<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:9-12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:9-12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Cum animae corpus asserimus propriae qualitatis et sui generis, 
iam haec condicio proprietatis de ceteris accidentibus corpulentiae
praeiudicabit et haec adesse ei, quam corpus ostendimus,
sed et ipsa sui generis pro corporis proprietate, aut etsi
non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae quae
corporibus ceteris adsint. Et tamen non inconstanter profitebimur
sollemniora quaeque et omnimodo debita corpulentiae adesse animae
quoque, ut habitum, ut terminum, ut illud trifariam distantivum,
<pb xml:id="v.2.p.568"/>

longitudinem dico, et latitudinem, et sublimitatem, quibus
metantur corpora philosophi. Quid nunc quod et effigiem animae
damus? Platone nolente, quasi periclitetur de animae immortalitate.
Omne enim effigiatum compositum et structile affirmat: dissolubile
autem omne compositicium et structile; sed animam immortalem,
igitur indissolubilem, qua immortalem, et ineffigiatam, qua
indissolubilem, ceterum compositiciam et structilem, si effigiatam;
tamquam alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram
iustitia et disciplinis philosophiae, deformem vero contrariis artibus.
Sed nos corporales quoque illi inscribimus lineas, non tantum ex
fiducia corporalitatis per aestimationem, verum et ex constantia
gratiae per revelationem. Nam quia spiritalia charismata agnoscimus,
post Ioannem quoque prophetiam meruimus consequi. Est
hodie soror apud nos revelationum charismata sortita, quas in
ecclesia inter dominica sollemnia per ecstasin in spiritu patitur;
conversatur cum angelis, aliquando etiam cum domino, et videt et
audit sacramenta, et quorundam corda dinoscit, et medicinas
desiderantibus submittit. Iam vero prout scripturae leguntur aut
psalmi canuntur aut allocutiones proferuntur aut petitiones delegantur,
ita inde materiae visionibus subministrantur. Forte nescio
quid de anima disserueramus, cum ea soror in spiritu esset.
Post transacta sollemnia dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare
quae viderit (nam et diligentissime digeruntur, ut etiam
probentur), Inter cetera, inquit, ostensa est mihi anima corporaliter,
et spiritus videbatur, sed non inanis et vacuae qualitatis,
immo quae etiam teneri repromitteret, tenera et lucida et aÃ«rii
<pb xml:id="v.2.p.569"/>

coloris, et forma per omnia humana. Hoc visio, et deus testis,
et apostolus charismatum in ecclesia futurorum idoneus sponsor: <bibl n="I Cor. XII, 1 sqq."/>
tu nec si res ipsa de singulis persuaserit, credas? Si enim
corpus anima, sine dubio inter ilia quae supra sumus professi.
Proinde et coloris proprietas omni corpori adhaeret. Quem igitur
alium animae aestimabis colorem quam aÃ«rium ac lucidum? Non
ut aÃ«r sit ipsa substantia eius, etsi hoc Aenesidemo visum est
et Anaximeni, puto secundum quosdam et Heraclito, nec ut lumen,
etsi hoc placuit Pontico Heraclidi. Nam et cerauniis gemmis
non ideo substantia ignita est quod coruscent rutilato rubore, nec
beryllis ideo aquosa materia est quod fluctuent colato nitore.
Quanta enim et alia color sociat, natura dissociat? Sed quoniam
omne tenue atque perlucidum aÃ«ris aemulum est, hoc erit anima,
qua flatus est et spiritus tradux, siquidem prae ipsa tenuitatis
subtilitate de fide corporalitatis periclitatur. Sic et effigiem de sensu
iam tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter
humanam, et quidem eius corporis quod unaquaeque circumtulit.
Hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat. Recogita
enim, cum deus flasset in faciem hominis flatum vitae, et
factus esset homo in animam vivam, totum utique per faciem
statim flatum illum in interiora transmissum et per universa corporis
spatia diffusum simulque divina aspiratione densatum omni
intus linea expressum esse, quam densatus impleverat, et velut
in forma gelasse. Inde igitur et corpulentia animae ex densatione
solidata est et effigies expressione formata. Hic erit homo interior,
<pb xml:id="v.2.p.570"/>

alius exterior, dupliciter unus; habens et ille oculos et aures suas,
<bibl n="II Cor. XII, 2-4."/> quibus Paulus dominum audire et videre debuerat, habens et ceteros
artus, per quos et in cogitatibus utitur et in somniis fungitur.
<bibl n="Luc. XVI, 23 sq."/> Sic et diviti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et
<bibl n="Apos. VI, 9."/> sinus Abrahae. Per has lineas et animae martyrum sub altari intelleguntur.
A primordio enim in Adam concreta et configurata
corpori anima, ut totius substantiae, ita et conditionis istius semen
effecit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Pertinet ad statum fidei simplicem animam determinare secundum
Platonem, id est uniformem, duntaxat substantiae nomine.
Viderint artes et disciplinae, viderint et effigies. Quidam enim
volunt aliam illi substantiam naturalem inesse spiritum, quasi aliud
sit vivere, quod venit ab anima, aliud spirare, quod fiat a spiritu.
Nam et animalibus non omnibus utrumque adesse. Pleraque enim
vivere solummodo, non etiam spirare, eo quod non habeant organa
spiritus, pulmones et arterias. Quale est autem in examinatione
humanae animae culicis atque formicae argumenta respicere, quando
et vitalia pro cuiusque generis dispositione omnibus propria animalibus
temperaverit artifex deus, ut nulla inde coniectura captanda
sit? Nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est,
idcirco aliunde spirabit, aliunde vivet, neque formica, si membris
huiusmodi caret, idcirco negabitur spirare, quasi solummodo vivens.
Cui vero tantum patuit in dei opera, ut alicui haec deesse praesumpserit?
Heropbilus ille medicus aut lanius, qui sexcentos
exsecuit, ut naturam scrutaretur, qui hominem odit, ut nosset,
nescio an omnia interna eius liquido explorarit, ipsa morte mutante
<pb xml:id="v.2.p.571"/>

quae vixerant, et morte non simplici, sed ipsa inter artificia exsectionis
errante. Philosophi pro certo renuntiaverunt culicibus
et formicis et tineis deesse pulmones et arterias. Dic mihi, inspector
curiosissime, oculos habent ad videndum? Atquin et pergunt
quo volunt, et vitant et appetunt quae videndo sciunt; designa
oculos, denota pupillas. Sed et exedunt tineae: demonstra
mandibulas, deprome genuinos. Sed et personant culices, ne in
tenebris quidem aurium caeci: tubam pariter et lanceam oris
illius ostende. Quodvis animal unius licet puncti aliquo alatur necesse
est: exhibe pabuli transmittendi, decoquendi defaecandique
membra. Quid ergo dicemus? Si per haec vivitur, erunt haec in
omnibus utique quae vivent, etsi non videntur, etsi non apprehenduntur
pro mediocritate. Hoc magis credas, si deum recogites
tantum artificem in modicis quantum et in maximis. Si vero non
putas capere tam minuta corpuscula dei ingenium, sic quoque
magnificentiam eius agnoscas, quod modicis animalibus sine necessariis
membris nihilominus vivere instruxerit, salvo etiam visu
sine oculis, et esu sine denticulis, et digestu sine alveis, quemadmodum
et incedunt quaedam sine pedibus manante impetu, quod
angues, et insurgente conatu, quod vermes, et spumante reptatu,
quod limaces. Ita et spirari cur non putes sine pulmonum follibus
et sine fistulis arteriarum, ut pro magno amplectaris argumento
idcirco animae humanae spiritum accedere, quia sint quae spiritu
careant, et idcirco ea spiritu carere, quia flaturalibus artibus
structa non sint? Vivere sine spiritu existimas aliquid, spirare
sine pulmonibus non putas? Quid est, oro te, spirare? flatum,
opinor, ex semetipso agere. Quid est non vivere? flatum,
opinor, ex semetipso non agere. Hoc enim respondere debebo, si
non idem est spirare quod vivere. Sed mortui erit non agere flatum:
ergo viventis est agere flatum. Sed et spirantis est agere
flatum: ergo et spirare viventis est. Utrumque si sine anima decurrere
potuisset, non fuisset animae spirare, sed solummodo vivere.
At enim vivere spirare est, et spirare vivere est. Ergo totum
<pb xml:id="v.2.p.572"/>

hoc et spirare et vivere eius est cuius et vivere, id est animae.
Denique si separas spiritum et animam, separa et opera. Agant
in discreto aliquid ambo, seorsum anima, seorsum spiritus; anima
sine spiritu vivat, spiritus sine anima spiret; alterum relinquat corpora,
alterum remaneat, mors et vita conveniant. Si enim duo
sunt anima et spiritus, dividi possunt, ut divisione eorum alterius
discedentis, alterius manentis, mortis et vitae concursus eveniat.
Sed nullo modo eveniet: ergo duo non erunt, quae dividi non
possunt, quae dividi possent, si fuissent. Sed licet et duo esse
concreta. Sed non erunt concreta, si aliud est vivere, aliud spirare.
Distinguunt substantias opera. Et quanto nunc firmius est ut unum
credas, cum distantiam non das ut ipsa sit anima spiritus, dum
ipsius est spirare cuius et vivere? Quid enim, si diem aliud haberi
velis, aliud lucem, quae accidat diei, cum dies ipsa lux sit? Plane
erunt et alia genera lucis, ut ex ignium ministerio. Erunt enim
et aliae spiritus species, ut ex deo, ut ex diabolo. Ita cum de
anima et spiritu agitur, ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies
lux. Ipsum est enim quid per quod est quid.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> Sed ut animam spiritum dicam praesentis quaestionis ratio
compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur. Hoc dum animae
vindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus, spiritum
necesse est certa condicione dicamus, non status nomine, sed
actus, nec substantiae titulo, sed operae, quia spirat, non quia
spiritus proprie est. Nam et flare spirare est. Ita et animam,
quam flatum ex proprietate defendimus, spiritum nunc ex necessitate
pronuntiamus. Ceterum adversus Hermogenem, qui eam ex
materia, non ex dei flatu contendit, flatum proprie tuemur. Ille
enim adversus ipsius scripturae fidem flatum in spiritum vertit, ut,
dum incredibile est spiritum dei in delictum et mox in indicium
devenire, ex materia potius anima credatur quam ex dei spiritu.
Idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum
scripturam et secundum spiritus distinctionem, et hic spiritum ingratis
pronuntiamus secundum spirandi et flandi communionem.
Illic de substantia quaestio est; spirare enim substantiae actus est.
<pb xml:id="v.2.p.573"/>

Nec diutius de isto, nisi propter haereticos, qui nescio quod spiritale
semen infulciunt animae de Sophiae matris occulta liberalitate
conlatum ignorante factore; cum scriptura factoris magis dei sui
conscia nihil amplius promulgaverit quam deum flantem in faciem
hominis flatum vitae, et hominem factum in animam vivam, per
quam exinde et vivat et spiret, satis declarata differentia spiritus
et animae in sequentibus instrumentis, ipso deo pronuntiante,
Spiritus ex me prodivit, et flatum omnem ego feci. Et anima enim <bibl n="Ies. LVII, 16."/>
flatus factus ex spiritu. Et rursus, Qui dedit flatum populo super <bibl n="Ies. XLII, 5."/>
terram, et spiritum calcantibus eam. Primo enim anima, id est
flatus, populo in terra incedenti, id est in carne carnaliter agenti,
postea spiritus eis qui terram calcant, id est opera carnis subigunt,
quia et apostolus non primum quod spiritale est, sed quod animale,
postea spiritale. Nam etsi Adam statim prophetavit magnum
illud sacramentum in Christum et ecclesiam: Hoc nunc os ex ossibus <bibl n="Eph. V, 31 sq."/>
meis, et caro ex carne mea; propter hoc relinquet homo patrem <bibl n="Gen. II, 24 sq."/>
et matrem, et agglutinabit se uxori suae, et erunt duo
in unam carnem, accidentiam spiritus passus est. Cecidit enim
ecstasis super illum, sancti spiritus vis operatrix prophetiae.
Nam et malus spiritus accidens res est. Denique Saulem tam dei
spiritus postea vertit in alium virum, id est in propheten, cum
dictum est, Quid hoc filio Cis? an et Saul in prophetis? quam et <bibl n="I Sam. X, 12."/>
malus spiritus postea vertit in alium virum, in apostatam scilicet.
Iudam quoque aliquamdiu cum electis deputatum usque ad
loculorum officium, etsi iam fraudatorem, traditorem tamen nondum
postea diabolus intravit. Igitur si neque dei neque diaboli
spiritus ex nativitate conseritur animae, solam eam constat ante
eventum spiritus utriusque; si solam, et simplicem et uniformem
substantiae nomine, atque ita non aliunde spirantem quam ex substantiae
suae sorte.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Proinde et animum, sive mens est, ÎÎÎ¥Î£ apud Graecos, 
non aliud quid intellegimus quam suggestum animae ingenitum et
insitum et nativitus proprium, quo agit, quo sapit, quem secum
<pb xml:id="v.2.p.574"/>

habens ex semetipsa se commoveat in semetipsa, atque ita moveri
videatur ab illo tanquam substantia alia, ut volunt qui etiam universitatis
motatorem animum decernunt, illum deum Socratis,
illum Valentini Unigenitum ex patre ÎÎ¥ÎÎ© et matre Î£ÎÎÎÎ.
Quam Anaxagorae turbata sententia est! Initium enim omnium
commentatus animum, et universitatis oscillum de illius axe suspendens,
purumque eum affirmans et simplicem et incommiscibilem,
hoc vel maxime titulo segregat ab animae commixtione,
et tamen eundem alibi animae addicit. Hoc etiam Aristoteles
denotavit, nescio an sua paratior implere quam aliena inanire.
Denique et ipse definitionem animi cum differret, interim alterum
animi genus pronuntiavit, illum divinum, quem rursus et inpassibilem
subostendens abstulit et ipse eum a consortio animae. Cum
enim animam passibilem constet eorum quae sortita est pati, aut
per animum et cum animo patietur; si concreta est animo, non
potest animus inpassibilis induci, aut si non per animum, nec
cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo nihil
et qui nihil patitur. Porro si nihil per illum et cum illo anima
patietur, iam nec sentiet nec sapiet nec movebitur per illum, ut
volunt. Nam et sensus passiones facit Aristoteles. Quidni? et
sentire enim pati est, quia pati sentire est. Proinde et sapere
sentire est, et moveri sentire est, ita totum pati est. Videmus
autem nihil istorum animam experiri ut non et animo deputetur,
quia per illum et cum illo transigitur. Iam ergo et commiscibilis
est animus adversus Anaxagoran, et passibilis adversus Aristotelem.
Ceterum si discretio admittitur,
 ut substantia duae res
sint, animus atque anima, alterius erit et passio et sensus et sapor
omnis et actus et motus, alterius autem otium et quies et stupor
<pb xml:id="v.2.p.575"/>

et nulla iam causa, et aut animus vacabit aut anima. Quodsi
constat ambobus haec omnia reputari, ergo unum erunt utrumque,
et Democritus obtinebit differentiam tollens, et quaeretur quomodo
unum utrumque, ex duarum substantiarum confusione, an ex unius
dispositione. Nos autem animum ita dicimus animae concretum,
non ut substantia alium, sed ut substantiae officium.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>