<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:29-32</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:29-32</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><p>Mortuos quidem ex uiuis effici constat, non ideo tamen <lb n="15"/>
            et ex mortuis uiuos. ab initio enim uiui priores, unde ab <lb/>
            initio aeque mortui posteriores. non aliunde quam ex uiuis. <lb/>
            illi habuerunt unde potius orirentur, dum ne ex mortuis. isti <lb/>
            non habuerunt unde magis deducerentur, nisi ex uiuis. igitur <lb/>
            si ab initio uiui non ex mortuis, cur postea ex mortuis? defecerat <lb n="20"/>
            ille, quicumque est, originis fons? an formae paenituit? <lb/>
            et quomodo in mortuis salua est? non quia ab initio mortui <lb/>
            ex uiuis, idcirco semper ex uiuis?  <milestone n="141v" unit="altpage"/> aut enim in utraque parte  <lb/>
            forma initii perseuerasset, aut in utraque mutasset, ut si uiuos <lb/>
            ex mortuis postea fieri oportuerat, perinde oporteret etiam non <lb n="25"/>
            ex uiuis effici mortuos. si non peraequare deberet fides institutionis, <lb/>
            non usquequaque contraria ex contrariis reformari <lb/>
            alternant. et nos enim opponemus contrarietates nati et innati, <lb/>
            uisualitatis et caecitatis, iuuentae et senectae, sapientiae

<note type="footnote"> 3 tentauit <hi rend="italic">B</hi> 6 aedetuo <hi rend="italic">A</hi> 7 magiam <hi rend="italic">scripsi:</hi> magiae <hi rend="italic">AB,</hi> magos <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> licere <hi rend="italic">A</hi> 8 pericatabolicos <hi rend="italic">scripsi:</hi> per catabolicos <hi rend="italic">AB,</hi> procatabolicos <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> parhedros <hi rend="italic">A</hi> 9 pirecydes. <hi rend="italic">A</hi> forsan <hi rend="italic">B</hi> 11 gessit <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            cessit <hi rend="italic">AB</hi> 12 in euphorbbum (b <hi rend="italic">prius eras.) A</hi> 16 et <hi rend="italic">B,</hi> sed A <lb/>
            18 habuerant <hi rend="italic">B</hi> potius orrentur (errelltur <hi rend="italic">B) AB,</hi> proficiscerentur <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            19 habuerint <hi rend="italic">B</hi> nisi ex uiuis <hi rend="italic">del. Gel</hi> 21 origini <hi rend="italic">A</hi> 24 in aut in <lb/>
            <hi rend="italic">A corr</hi>. ut si <hi rend="italic">B,</hi> si <hi rend="italic">A</hi> 26 uisuis <hi rend="italic">A corr</hi>. mortuos, si non, peraequare <lb/>
            deberet <hi rend="italic">disting. Hartelius</hi> 29 uis ualitatis <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="349"/>
            et insipientiae; nec tamen ideo innatum de nato prouenire, <lb/>
            quia contrarium ex contrario fiat, nec uisualitatem iterum ex <lb/>
            caecitate, quia de uisualitate caecitas accidat, nec iuuentam <lb/>
            rursus de senecta reuiuescere, quia ex iuuenta senecta marcescat, <lb/>
            nec insipientiam ex sapientia denuo obtundi, quia de <lb n="5"/>
            insipientia sapientia acuatur. hic et Albinus Platoni suo ueritus <lb/>
            subtiliter quaerit contrarietatum genera distinguere. quasi <lb/>
            non et haec tam absolute in contrarietatibus posita sint quam <lb/>
            et illa quae ad sententiam magistri sui interpretatur, uitam <lb/>
            dico et mortem. nec tamen ex morte uita reddatur quia ex <lb n="10"/>
            uita mors deferatur. 
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid autem ad cetera respondebimus primo enim si <lb/>
            ex mortuis uiui, sicut mortui ex uiuis, unus omnino et idem <lb/>
            numerus semper haesisset omnium hominum, ille scilicet numerus <lb/>
            qui primus uitam introisset. priores enim mortuis uiui, <lb n="15"/>
            dehinc mortui ex uiuis et rursus ex mortuis uiui. et dum <lb/>
            hoc semper ex isdem, ita totidem semper, qui ex isdem. nam <lb/>
            neque plures aut pauciores exissent quam redissent. inuenimus <lb/>
            autem apud commentarios etiam humanarum antiquitatum paulatim  <lb/>
            humanum genus exuberasse, dum Aborigines <milestone n="142" unit="altpage"/> uel uagi <lb n="20"/>
            uel extorres uel gloriosi quique occupant terras ut Scythae <lb/>
            Parthicas, ut Temenidae Peloponnesum, ut Athenienses Asiam, <lb/>
            ut Phryges Italiam, ut Phoenices Africam, dum sollemnes <lb/>
            etiam migrationes, quas <sic>axotxta</sic>; uocant, consilio exonerandae <lb/>
            popularitatis in alios fines examina gentis eructant. nam et <lb n="25"/>
            Aborigines nunc in suis sedibus permanent et alibi amplius

<note type="footnote">1 insapientiae <hi rend="italic">A corr</hi>. idoneo <hi rend="italic">A</hi> 2 cuiusualitatem <hi rend="italic">A</hi> 3 quia de <lb/>
            uisualitate <hi rend="italic">om. A</hi> 4 reuiuiscere <hi rend="italic">B</hi> 5 in sapientiam <hi rend="italic">A</hi> obtendi <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            de <hi rend="italic">AB,</hi> ex <hi rend="italic">Gel</hi> 6 hic <hi rend="italic">scripsi:</hi> haec <hi rend="italic">AB</hi> 9 ad sententiam <hi rend="italic">Bmg,</hi> absentiam <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> interpretatur <hi rend="italic">Rig:</hi> interpretantur <hi rend="italic">AB</hi> 14 hesisset <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            hominum <hi rend="italic">om. A</hi> 15 ex mortuis <hi rend="italic">B</hi> 16 et rursus ex mortuis uiui <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            17 hisdem <hi rend="italic">A,</hi> iisdem <hi rend="italic">B</hi> iisdem <hi rend="italic">B</hi> nam <hi rend="italic">om. A</hi> 18 pautiores <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            redissent <hi rend="italic">Rig:</hi> redirent <hi rend="italic">AB</hi> 19 autem <hi rend="italic">Gel:</hi> etiam <hi rend="italic">AB</hi> 20 humamanum <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> ab origine <hi rend="italic">ABmg</hi> 21 aut <hi rend="italic">A corr</hi>. scytae <hi rend="italic">A corr</hi>. 22 particas <lb/>
            <hi rend="italic">AB,</hi> Parthicam <hi rend="italic">Urs</hi> ut Temenidae Peloponnesum <hi rend="italic">om. A</hi> Temenidae <lb/>
            <hi rend="italic">Seal:</hi> menidae <hi rend="italic">B,</hi> Amyclae <hi rend="italic">Urs</hi> 23 Phyges <hi rend="italic">B</hi> ut <hi rend="italic">Gel:</hi> et <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            24 amigrationes <hi rend="italic">A - AIIOIKIAC\' A, aicoixia? Bmg,</hi> [i.exoi*(as <hi rend="italic">B</hi> uocant <lb/>
            <hi rend="italic">A,</hi> appellant <hi rend="italic">B</hi> 26 Aborigines <hi rend="italic">Urs:</hi> origines <hi rend="italic">AB ,</hi> </note> 
<pb n="350"/>

            gentilitatem fenerauerunt. certe quidem ipse orbis in promptu <lb/>
            est cultior de die et instructior pristino. omnia iam peruia, <lb/>
            omnia nota, omnia negotiosa, solitudines famosas retro fundi <lb/>
            amoenissimi oblitterauerunt, siluas arua domuerunt, feras pecora <lb/>
            fugauerunt, harenae seruntur, saxa panduntur, paludes <lb n="5"/>
            eliquantur, tantae urbes quantae non casae quondam. iam nec <lb/>
            insulae horrent nec scopuli terrent; ubique domus, ubique populus, <lb/>
            ubique respublica, ubique uita. summum testimonium <lb/>
            frequentiae humanae. onerosi sumus mundo, uix nobis elementa <lb/>
            sufficiunt, et necessitates artiores, et querellae apud <lb n="10"/>
            omnes, dum iam nos natura non sustinet. reuera lues et <lb/>
            fames et bella et uoragines ciuitatum pro remedio deputanda, <lb/>
            tamquam tonsura insolescentis generis humani; et tamen, cum <lb/>
            eiusmodi secures maximam mortalium uim semel caedant, <lb/>
            numquam restitutionem eius uiuos ex mortuis reducentem post <lb n="15"/>
            mille annos semel orbis expauit. et hoc enim sensibile fecisset <lb/>
            aequa uis amissionis et restitutionis, si uiui ex mortuis <lb/>
            fierent. cur autem mille annis post et non statim ex mortuis <lb/>
            uiui, cum, si non statim supparetur quod erogatum, in totum <lb/>
            absumi periclitetur praeueniente restitutionem defectione, quia <lb n="20"/>
            nec pariasset commeatus hic uitae miliario tempori longe scilicet <lb/>
            <milestone n="142v" unit="altpage"/> breuior et idcirco facilior ante extingui quam redaccendi?  <lb/>
            igitur quae hoc modo intercidisset ***, si uiui ex mortuis <lb/>
            fierent, quando non intercidit, non erit credendum uiuos ex <lb/>
            mortuis fieri. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><p>Iam uero si ex mortuis uiui, utique singuli ex singulis. <lb/>
            singulorum ergo corporum animas ut singulas in singula corpora <lb/>
            reuerti oportuerat. porro si et binae et trinae et quinae usque <lb/>
            uno utero resumuntur, non erunt ex mortuis uiui, quia non <lb/>
            singuli ex singulis. et hoc autem modo primordii forma signatur,

<note type="footnote">1 faenerauerunt <hi rend="italic">A</hi> 5 panduntur <hi rend="italic">Wissowa (coll. Liu. XXI, 37, 3):</hi> <lb/>
            panguntur <hi rend="italic">AIT</hi> 6 urbes iam quantae <hi rend="italic">Rig,</hi> iam urbes quantae <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            7 scopoli <hi rend="italic">A</hi> 9 onerosi* <hi rend="italic">A</hi> 10 quaerellae <hi rend="italic">A</hi> 11 <hi rend="italic">sustineret A</hi> <lb/>
            13 inolescentis <hi rend="italic">Rig</hi> 18 et non <hi rend="italic">om. A</hi> 19 erogatur <hi rend="italic">Urs</hi> 21 pariasset <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> parias set <hi rend="italic">A, parias</hi> sed <hi rend="italic">B</hi> milliario <hi rend="italic">A</hi> 23 <hi rend="italic">lacunam signaui: talia <lb/>
             fere perierunt</hi> humani generis aetas 27 et <hi rend="italic">fort</hi>. 30 signatur <hi rend="italic">Bmg,</hi> <lb/>
            singulatur <hi rend="italic">AB</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="351"/>
            cum et nunc plures animae de una proferuntur. item cum <lb/>
            uaria aetate discedant animae, cur una reuertuntur? omnes <lb/>
            enim ab infantia imbuuntur. quale est autem ut senex defunctus <lb/>
            infans reuertatur? si decrescit foris anima retrograda <lb/>
            aetate, quanto magis erat ut progressior reuerteretur <lb n="5"/>
            mille post annis? certe uel coaetanea suae mortis, ut aeuum <lb/>
            quod reliquisset iterum recepisset. sed et si eaedem semper <lb/>
            reuoluerentur, licet non corporum quoque formas easdem, tamen <lb/>
            uel ingeniorum et studiorum et affectionum pristinas proprietates <lb/>
            secum referre deberent, quoniam temere eaedem haberentur<lb n="10"/>
            carentes his per quae eaedem probarentur. unde scias, <lb/>
            inquis, an ita quidem fiat occulte, sed condicio miliarii aeui <lb/>
            interimat facultatem recensendi, quia ignotae ibi reuertuntur? <lb/>
            atquin scio non ita fieri, cum Pythagoran Euphorbum mihi <lb/>
            opponis. ecce enim Euphorbum, militarem et bellicam animam<lb n="15"/>
            satis constat uel de ipsa gloria clipeorum consecratorum, <lb/>
            Pythagoran uero tam residem et inbellem, ut proelia tunc <lb/>
            Graeciae uitans Italiae maluerit quietem geometriae et astrologiae <lb/>
            et musicae deuotus, alienus studio et affectu Euphorbi.  <lb/>
            sed et Pyrrhus ille fallendis piscibus agebat, <milestone n="143" unit="altpage"/> Pythagoras contra <lb n="20"/>
            nec edendis, ut animalibus abstinens. Aethalides autem et <lb/>
            Hermotimus fabam quoque in pabulis communibus inruerat, <lb/>
            Pythagoras uero ne per fabalia quidem transeundum discipulis <lb/>
            suis tradidit. quomodo ergo eaedem animae recuperantur, quae

<note type="footnote"> 2 uariaetate <hi rend="italic">A</hi> decedant <hi rend="italic">Gel</hi> 3 imbuuntur, qua infans reuertatur <lb/>
            (reuertitur <hi rend="italic">Iun)</hi>. Quale <hi rend="italic">B</hi> 4 retrogradua <hi rend="italic">A</hi> 7 eaedem <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            aedem <hi rend="italic">A,</hi> eadem <hi rend="italic">Bmg</hi> 8 easdem, licet non flatorum: tamen quoque <lb/>
            fortes casam uel ingeniorum <hi rend="italic">B</hi> 9 adiectionum <hi rend="italic">B</hi> 10 aedem <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            12 occulte <hi rend="italic">A</hi> 13 reminiscendi <hi rend="italic">fort</hi>. quia ignotae ibi <hi rend="italic">scripsi:</hi> qua <lb/>
            ignota et ibi <hi rend="italic">A,</hi> quia ignorata et ibi <hi rend="italic">B,</hi> quia ignota et sibi <hi rend="italic">Mercerus,</hi> <lb/>
            quia ignotae tibi <hi rend="italic">Rig</hi> 14 pythagoram <hi rend="italic">B</hi> **euporbum <hi rend="italic">A</hi> 15 ecce <lb/>
            enim Euphorbum <hi rend="italic">Rig:</hi> ecce enim Euphorbum mihi opponis, ecce enim <lb/>
            Euphorbum <hi rend="italic">B,</hi> ecce enim <hi rend="italic">A</hi> 16 consecrator <hi rend="italic">A</hi> 17 pythagoram <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            prelia <hi rend="italic">A</hi> 18 graetiae <hi rend="italic">A</hi> in italiae <hi rend="italic">A</hi> quiete <hi rend="italic">A</hi> 20 fallendi <lb/>
            <hi rend="italic">A corr</hi>. 21 nec edendis <hi rend="italic">B,</hi> recedendis <hi rend="italic">A</hi> Aethalides <hi rend="italic">Rig:</hi> aephalides <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> 22 Hermotimus <hi rend="italic">Paulus Leopardus:</hi> Hermippus <hi rend="italic">B,</hi> ermippus <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> inuenerat <hi rend="italic">fort.,</hi> insuerat (— insueuerat <hi rend="italic">cf. de spect. c. 1) Hartelius<lb/>
             </hi> 24 aedem <hi rend="italic">A</hi> </note> 
<pb n="352"/>

            nec ingeniis nec institutis iam nec uictibus eaedem probabuntur? <lb/>
            iam nunc de tanto Graeciae censu quatuor solae animae recensentur. <lb/>
            sed et quid utique de solo Graeciae censu, ut non <lb/>
            ex omni gente et ex omni aetate ac dignitate ex omni denique <lb/>
            sexu et <sic>lASTsix</sic><add><sic>uxwcei</sic>; et <sic>ixsxevcwpiaTw</sic></add>et? cotidie existant, cur <lb n="5"/>
            solus Pythagoras alium atque alium se recognoscat, non et <lb/>
            ego? aut si priuilegium philosophorum est, et utique Graecorum, <lb/>
            quasi non et Scythae et Indi philosophentur, cur neminem <lb/>
            et retro meminit Epicurus, neminem Chrysippus, neminem <lb/>
            Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan Nestorem <lb n="10"/>
            credidissemus ob mella facundiae? 
</p></div><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed enim Empedocles, qui se deum delirarat, idcirco, <lb/>
            opinor, dedignatus aliquem se heroum recordari, thamnus et <lb/>
            piscis fui, inquit. cur non magis et pepo, tam insulsus, et <lb/>
            chamaeleon, tam inflatus? plane ut piscis, ne aliqua sepultura <lb n="15"/>
            conditiore putesceret, assum se maluit in Aetnam praecipitando. <lb/>
            atque exinde in illo finita sit metensomatosis, ut aestiua <lb/>
            cena post assum. proinde igitur et hic dimicemus necesse est <lb/>
            aduersus portentosiorem praesumptionem bestias ex hominibus <lb/>
            et homines ex bestiis reuoluentem. uiderint thamni. licebit <lb n="20"/>
            et raptim; ne plus ridere quam docere cogamur. dicimus animam <lb/>
            humanam nullo modo in bestias posse transferri, etiamsi <lb/>
            secundum philosophos ex elementiciis substantiis  <milestone n="143v" unit="altpage"/> censeretur.

<note type="footnote"> 12] cf. Diog. L. VIII 77 (Emped. fr. 384 Stein). </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 uitibus <hi rend="italic">A corr</hi>. 2 gregie <hi rend="italic">A</hi> quatuor - 8 censu <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            3 ut <hi rend="italic">del. TJrs</hi> 4 et <hi rend="italic">om. B</hi> ae*tate <hi rend="italic">A</hi> 5 <foreign xml:lang="grc">μειεμΨυχώσεις</foreign> et <foreign xml:lang="grc">μετενσω</foreign> 3 ut del <lb/>
            b <lb/>
            <hi rend="italic">[laxaKiEi; JRig: (X £ t £ | i({«jaii&gt;ai5</hi> et JU\'tEVGb&gt;JLatb&gt;GtÇ <hi rend="italic">B,</hi> metempsycosis. etmetem <lb/>
            somatosis <hi rend="italic">A</hi> quotidie <hi rend="italic">A</hi> 9 et <hi rend="italic">A,</hi> se <hi rend="italic">B</hi> 10 Zenone (e <hi rend="italic">in ras. m. <lb/>
             rec.) A</hi> 11 facundiae (facun <hi rend="italic">ex</hi> factum) <hi rend="italic">A</hi> 12 ANIMAE METEM- <lb/>
            «nrXQEE ET METrENSQMATQSE <hi rend="italic">B,</hi> AD METEMPSYCHOSIS ET ME- <lb/>
            TENSOMATOSIS <hi rend="italic">A,</hi> ADVERSVS PYTHAGORAE ET EMPEDOCLIS <lb/>
            OPINIONES DE METEMPSYCHOSI ET METENSOMATOSI <hi rend="italic">Gel</hi> empodocles <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> quia <hi rend="italic">A</hi> 13 tamnus <hi rend="italic">A</hi> 15 <hi rend="italic">plang A</hi> sepultura conditiore <lb/>
            putesceret <hi rend="italic">Uts:</hi> sepultura conditio reputesceret <hi rend="italic">AB,</hi> sepulturae <lb/>
            conditio reputesceret <hi rend="italic">Gel,</hi> sepulturae condicione putesceret <hi rend="italic">Mercerus</hi> <lb/>
            16 aethnam <hi rend="italic">AB</hi> 17 sit <hi rend="italic">B,</hi> est <hi rend="italic">A</hi> 18 perinde <hi rend="italic">ABmg</hi> demicemus A <lb/>
            19 porterisiorem <hi rend="italic">A</hi> 20 licet <hi rend="italic">Lat</hi> 21 et raptim <hi rend="italic">Rig:</hi> et lapti <hi rend="italic">AB,</hi> et <lb/>
            lapathi <hi rend="italic">aut</hi> bis elati <hi rend="italic">Lat,</hi> et lupati <hi rend="italic">Urs,</hi> et lapidi <hi rend="italic">Hartelius</hi> 23 substanciis <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> censetur <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="353"/>
            siue enim ignis anima siue aqua siue sanguis siue spiritus <lb/>
            siue aer siue lumen, recogitare debemus contraria quaeque. <lb/>
            singulis speciebus animalia: igni quidem ea quae rigent, colubros <lb/>
            stelliones salamandras, etiam quaecunque de aemulo <lb/>
            producentur elemento, de aqua scilicet: perinde contraria aquae <lb n="5"/>
            illa quae arida et exucida; denique siccitatibus gaudent lucustae <lb/>
            papiliunculi chamaeleontes: item contraria sanguini <lb/>
            quae carent purpura eius, cochleas uermiculos et maiorem <lb/>
            piscium censum: spiritui uero contraria quae spirare non uidentur, <lb/>
            carentia pulmonibus et arteriis, culices formicas tineas <lb n="10"/>
            et hoc genus minutalia; item aeri contraria, quae semper subterraneum <lb/>
            et subaquaneum uiuentia carent haustu eius; res <lb/>
            magis quam nomina noueris: item contraria lumini quae caeca <lb/>
            in totum uel solis tenebris habent oculos, talpas uesperugines <lb/>
            noctuas. haec ut ex apparentibus et manifestis substantiis <lb n="15"/>
            doceam. ceterum si et atomos Epicuri tenerem et numeros <lb/>
            Pythagorae uiderem et ideas Platonis offenderem et entelechias <lb/>
            Aristotelis occuparem, inuenirem fors his quoque speciebus <lb/>
            animalia quae nomine contrarietatis opponerem. contendo enim, <lb/>
            ex quacunque substantia supra dicta constitisset humana anima, <lb n="20"/>
            non potuisse eam in tam contraria unicuique substantiae animalia <lb/>
            reformari et censum eis de sua translatione conferre, <lb/>
            a quibus excludi ac respui magis haberet quam admitti et <lb/>
            capi nomine huius primae contrarietatis, quae substantiui status <lb/>
            diuersitatem committit, tunc et reliquae per consequentem ordinem <lb n="25"/>
            <milestone n="144" unit="altpage"/> cuiusque naturae. nam et sedes alias humana anima <lb/>
            sortita est et uictus et instructus et sensus et affectus et concubitus <lb/>
            et fetus; item ingenia, tum opera gaudia taedia uitia <lb/>
            cupidines uoluptates ualetudines medicinas, suos postremo et <lb/>
            uitae modos et exitus mortis. quomodo igitur illa anima quae <lb n="30"/>
            terris inhaerebat, nullius sublimitatis, nullius profunditatis intrepida, <lb/>
            ascensu etiam scalarum fatigabilis, submersu etiam

<note type="footnote">3 quidem <hi rend="italic">om. A</hi> 4 daemulo <hi rend="italic">A</hi> 5 aquae <hi rend="italic">Iun:</hi> atque <hi rend="italic">AB, Gel,</hi> <lb/>
            utique <hi rend="italic">Hig</hi> 6 arida* <hi rend="italic">A</hi> exucida <hi rend="italic">B,</hi> exsucina <hi rend="italic">A</hi> denique (quae) <hi rend="italic">Hartelius <lb/>
            </hi> 8 cocleas <hi rend="italic">A</hi> 11 semper (per) <hi rend="italic">Hartelius</hi> 13 nouerim <hi rend="italic">Bmg</hi> itae <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            contraa <hi rend="italic">A corr</hi>. 15 substanciis <hi rend="italic">A</hi> 17 pytagorae <hi rend="italic">A corr</hi>. 21 eam <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            iam <hi rend="italic">ABmg</hi> 24 prime <hi rend="italic">A</hi> 32 scalarum-etiam <hi rend="italic">om. A</hi> </note>

<note type="footnote"> XX. Tert. I. </note>

<note type="footnote"> 28 </note> <lb/>
             
<pb n="354"/>
            piscinarum strangulabilis, aeri postea insultabit in aquila aut <lb/>
            mari postea desultabit in anguilla? quomodo item pabulis liberalibus <lb/>
            et delicatis atque curatis educata non dico paleas, <lb/>
            sed spinas et agrestes amaritudines frondium et bestias sterquiliniorum, <lb/>
            uermium etiam uenena ruminabit, si in capram <lb n="5"/>
            transierit uel in coturnicem, immo et cadauerinam, immo et <lb/>
            humanam, sui utique memor in urso et leone? sic et cetera <lb/>
            ad incongruentiam rediges, ne singulis perorandis immoremur. <lb/>
            ipsius animae humanae quisquis modus, quaecumque mensura, <lb/>
            quid faciet in amplioribus longe uel minutioribus animalibus? <lb n="10"/>
            necesse est enim et corpus omne anima compleri et animam <lb/>
            omnem corpore obduci. quomodo ergo anima hominis complebit <lb/>
            elephantum? quomodo item obducetur in culice? si tantum <lb/>
            extendetur aut contrahetur, profecto periclitabitur. et ideo <lb/>
            adicio: si nulla ratione capax est huiusmodi translationis in <lb n="15"/>
            animalia nec modulis corporum nec ceteris naturae suae legibus <lb/>
            adaequantia, numquid ergo demutabitur secundum qualitates <lb/>
            generum et uitam eorum contrariam  <milestone n="144v" unit="altpage"/> humanae uitae,  <lb/>
            facta et ipsa contraria humanae per demutationem? enimuero <lb/>
            si demutationem capit amittens quod fuit, non erit quae fuit, <lb n="20"/>
            et si quae fuit non erit, soluta est metensomatosis, non adscribenda <lb/>
            scilicet ei animae quae si demutabitur non erit quae <lb/>
            fuit. illius enim metensomatosis dicetur quaecumque eam in <lb/>
            suo statu permanendo pateretur. igitur si nec mutari potest, <lb/>
            ne non sit ipsa, nec permanere in statu, quia contraria non <lb n="25"/>
            capit, quaero adhuc causam aliquam fide dignam huiusmodi <lb/>
            translationis. nam etsi quidam homines bestiis adaequantur pro <lb/>
            qualitatibus morum et ingeniorum et affectuum, quia et deus,

<note type="footnote"> 2 anguilla <hi rend="italic">A</hi> 4 sterquilinorum <hi rend="italic">ex</hi> sterquiliniorum <hi rend="italic">A</hi> 5 uenenarum <lb/>
            inabit <hi rend="italic">B</hi> 6 <hi rend="italic">prius</hi> et <hi rend="italic">om. A</hi> cadauerinam carnem <hi rend="italic">fort. <lb/>
            7 sic et B, si A 8 redige B 9 ipse A 11 et prius om. A</hi> <lb/>
            12 corpori <hi rend="italic">ABmg</hi> 13 obducetur <hi rend="italic">Urs:</hi> obduceretur <hi rend="italic">AB, Gel</hi> 14 extenderetur <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> contrahetur <hi rend="italic">Urs:</hi> contraheretur <hi rend="italic">AB, Gel</hi> 15 si <lb/>
            <hi rend="italic">AB,</hi> quod <hi rend="italic">Gel</hi> 17 demuta**bitur <hi rend="italic">A</hi> 18 contrarium I contrarium <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 19 enimuero si demutationem <hi rend="italic">om. A</hi> 20 non erit quae <lb/>
            fuit <hi rend="italic">om. A</hi> 21. 23 f<add>etevaw</add>l&amp;\'twalÇ <hi rend="italic">B</hi> 22 quae fuit <hi rend="italic">addidi</hi> 25 qui <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="355"/>
            assimilatus est, inquit, homo inrationalibus iumentis, <lb/>
            non ideo milui ex rapacibus fient et canes ex spurcis et pantherae <lb/>
            ex acerbis aut oues ex probis et hirundines ex garrulis <lb/>
            et columbae ex pudicis, quasi eadem substantia animae ubique <lb/>
            naturam suam in animalium proprietatibus repetat. aliud est <lb n="5"/>
            autem substantia, aliud natura substantiae; siquidem substantia <lb/>
            propria est rei cuiusque, natura uero potest esse communis. <lb/>
            suscipe exemplum. substantia est lapis, ferrum: duritia lapidis <lb/>
            et ferri natura substantiae est. duritia communicat, substantia <lb/>
            discordat. mollitia lanae, mollitia plumae: pariant naturalia <lb n="10"/>
            earum, substantiua non pariant. sic et, si saeua bestia uel <lb/>
            proba uocetur homo, sed non eadem anima. nam et tunc naturae <lb/>
            similitudo notatur, cum substantiae dissimilitudo conspicitur. <lb/>
            ipsum enim quod hominem similem bestiae iudicas, <lb/>
            confiteris animam non eandem similem dicendo, non ipsam. <lb n="15"/>
            sic et diuina pronuntiatio sapit pecudibus adaequans hominem <milestone n="145" unit="altpage"/>  <lb/>
            natura, non substantia. ceterum nec deus hominem hoc modo <lb/>
            notasset, si pecudem de substantia nosset. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>