<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa017.opp-lat2:9-12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa017.opp-lat2:9-12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa017.opp-lat2"><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Animaduertimus inter artes etiam professiones quasdam <lb/>
            obnoxias idololatriae. de astrologis ne loquendum quidem est. <lb/>
            sed quoniam quidam istis diebus prouocauit defendens sibi perseuerantiam <lb n="5"/>
            professionis istius, paucis utar. non allego, quod <lb/>
            idola honoret, quorum nomina caelo inscripsit, quibus omnem <lb/>
            dei potestatem addixit, quod propterea homines non putant <lb/>
            deum requirendum praesumentes stellarum nos immutabili arbitrio <lb/>
            agi: unum propono, angelos esse illos desertores dei, <lb n="10"/>
            amatores feminarum, proditores etiam huius curiositatis, propterea <lb/>
            quoque damnatos a deo. o diuina sententia usque ad terram <lb/>
            pertinax, cui etiam ignorantes testimonium reddunt! expelluntur <lb/>
            mathematici, sicut angeli eorum. urbs et Italia interdicitur <lb/>
            mathematicis, sicut caelum angelis eorum. eadem poena <lb n="15"/>
            est exilii discipulis et magistris. sed magi [et astrologi] ab oriente <lb/>
            uenerunt. scimus magiae et astrologiae inter se societatem. <lb/>
            primi igitur stellarum interpretes natum Christum annuntiauerunt, <lb/>
            primi munerauerunt. hoc nomine Christum, opinor, sibi <lb/>
            obligauerunt. quid tum? ideo nunc et mathematicis patrocinabitur <lb n="20"/>
            illorum magorum religio? de Christo scilicet est mathesis <lb/>
            hodie, stellas Christi, non Saturni et Martis et cuiusque <lb/>
            ex eodem ordine mortuorum obseruat et praedicat. at enim <lb/>
            scientia ista  <milestone n="111" unit="altpage"/> usque ad euangelium fuit concessa, ut Christo  <lb/>
            edito nemo exinde natiuitatem alicuius de caelo interpretetur. <lb n="25"/>
            nam et tus illud et myrram et aurum ideo infanti tunc domino <lb/>
            obtulerunt quasi clausulam sacrificationis et gloriae saecularis, <lb/>
            quam Christus erat adempturus. quod igitur isdem magis <lb/>
            somnium sine dubio ex dei uoluntate suggessit, ut irent in <lb/>
            sua, sed alia, non qua uenerant, uia, id est, ne pristina secta <lb n="30"/>
            sua incederent, non, ne illos Herodes persequeretur, qui nec <lb/>
            persecutus est, etiam ignorans alia uia digressos, quoniam et <lb/>
            qua uenerant ignorabat, adeo uiam sectam et disciplinam

<note type="footnote"> 4 idolatriae <hi rend="italic">A</hi> 5 quidem <hi rend="italic">A</hi> 8 putent <hi rend="italic">Iim</hi> 13 pertinax] pertinens <lb/>
            <hi rend="italic">Wissowa</hi> 15 corum <hi rend="italic">A</hi> 16 exilii <hi rend="italic">Gel:</hi> exitii <hi rend="italic">AB</hi> et astrologi <hi rend="italic">seclusi</hi> <lb/>
            18 primum <hi rend="italic">B</hi> 22 stellas <hi rend="italic">Gel:</hi> stellarum <hi rend="italic">AB</hi> 28 igitur <hi rend="italic">om. Gel</hi> 31 non, <lb/>
            ne <hi rend="italic">Big:</hi> nonne <hi rend="italic">AB</hi> 33 sectam <hi rend="italic">lun:</hi> rectam <hi rend="italic">AB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="39"/>

            intellegere debemus. itaque magis praeceptum, ut exinde aliter <lb/>
            incederent. sic et alia illa species magiae, quae miraculis ope. <lb/>
            ratur, etiam aduersus Moysen aemulata patientia dei traxit <lb/>
            ad euangelium usque. nam exinde et Simon Magus iamiam <lb/>
            fidelis, quoniam aliquid adhuc de circulatoria secta cogitaret, <lb n="5"/>
            ut scilicet inter miracula professionis suae etiam spiritum <lb/>
            sanctum per manuum inpositionem enundinaret, maledictus ab <lb/>
            apostolis de fide eiectus est: alter magus, qui cum Sergio Paulo, <lb/>
            quoniam isdem aduersabatur apostolis, luminum amissione multatus <lb/>
            est. hoc et astrologi retulissent, credo, si qui in apostolos<lb n="10"/>
            incidisset. attamen cum magia punitur, cuius est species astrologia, <lb/>
            utique et species in genere damnatur. post euangelium  <lb/>
            nusquam inuenias <milestone n="111v" unit="altpage"/> aut sophistas aut Chaldaeos aut incantatores <lb/>
            aut coniectores aut magos, nisi plane punitos. ubi sapiens, ubi <lb/>
            litterator, ubi conquisitor huius aeui? nonne infatuauit<lb n="15"/>
            deus sapientiam huius saeculi? nihil scis, mathematice, si <lb/>
            nesciebas te futurum Christianum. si sciebas, hoc quoque scire <lb/>
            debueras, nihil tibi futurum cum ista professione. ipsa te de periculo <lb/>
            suo instrueret, quae aliorum climacterica praecanit. non <lb/>
            est tibi pars neque sors in ista ratione. non potest regna<lb n="20"/>
            caelorum sperare cuius digitus aut radius abutitur caelo. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quaerendum autem est etiam de ludimagistris, sed et <milestone unit="docbreak"/> <lb/>
            ceteris professoribus litterarum. immo non dubitandum affines <lb/>
            illos esse multimodae idololatriae. primum quibus necesse est <lb/>
            deos nationum praedicare, nomina, genealogias, fabulas, ornamenta<lb n="25"/>
            honorifica quaeque eorum enuntiare, tum sollemnia festaque <lb/>
            eorundem obseruare, ut quibus uectigalia sua supputent. <lb/>
            quis ludimagister sine tabula VII idolorum Quinquatria tamen <lb/>
            frequentabit? ipsam primam noui discipuli stipem Mineruae et <lb/>
            honori et nomini consecrat, ut, etsi non profanatus alicui idolo

<note type="footnote"> 14] 1 Cor. 1, 20. 19] Act. 8, 21. </note>

<note type="footnote"> 2 magi aeque <hi rend="italic">B</hi> 3 patientiam <hi rend="italic">B</hi> 4 iam <hi rend="italic">Gel</hi> 8 deiectus <hi rend="italic">Iim</hi> <lb/>
            et alter <hi rend="italic">Gel</hi> 10 si quid <hi rend="italic">B</hi> 11 incidissent <hi rend="italic">Rig</hi> 13 caldeos <hi rend="italic">A</hi> 16 mate- <lb/>
            <hi rend="italic">matice A corr</hi>. 17 nesciebus <hi rend="italic">AB,</hi> sciebus <hi rend="italic">Rig</hi> 19 praecauit <hi rend="italic">B</hi> 22 sed <lb/>
            <hi rend="italic">del. Lat</hi> et de ceteris <hi rend="italic">Lat</hi> 24 essem ultimo deidololatrię <hi rend="italic">A</hi> 27 supputent <lb/>
            <hi rend="italic">Mercerius:</hi> suppetent <hi rend="italic">AB,</hi> suppetant <hi rend="italic">Gel</hi> 28 sine] si non <hi rend="italic">Gel</hi> tabula <lb/>
            VII. <hi rend="italic">AB,</hi> tabularia <hi rend="italic">Gel</hi> non quinquatria <hi rend="italic">Jun</hi> tamen non <hi rend="italic">Lat</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="40"/>
            uerbotenus de idolothyto esse dicatur, pro idololatra uitetur. <lb/>
            quid? minus est inquinamenti ?  <milestone n="112" unit="altpage"/> eoque praestat quaestus et  <lb/>
            nominibus et honoribus idolo nuncupat<add>us</add>? quam Minerualia <lb/>
            Mineruae, quam Saturnalia Saturni, quae etiam seruiculis sub <lb/>
            tempore Saturnalium celebrari necesse est. etiam strenuae <lb n="5"/>
            captandae et septimontium, et Brumae et carae cognationis <lb/>
            honoraria exigenda omnia, Florae scholae coronandae; flaminicae <lb/>
            et aediles sacrificant creati; schola honoratur feriis. idem fit <lb/>
            idoli natali; omnis diaboli pompa frequentatur. quis haec competere <lb/>
            Christiano existimabit, nisi qui putabit conuenire etiam <lb n="10"/>
            non magistro? scimus dici posse: si docere litteras dei seruis <lb/>
            non licet, etiam nec discere licebit, et, quomodo quis institueretur <lb/>
            ad prudentiam interim humanam uel ad quemcumque <lb/>
            sensum uel actum, cum instrumentum sit ad omnem uitam <lb/>
            litteratura? quomodo repudiamus saecularia studia, sine quibus <lb n="15"/>
            diuina non possunt? uideamus igitur necessitatem litteratoriae <lb/>
            eruditionis, respiciamus ex parte eam admitti [non] posse, ex <lb/>
            parte uitari. fideles magis discere quam docere litteras capit; <lb/>
            diuersa est enim ratio discendi et docendi. si fidelis litteras <lb/>
            doceat, insertas idolorum praedicationes sine dubio, dum docet, <lb n="20"/>
            commendat, dum tradit, affirmat, dum commemorat, testimonium <lb/>
            dicit. deos ipsos hoc nomine obsignat, cum lex prohibeat, <lb/>
            ut diximus, deos pronuntiari et nomen hoc in uano conlocari. <lb/>
            hinc prima diabolo fides aedificatur ab initiis eruditionis. quaere, <lb/>
            an idololatrian committat qui de idolis catechizat. at cum fidelis <lb n="25"/>
            haec discit, si iam sapit, quid sit, neque recipit neque admittit, <lb/>
            <milestone n="112v" unit="altpage"/> <add>m</add>ulto magis, si dudum sapit. aut ubi coeperit sapere,

<note type="footnote"> .1 idololatra <hi rend="italic">Gel:</hi> idololatria <hi rend="italic">AB</hi> uitetur <hi rend="italic">Gel:</hi> uitatur <hi rend="italic">AB</hi> 2 eoque_ <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> eo quem <hi rend="italic">AB,</hi> quod <hi rend="italic">Gel,</hi> eo quod <hi rend="italic">Pam,</hi> eo quam <hi rend="italic">Oehlerus</hi> questus <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            3 nuncupatis <hi rend="italic">B</hi> quam] tam <hi rend="italic">Gel</hi> 4 quae <hi rend="italic">Gel: quem AB</hi> seruiculis <hi rend="italic">Gel:<lb/>
             seruiculi AB</hi> 5 strennae <hi rend="italic">B</hi> 7 Florae scholae <hi rend="italic">Rig:</hi> Rores cole <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            florescolae <hi rend="italic">B,</hi> flore scholae <hi rend="italic">Gel</hi> coronandae Flaminicae; et aedile sacrificante <lb/>
            <hi rend="italic">Iun</hi> 8 <hi rend="italic">ediles A</hi> creati; schola <hi rend="italic">scripsi:</hi> creatis cola <hi rend="italic">A,</hi> cereatis-. <lb/>
            cola <hi rend="italic">B,</hi> creatis: schola <hi rend="italic">Rig,</hi> Cereri schola <hi rend="italic">Gel</hi> 9 idolis <hi rend="italic">Itm</hi> 12 instituetur <lb/>
            <hi rend="italic">Seal</hi> 16 litteraturiae <hi rend="italic">AB</hi> 17 non <hi rend="italic">seclusi</hi> 19 fideles <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 insertas <hi rend="italic">Gel:</hi> incertas <hi rend="italic">AB,</hi> inserta <hi rend="italic">Urs,</hi> infertas <hi rend="italic">Iun</hi> praedicatione <hi rend="italic">Gel,</hi> <lb/>
            praedicationis <hi rend="italic">Scal</hi> 25 idolatriam <hi rend="italic">A corr</hi>. 26 quid <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> qui A Tt <lb/>
            27 dudum <hi rend="italic">Rig:</hi> nondum <hi rend="italic">AB</hi> sapere <hi rend="italic">Gel:</hi> capere <hi rend="italic">AB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="41"/>
            prius sapiat oportet quod prius didicit, id est de deo et fide. <lb/>
            proinde illa respuet nec recipiet et erit tam tutus, quam qui <lb/>
            sciens uenenum ab ignaro accipit nec bibit. huic necessitas <lb/>
            ad excusationem deputatur, quia aliter discere non potest. tanto <lb/>
            autem facilius est litteras non docere quam non discere, quanto<lb n="5"/>
            et reliqua scholarum de publicis ac propriis sollemnitatibus inquinamenta <lb/>
            facilius discipulus fidelis non adibit quam magister <lb/>
            non frequentabit. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>f De generationibus si cetera delictorum recogitemus, inprimis <lb/>
            cupiditatem radicem omnium malorum, qua quidam inretiti<lb n="10"/>
            circa fidem naufragium sunt passi, cum bis et idololatria ab <lb/>
            eodem apostolo dicta sit cupiditas, tum mendacium cupiditatis <lb/>
            ministrum — taceo de periurio, quando ne iurare quidem <lb/>
            liceat — negotiatio seruo dei apta est? ceterum si cupiditas <lb/>
            abscedat, quae est causa adquirendi? cessante causa adquirendi<lb n="15"/>
            non erit necessitas negotiandi. sit nunc aliqua iustitia quaestus <lb/>
            secura de cupiditatis et mendacii obseruatione, in crimen offendere <lb/>
            idololatriae eam opinor, quae ad ipsam idolorum animam <lb/>
            et spiritum pertinet, quae omne daemonium saginat. sane non <lb/>
            illa principalis idololatria? uiderint, si eaedem merces, tura dico<lb n="20"/>
            et cetera peregrinitatis ad sacrificium idolorum etiam hominibus <lb/>
            ad pigmenta medicinalia, nobis quoque insuper ad solacia sepulturae <lb/>
            usui sunt. certe cum pompae, cum sacerdotia, cum sacrificia <lb/>
            idolorum de periculis, de damnis, de incommodis, de cogitationibus, <lb/>
            de discursibus negotiationibusue instruuntur, quid aliud <milestone n="113" unit="altpage"/>  <lb n="25"/>
            quam procurator idolorum demonstraris ? nemo contendat posse <lb/>
            hoc modo omnibus negotiationibus controuersiam fieri. grauiora <lb/>
            delicta quaeque pro magnitudine periculi diligentiam extendunt <lb/>
            obseruationis, ut non ab his tantum abscedamus, sed et ab iis <lb/>
            per quae fiunt. licet enim ab aliis fiat, non interest, si per

<note type="footnote"> 1 sapiat oportet] sapit <hi rend="italic">Scal</hi> 6 scolarum <hi rend="italic">A</hi> ac <hi rend="italic">add. Urs,</hi> et <hi rend="italic">[un</hi> <lb/>
            -9 De grauioribus <hi rend="italic">Lat,</hi> De negotiationibus <hi rend="italic">Beraldus,</hi> De negotiatione uero <lb/>
            <hi rend="italic">Urs,</hi> De generalibus rationibus <hi rend="italic">fort</hi>. si <hi rend="italic">del. Seal</hi> 11 quum bis <hi rend="italic">Heraldus:<lb/>
             quamuis AB idolatria A</hi> 14 negociatio A 16 non erit <hi rend="italic">B,</hi> nouerit <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            19 sane] an <hi rend="italic">Gel</hi> 20 idolalatria <hi rend="italic">A</hi> eaedem <hi rend="italic">Gel: eadem AB</hi> 21 ad <lb/>
            <hi rend="italic">add. [un</hi> 22 sepulture A 25 <hi rend="italic">negatiomb.tue A</hi> 27 negociationibus A <lb/>
            30 nisi <hi rend="italic">lun</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="42"/>
            me. in nullo necessarius esse debeo alii, cum facit quod mihi <lb/>
            non licet. ex hoc, quod uetor facere, intellegere debeo curandum <lb/>
            mihi esse, ne fiat per me. denique in alia causa non leuioris <lb/>
            reatus praeiudicium istud obseruo. nam quod mihi de <lb/>
            stupro interdictum sit, aliis ad eam rem nihil aut operae aut <lb n="5"/>
            conscientiae exhibeo. nam quod ipsam carnem meam a lupanaribus <lb/>
            segregaui, agnosco me neque lenocinium neque id genus <lb/>
            lucrum alterius causa exercere posse. sic et homicidii interdictio <lb/>
            ostendit mihi lanistam quoque ab ecclesia arceri: nec <lb/>
            per se non faciet quod faciendum alio subministrat. ecce magis <lb n="10"/>
            proximum praeiudicium. si publicarum uictimarum redemptor <lb/>
            ad fidem accedat, permittes ei in eo negotio permanere? aut <lb/>
            si iam fidelis id agere susceperit, retinendum in ecclesia putabis? <lb/>
            non opinor, nisi si quis et de turario dissimulabit. scilicet <lb/>
            ad alios peruenit procuratio sanguinis, ad alios odorum. si, <lb n="15"/>
            antequam idola in saeculo essent, his mercibus adhuc informis <lb/>
            idololatria transigebatur, si et nunc fere sine idolo opus idololatriae <lb/>
            incendiis odorum perpetratur, ecquid maioris operae et <lb/>
            erga daemonia turarius? nam facilius sine idolo idololatria, <lb/>
            quam sine turarii merce. ipsius fidei conscientiam perrogemus.  <milestone n="113v" unit="altpage"/> <lb n="20"/>
            quo ore Christianus turarius, si per templa transibit, quo ore  <lb/>
            fumantes aras despuet et exsufflabit, quibus ipse prospexit? qua <lb/>
            constantia exorcizabit alumnos suos, quibus domum suam cellarium <lb/>
            praestat? ille quidem si excluserit daemonium, non sibi <lb/>
            placeat de fide. neque enim inimicum exclusit. facile debuit <lb n="25"/>
            de eo impetrare, quem cotidie pascit. nulla igitur ars, nulla <lb/>
            professio, nulla negotiatio, quae quid aut instruendis aut formandis <lb/>
            idolis administrat, carere poterit titulo idololatriae; nisi <lb/>
            si aliud omnino interpretemur idololatrian, quam famulatum <lb/>
            idolorum colendorum., <lb n="30"/>
            
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Male nobis de necessitatibus humanae exhibitionis supplaudimus, <lb/>
            si post fidem obsignatam dicimus: non habeo quo

<note type="footnote"> 5 strupo <hi rend="italic">A corr</hi>. 6 cardinem <hi rend="italic">A corr</hi>. 8 lucrum <hi rend="italic">Gel:</hi> locorum AB <lb/>
            9 eclea <hi rend="italic">A</hi> marceri <hi rend="italic">A corr</hi>. 10 per se <hi rend="italic">Gel:</hi> posse <hi rend="italic">AB</hi> alios <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            aliis <hi rend="italic">Gel</hi> 13 eclesia <hi rend="italic">A</hi> 14 si <hi rend="italic">sup. uers. A</hi> 19 <hi rend="italic">interrogationis signum <lb/>
            posui</hi> idolo <hi rend="italic">add. La Cerda</hi> 21 si <hi rend="italic">del. Lat</hi> quo ore <hi rend="italic">del. Rig</hi> <lb/>
            23 cellariam <hi rend="italic">Gel</hi> 26 quotidie <hi rend="italic">ex</hi> cotidie <hi rend="italic">A</hi> 27 negociatio <hi rend="italic">AB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="43"/>
            uiuam. iam hic enim plenius illi abruptae propositioni respondebo. <lb/>
            sero dicitur. ante enim fuit deliberandum ex similitudine <lb/>
            prouidentissimi aedificis illius, qui prius sumptus operis <lb/>
            cum uiribus suis supputat, ne, ubi coeperit, defectus postea <lb/>
            erubescat. sed et nunc habes dicta domini et exempla adimentia<lb n="5"/>
            tibi omnem causationem. quid enim dicis? egebo. sed felices <lb/>
            egenos dominus appellat. uictum non habebo: sed nolite, inquit, <lb/>
            cogitare de uictu. et uestitus habemus exemplum lilia. substantia <lb/>
            mihi opus erat: atquin omnia uendenda sunt et egentibus <lb/>
            diuidenda. sed filiis et posteritati prouidendum: nemo aratro<lb n="10"/>
            manum imponens et retro spectans aptus est operi. sed <lb/>
            condicionalis eram: nemo duobus dominis seruire potest. <lb/>
            si uis domini discipulus esse, crucem tuam tollas et dominum <lb/>
            sequaris necesse est id est angustias et cruciatus tuos uel corpus <lb/>
            solum, quod in modum crucis est. parentes, coniuges, liberi <lb n="15"/>
            propter deum relinquendi <milestone n="114" unit="altpage"/> erunt. de artibus et negotiationibus <lb/>
            et de professionibus etiam liberorum et parentum causa dubitas? <lb/>
            iam tunc demonstratum est nobis et pignera et artificia <lb/>
            et negotia propter dominum derelinquenda, cum Iacob et Iohannes <lb/>
            uocati a domino et patrem nauemque derelinquunt, cum<lb n="20"/>
            Matthaeus de teloneo suscitatur, cum etiam sepelire patrem <lb/>
            tardum fuit fidei. nemo eorum, quos dominus allegit, non <lb/>
            habeo, dixit, quo uiuam. fides famem non timet. scit etiam <lb/>
            famem non minus sibi contemnendam propter deum quam <lb/>
            omne mortis genus. didicit non respicere uitam, quanto magis<lb n="25"/>
            uictum? quotusquisque haec adimpleuit? sed quae penes homines <lb/>
            difficilia, penes deum facilia. sic tamen nobis de mansuetudine <lb/>
            et clementia dei blandiamur, ut non usque ad idololatriae <lb/>
            affinitates necessitatibus largiamur, sed omnem afflatum

<note type="footnote"> 7] cf. Matth. 5, 3. 8] ib. 6, 25. 28. 9] cf. Luc. 18, 22. 10] Luc. <lb/>
            9, 62. 12] Matth. 6, 24. 13] cf. Matth. 16, 24. </note>

<note type="footnote"> 4 sui <hi rend="italic">A</hi> defectus <hi rend="italic">Iwn:</hi> defunctus <hi rend="italic">AB</hi> 5 <hi rend="italic">post</hi>. et <hi rend="italic">add. Urs</hi> 11 operi. <lb/>
            Sed <hi rend="italic">Rig:</hi> operis et <hi rend="italic">AB,</hi> opera et <hi rend="italic">Gel</hi> 13 crucem <hi rend="italic">om. A</hi> 15 modum] <lb/>
            domum <hi rend="italic">Gel,</hi> dominio <hi rend="italic">Ivm</hi> crucis <hi rend="italic">Rig: xps AB, Christi Gel, Iwn</hi> 16 negociationibus <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 17 dubitas <hi rend="italic">del. Scal</hi> 19 dno <hi rend="italic">A</hi> Iacobus <hi rend="italic">B</hi> Ioannes <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 21 mattheus <hi rend="italic">A</hi> theloneo <hi rend="italic">A</hi> 24 contempnendam <hi rend="italic">A</hi> 26 quotuquisque <lb/>
            <hi rend="italic">A corr</hi>. hec <hi rend="italic">A</hi> </note> 
<pb n="44"/>

            eius uice pestis etiam de longinquo deuitemus, non in his tantum <lb/>
            quae praemisimus, sed in uniuersa serie humanae superstitionis, <lb/>
            siue deis suis siue defunctis siue regibus mancipatae, <lb/>
            ut ad eosdem spiritus immundos pertinentis, modo per sacrificia <lb/>
            et sacerdotia, modo per spectacula et hoc genus, modo per <lb n="5"/>
            festos dies. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>