
            III Etiam omni animi contusione uacuum esse debere. IIII De </note> <lb/>
             
<pb n="187"/>
            parabolae, exempla, praecepta! quot simul expunguntur officia! <lb/>
            dei honor in patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii <lb/>
            in uoluntate, commemoratio spei in regno, petitio uitae <lb/>
            in pane, exomologesis debitorum in deprecatione, sollicitudo <lb/>
            temptationum in postulatione tutelae. quid mirum? deus solus <lb n="5"/>
            docere potuit, quomodo se uellet orari. ab ipso igitur ordinata <lb/>
            religio orationis et de spiritu ipsius iam tunc cum ex <lb/>
            ore diuino ferretur, animata suo priuilegio ascendit in caelum <lb/>
            commendans patri quae filius docuit. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quoniam tamen dominus prospector humanarum neces- 10 <lb n="10"/>
            sitatum seorsum post traditam orandi disciplinam, petite, inquit, <lb/>
            et accipietis, et sunt, quae petantur pro circumstantia <lb/>
            cuiusque, praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento, <lb/>
            accedentium ius est desideriorum superstruendi extrinsecus <lb/>
            petitiones, cum memoria tamen praeceptorum. <milestone n="170" unit="altpage"/>   <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ne quantum a praeceptis, tantum ab auribus dei longe <lb/>
            simus, memoria praeceptorum uiam orationibus sternit ad <lb/>
            , caelum; quorum praecipuum est, ne prius ascendamus ad altare <lb/>
            dei, quam, si quid discordiae uel offensae cum fratribus <lb/>
            contraxerimus, resoluamus. quale est enim ad pacem dei accedere<lb n="20"/>
            sine pace? ad remissionem debitorum cum retentione?

<note type="footnote">11] Matth. 7, 7. Luc. 11, 9. 19] cf. Matth. 5, 23</note>.

<note type="footnote"> lauatione manuum. V Apostrophe. VI De expositis penulis VII De assidendo <lb/>
            post orationem. VIII. De manibus elatis. VUII. De uultu. X De <lb/>
            osculo. XI De stationibus XII De habitu feminarum. XIII De uirginibus <lb/>
            XTTTT Responsio XV De genu ponendo XVI De loco XVII De tempore <lb/>
            XVIII De fratrum digressu XVTIIT De subiugendo psalmo XX De hostia <lb/>
            spiritali quae oratio sit XXI De ui et affectu orationis. ANACEPHALESIS. <lb/>
            Compendiis D ANAKEOAAAIQCIC; Compendiis <hi rend="italic">A,</hi> AVCXXEq&gt;acÀlX(roatç. Compendiis <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> pauculorum <hi rend="italic">D,</hi> paucorum <hi rend="italic">AB</hi> quot <hi rend="italic">Rig:</hi> quod <hi rend="italic">ABD</hi> <lb/>
            27 eu*angeliorum <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            1 parabole <hi rend="italic">A</hi> quot <hi rend="italic">Rig:</hi> quod <hi rend="italic">ABD</hi> 2 fidei <hi rend="italic">D,</hi> fides <hi rend="italic">AB</hi> obsequi <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 6 quomodo <hi rend="italic">D,</hi> ut <hi rend="italic">AB</hi> 10 POSSE NOS SVPER ADICERE <hi rend="italic">inscribitur <lb/>
            in ABD</hi> 11 tradita morandi <hi rend="italic">A</hi> 13 legitime <hi rend="italic">A corr</hi>. 14 accedentium <lb/>
            ius est <hi rend="italic">D,</hi> accidentium ius est <hi rend="italic">AB,</hi> accedentium iuxta <hi rend="italic">Lat,</hi> accidentium <lb/>
            iuste <hi rend="italic">Scal,</hi> accidentium iustorum <hi rend="italic">Urs</hi> 16 quantum <hi rend="italic">B,</hi> quam <lb/>
            <hi rend="italic">AD</hi> preceptis <hi rend="italic">A</hi> 18 NE ORANS PATREM FRATRI IRASCARIS. <lb/>
            Ne prius <hi rend="italic">ABD</hi> altare dei <hi rend="italic">D,</hi> dei altare <hi rend="italic">AB</hi> 19 offense <hi rend="italic">A</hi> 20 quale <lb/>
            <hi rend="italic">AD,</hi> quid <hi rend="italic">B</hi> recedere <hi rend="italic">A corr</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="188"/>
            quomodo placabit patrem iratus in fratrem, cum omnis ira <lb/>
            ab initio interdicta sit nobis? nam et Ioseph dimittens <lb/>
            fratres suos ad perducendum patrem, et ne, inquit, irascamini <lb/>
            in uia. nos scilicet monuit — alias enim uia cognominatur <lb/>
            disciplina nostra — tum ne in uia orationis constituti <lb n="5"/>
            ad patrem cum ira incedamus. exinde aperte dominus amplians <lb/>
            legem iram in fratrem homicidio superponit. ne uerbo <lb/>
            quidem malo permittit expungi: etiam si irascendum est, non <lb/>
            ultra solis receptum, ut apostolus admonet. quam autem temerarium <lb/>
            est aut diem sine oratione transigere, dum cessas <lb n="10"/>
            fratri satisfacere, aut orationem perseuerante iracundia perdere? 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>