<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:9-10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:9-10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Cum animae corpus asserimus propriae qualitatis et sui generis, 
iam haec condicio proprietatis de ceteris accidentibus corpulentiae
praeiudicabit et haec adesse ei, quam corpus ostendimus,
sed et ipsa sui generis pro corporis proprietate, aut etsi
non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae quae
corporibus ceteris adsint. Et tamen non inconstanter profitebimur
sollemniora quaeque et omnimodo debita corpulentiae adesse animae
quoque, ut habitum, ut terminum, ut illud trifariam distantivum,
<pb xml:id="v.2.p.568"/>

longitudinem dico, et latitudinem, et sublimitatem, quibus
metantur corpora philosophi. Quid nunc quod et effigiem animae
damus? Platone nolente, quasi periclitetur de animae immortalitate.
Omne enim effigiatum compositum et structile affirmat: dissolubile
autem omne compositicium et structile; sed animam immortalem,
igitur indissolubilem, qua immortalem, et ineffigiatam, qua
indissolubilem, ceterum compositiciam et structilem, si effigiatam;
tamquam alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram
iustitia et disciplinis philosophiae, deformem vero contrariis artibus.
Sed nos corporales quoque illi inscribimus lineas, non tantum ex
fiducia corporalitatis per aestimationem, verum et ex constantia
gratiae per revelationem. Nam quia spiritalia charismata agnoscimus,
post Ioannem quoque prophetiam meruimus consequi. Est
hodie soror apud nos revelationum charismata sortita, quas in
ecclesia inter dominica sollemnia per ecstasin in spiritu patitur;
conversatur cum angelis, aliquando etiam cum domino, et videt et
audit sacramenta, et quorundam corda dinoscit, et medicinas
desiderantibus submittit. Iam vero prout scripturae leguntur aut
psalmi canuntur aut allocutiones proferuntur aut petitiones delegantur,
ita inde materiae visionibus subministrantur. Forte nescio
quid de anima disserueramus, cum ea soror in spiritu esset.
Post transacta sollemnia dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare
quae viderit (nam et diligentissime digeruntur, ut etiam
probentur), Inter cetera, inquit, ostensa est mihi anima corporaliter,
et spiritus videbatur, sed non inanis et vacuae qualitatis,
immo quae etiam teneri repromitteret, tenera et lucida et aÃ«rii
<pb xml:id="v.2.p.569"/>

coloris, et forma per omnia humana. Hoc visio, et deus testis,
et apostolus charismatum in ecclesia futurorum idoneus sponsor: <bibl n="I Cor. XII, 1 sqq."/>
tu nec si res ipsa de singulis persuaserit, credas? Si enim
corpus anima, sine dubio inter ilia quae supra sumus professi.
Proinde et coloris proprietas omni corpori adhaeret. Quem igitur
alium animae aestimabis colorem quam aÃ«rium ac lucidum? Non
ut aÃ«r sit ipsa substantia eius, etsi hoc Aenesidemo visum est
et Anaximeni, puto secundum quosdam et Heraclito, nec ut lumen,
etsi hoc placuit Pontico Heraclidi. Nam et cerauniis gemmis
non ideo substantia ignita est quod coruscent rutilato rubore, nec
beryllis ideo aquosa materia est quod fluctuent colato nitore.
Quanta enim et alia color sociat, natura dissociat? Sed quoniam
omne tenue atque perlucidum aÃ«ris aemulum est, hoc erit anima,
qua flatus est et spiritus tradux, siquidem prae ipsa tenuitatis
subtilitate de fide corporalitatis periclitatur. Sic et effigiem de sensu
iam tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter
humanam, et quidem eius corporis quod unaquaeque circumtulit.
Hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat. Recogita
enim, cum deus flasset in faciem hominis flatum vitae, et
factus esset homo in animam vivam, totum utique per faciem
statim flatum illum in interiora transmissum et per universa corporis
spatia diffusum simulque divina aspiratione densatum omni
intus linea expressum esse, quam densatus impleverat, et velut
in forma gelasse. Inde igitur et corpulentia animae ex densatione
solidata est et effigies expressione formata. Hic erit homo interior,
<pb xml:id="v.2.p.570"/>

alius exterior, dupliciter unus; habens et ille oculos et aures suas,
<bibl n="II Cor. XII, 2-4."/> quibus Paulus dominum audire et videre debuerat, habens et ceteros
artus, per quos et in cogitatibus utitur et in somniis fungitur.
<bibl n="Luc. XVI, 23 sq."/> Sic et diviti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et
<bibl n="Apos. VI, 9."/> sinus Abrahae. Per has lineas et animae martyrum sub altari intelleguntur.
A primordio enim in Adam concreta et configurata
corpori anima, ut totius substantiae, ita et conditionis istius semen
effecit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Pertinet ad statum fidei simplicem animam determinare secundum
Platonem, id est uniformem, duntaxat substantiae nomine.
Viderint artes et disciplinae, viderint et effigies. Quidam enim
volunt aliam illi substantiam naturalem inesse spiritum, quasi aliud
sit vivere, quod venit ab anima, aliud spirare, quod fiat a spiritu.
Nam et animalibus non omnibus utrumque adesse. Pleraque enim
vivere solummodo, non etiam spirare, eo quod non habeant organa
spiritus, pulmones et arterias. Quale est autem in examinatione
humanae animae culicis atque formicae argumenta respicere, quando
et vitalia pro cuiusque generis dispositione omnibus propria animalibus
temperaverit artifex deus, ut nulla inde coniectura captanda
sit? Nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est,
idcirco aliunde spirabit, aliunde vivet, neque formica, si membris
huiusmodi caret, idcirco negabitur spirare, quasi solummodo vivens.
Cui vero tantum patuit in dei opera, ut alicui haec deesse praesumpserit?
Heropbilus ille medicus aut lanius, qui sexcentos
exsecuit, ut naturam scrutaretur, qui hominem odit, ut nosset,
nescio an omnia interna eius liquido explorarit, ipsa morte mutante
<pb xml:id="v.2.p.571"/>

quae vixerant, et morte non simplici, sed ipsa inter artificia exsectionis
errante. Philosophi pro certo renuntiaverunt culicibus
et formicis et tineis deesse pulmones et arterias. Dic mihi, inspector
curiosissime, oculos habent ad videndum? Atquin et pergunt
quo volunt, et vitant et appetunt quae videndo sciunt; designa
oculos, denota pupillas. Sed et exedunt tineae: demonstra
mandibulas, deprome genuinos. Sed et personant culices, ne in
tenebris quidem aurium caeci: tubam pariter et lanceam oris
illius ostende. Quodvis animal unius licet puncti aliquo alatur necesse
est: exhibe pabuli transmittendi, decoquendi defaecandique
membra. Quid ergo dicemus? Si per haec vivitur, erunt haec in
omnibus utique quae vivent, etsi non videntur, etsi non apprehenduntur
pro mediocritate. Hoc magis credas, si deum recogites
tantum artificem in modicis quantum et in maximis. Si vero non
putas capere tam minuta corpuscula dei ingenium, sic quoque
magnificentiam eius agnoscas, quod modicis animalibus sine necessariis
membris nihilominus vivere instruxerit, salvo etiam visu
sine oculis, et esu sine denticulis, et digestu sine alveis, quemadmodum
et incedunt quaedam sine pedibus manante impetu, quod
angues, et insurgente conatu, quod vermes, et spumante reptatu,
quod limaces. Ita et spirari cur non putes sine pulmonum follibus
et sine fistulis arteriarum, ut pro magno amplectaris argumento
idcirco animae humanae spiritum accedere, quia sint quae spiritu
careant, et idcirco ea spiritu carere, quia flaturalibus artibus
structa non sint? Vivere sine spiritu existimas aliquid, spirare
sine pulmonibus non putas? Quid est, oro te, spirare? flatum,
opinor, ex semetipso agere. Quid est non vivere? flatum,
opinor, ex semetipso non agere. Hoc enim respondere debebo, si
non idem est spirare quod vivere. Sed mortui erit non agere flatum:
ergo viventis est agere flatum. Sed et spirantis est agere
flatum: ergo et spirare viventis est. Utrumque si sine anima decurrere
potuisset, non fuisset animae spirare, sed solummodo vivere.
At enim vivere spirare est, et spirare vivere est. Ergo totum
<pb xml:id="v.2.p.572"/>

hoc et spirare et vivere eius est cuius et vivere, id est animae.
Denique si separas spiritum et animam, separa et opera. Agant
in discreto aliquid ambo, seorsum anima, seorsum spiritus; anima
sine spiritu vivat, spiritus sine anima spiret; alterum relinquat corpora,
alterum remaneat, mors et vita conveniant. Si enim duo
sunt anima et spiritus, dividi possunt, ut divisione eorum alterius
discedentis, alterius manentis, mortis et vitae concursus eveniat.
Sed nullo modo eveniet: ergo duo non erunt, quae dividi non
possunt, quae dividi possent, si fuissent. Sed licet et duo esse
concreta. Sed non erunt concreta, si aliud est vivere, aliud spirare.
Distinguunt substantias opera. Et quanto nunc firmius est ut unum
credas, cum distantiam non das ut ipsa sit anima spiritus, dum
ipsius est spirare cuius et vivere? Quid enim, si diem aliud haberi
velis, aliud lucem, quae accidat diei, cum dies ipsa lux sit? Plane
erunt et alia genera lucis, ut ex ignium ministerio. Erunt enim
et aliae spiritus species, ut ex deo, ut ex diabolo. Ita cum de
anima et spiritu agitur, ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies
lux. Ipsum est enim quid per quod est quid.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>