<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:55-56</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:55-56</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="55"><p> Nobis inferi non nuda cavositas nec subdivalis aliqua mundi
sentina creduntur, sed in fossa terrae et in alto vastitas et in ipsis
visceribus eius abstrusa profunditas, siquidem Christo in corde
terrae triduum mortis legimus expunctum, id est in recessu intimo
et interno et in ipsa terra operto et intra ipsam clauso et inferioribus
adhuc abyssis superstructo. Quodsi Christus deus, quia
et homo mortuus secundum scripturas et sepultus secundum easdem,
huic quoque legi satisfecit forma humanae mortis apud inferos
functus, nec ante ascendit in sublimiora caelorum quam descendit
in inferiora terrarum, ut illic patriarchas et prophetas compotes
sui faceret, habes et regionem inferum subterraneam credere,
et illos cubito pellere qui satis superbe non putent animas fidelium
inferis dignas. Servi super dominum, et discipuli super
magistrum, aspernati, si forte, in Abrahae sinu expectandae resurrectionis
solatium capere. Sed in hoc, inquiunt, Christus inferos
adiit, ne nos adiremus. Ceterum quod discrimen ethnicorum et
Christianorum, si carcer mortuis idem? Quomodo ergo anima
exhalabit in caelum, Christo illic adhuc sedente ad dexteram patris,
nondum dei iussu per tubam archangeli audito, nondum illis,
quos domini adventus in saeculo invenerit, obviam ei ereptis in
aÃ«rem, cum his qui mortui in Christo primi resurgent? Nulli patet
caelum, terra adhuc salva, ne dixerim clausa. Cum transactione
enim mundi reserabuntur regna caelorum. Sed in aethere dormitio
nostra cum puerariis Platonis, aut in aÃ«re cum Ario, aut circa
lunam cum Endymionibus Stoicorum. Immo, inquis, in paradiso,
quo iam tunc et patriarchae et prophetae appendices dominicae resurrectionis
<bibl n="Apoc. VI, 9."/> ab inferis migraverint. Et quomodo Ioanni in spiritu
paradisi regio revelata, quae subicitur altari, nullas alias animas
apud se praeter martyrum ostendit? Quomodo Perpetua fortissima
martyr sub die passionis in revelatione paradisi solos illic commartyres
<pb xml:id="v.2.p.643"/>

suos vidit, nisi quia nullis romphaea paradisi ianitrix
cedit nisi qui in Christo decesserint, non in Adam? Nova mors
pro deo et extraordinaria pro Christo alio et privato excipitur
hospitio. Agnosce itaque differentiam ethnici et fidelis in morte,
si pro deo occumbas, ut paracletus monet, non in mollibus febribus
et in lectulis, sed in martyriis, si crucem tuam tollas et sequaris
dominum, ut ipse praecepit. Tota paradisi clavis tuus sanguis
est. Habes etiam de paradiso a nobis libellum, quo constituimus
omnem animam apud inferos sequestrari in diem domini.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="56"><p>Occurrit disceptatio, an hoc ab excessu statim fiat, an quasdam 
animas aliqua ratio detineat hic interim, an etiam receptas
liceat postea ab inferis ex arbitrio vel ex imperio intervenire. Nec
harum enim opinionum suasoriae desunt. Creditum est insepultos
non ante ad inferos redigi quam iusta perceperint, secundum
Homericum Patroclum funus in somnis de Achille flagitantem,
quod non alias adire portas inferum posset, arcentibus eum longe
animabus sepultorum. Novimus autem praeter poetica iura pietatis
quoque Homericae industriam. Tanto magis enim curam sepulturae
collocavit, quanto etiam moram eius iniuriosam animabus
incusavit, simul et ne quis defunctum domi detinens ipse amplius
cum illo maceretur enormitate solatii dolore nutriti. Ita querellas
animae insepultae ad utrumque confinxit, ut instantia funeris et
honor corporum servetur et memoria affectuum temperetur. Ceterum
quam vanum ut anima corporis iusta sustineat, quasi aliquid
ex illis ad inferos avehat? Multo vanius si iniuria deputabitur animae
cessatio sepulturae, quam pro gratia deberet amplecti. Utique
<pb xml:id="v.2.p.644"/>

enim tardius ad inferos abstrahi mallet, quae nec mori voluit.
Amabit impium haeredem, per quem adhuc pascitur luce. Aut si
qua pro certo iniuria est tardius sub terram detrudi, titulus autem
iniuriae cessatio est sepulturae, perquam iniquum eam iniuria
affici cui non imputabitur cessatio sepulturae ad proximos scilicet
pertinens. Aiunt et inmatura morte praeventas eo usque vagari
istic, donec reliquatio compleatur aetatum, quantum pervixissent,
si non intempestive obissent. Porro aut constituta sunt
tempora unicuique, et constituta praeripi posse non credam,
aut si constituta sunt quidem, dei tamen voluntate vel aliqua potestate
mutilantur, frustra mutilantur, si iam impleri sustinentur.
Aut si non sunt constituta, nulla erit reliquatio temporum non
constitutorum. Adhuc addam. Ecce obiit verbi gratia infans sub
uberum fontibus, puta nunc puer investis, puta vesticeps, qui
tamen octoginta annos victurus fuisset, hos praereptos ut anima
eius hic post mortem transigat quale est? Aetatem enim non potest
capere sine corpore, quia per corpora operantur aetates. Nostri
autem illud quoque recogitent, corpora eadem recepturas in resurrectione
animas in quibus decesserunt. Idem ergo sperabuntur
et corporum modi et eaedem aetates, quae corporum modos
faciunt. Quo ergo pacto potest infantis anima hic transigere praerepta
tempora, ut octogenaria resurgat in corpore mensis unius?
Aut si hic necesse erit ea tempora impleri quae fuerant destinata,
num et ordinem vitae, quem sortita sunt tempora pariter cum illis
hic destinatum, pariter hic anima decurret, ut et studeat ab infantia
pueritiae delegata, et militet ab adulescentia iuventae excitata,
et censeat a iuventa senectae ponderata, et fenus exprimat, et
<pb xml:id="v.2.p.645"/>

agrum urgeat, naviget, litiget, nubat, laboret, aegritudines obeat,
et quaecumque illam cum temporibus manebant tristia ac laeta?
Sed haec sine corpore quomodo transigentur? vita sine vita? Sed
vacua erunt tempora solo decursu adimplenda. Quid ergo prohibet
apud inferos ea impleri, ubi perinde nullus est usus illorum?
Ita dicimus omnem animam, quaqua aetate decesserit, in ea stare
ad eum diem usque quo perfectum illud repromittitur ad angelicae
plenitudinis mensuram temperatum. Proinde extorres inferum
habebuntur quas vi ereptas arbitrantur, praecipue per atrocitates
suppliciorum, crucis dico et securis et gladii et ferae; nec isti
porro exitus violenti quos iustitia decernit, violentiae vindex. Et
ideo, inquies, scelestae quaeque animae inferis exulant. Alterum
ergo constituas compello, aut bonos inferos aut malos. Si malos
placet, et iam praecipitari illuc animae pessimae debent: si bonos,
cur idem animas immaturas et innuptas et pro condicione aetatis
puras et innocuas interim indignas inferis iudicas?</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>