<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:51-52</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:51-52</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="51"><p> Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque.
Sed quidam ad immortalitatem animae, quam quidem non
a deo edocti infirme tuentur, ita argumentationes emendicant, ut
velint credi etiam post mortem quasdam animas adhaerere corporibus.
Ad hoc enim et Plato, etsi quas vult animas ad caelum
statim expedit, in Politia tamen cuiusdam insepulti cadaver opponit
longo tempore sine ulla labe prae animae scilicet individuitate
servatum. Ad hoc et Democritus crementa unguium et comarum
in sepulturis aliquanti temporis denotat. Porro et aÃ«ris qualitas
corpori illi potuit tutela fuisse. Quid enim, si aridior aÃ«r et solum
salsius? quid, si et ipsius corporis substantia exsucior? quid,
si et genus mortis ante iam corruptrices materias erogarat? Ungues
autem cum exordia nervorum sint, merito nervis resolutione
porrectis provectiores et quotidie deficiente carne expelli videntur.</p><pb xml:id="v.2.p.637"/><p>Comae quoque alimenta de cerebro, quod aliquamdiu durare praestat
secreta munitio. Denique in viventibus etiam pro cerebri
ubertate vel affluit capillago vel deserit. Habes medicos. Sed nec
modicum quid animae subsidere in corpore est, decessurum quandoque
et ipsum, cum totam corporis scenam tempus aboleverit. Et
hoc enim in opinione quorundam est. Propterea nec ignibus funerandum
aiunt, parcentes superfluo animae. Alia est autem ratio
pietatis istius, non reliquiis animae adulatrix, sed crudelitatis etiam
corporis nomine aversatrix, quod et ipsum homo non utique mereatur
poenali exitu impendi. Ceterum anima indivisibilis, ut
immortalis, etiam mortem indivisibilem exigit credi, non quasi
immortali, sed quasi indivisibili animae indivisibiliter accidentem.
Dividetur autem et mors, si et anima, superfluo scilicet animae
quandoque moriturae. Ita portio mortis cum animae portione remanebit.
Nec ignoro aliquod esse vestigium opinionis istius. De
meo didici. Scio feminam quandam vernaculam ecclesiae, forma
et aetate integra functam, post unicum et breve matrimonium cum
in pace dormisset et morante adhuc sepultura interim oratione
presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a
lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse rursumque
condita pace situi suo reddidisse. Est et illa relatio apud nostros,
in coemeterio corpus corpori iuxta collocando spatium recessu
communicasse. Si et apud ethnicos tale quid traditur,
<pb xml:id="v.2.p.638"/>

ubique deus potestatis suae signa proponit, suis in solatium, extraneis
in testimonium. Magis enim credam in testimonium ex
deo factum quam ex ullis animae reliquiis, quae si inessent, alia
quoque membra movissent, et si manus tantum, sed non in causam
orationis. Corpus etiam illud non modo fratri cessisset. verum
et alias mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset. Certe undeunde
sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam facere
non possunt Mors, si non semel tota est, non est. Si quid animae
remanserit, vita est. Non magis vitae miscebitur mors quam
diei nox.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="52"><p> Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae,
seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit humanus
affectus, in ordinariam et extraordinariam formam, ordinariam
quidem naturae deputans, placidae cuiusque mortis, extraordinariam
vero praeter naturam iudicans, violenti cuiusque finis.
Qui autem primordia hominis novimus, audenter determinamus
mortem non ex natura secutam hominem, sed ex culpa, ne ipsa
quidem naturali; facile autem usurpari naturae nomen in ea quae
videntur a nativitate ex accidentia adhaesisse. Nam si homo in
mortem directo institutus fuisset, tunc demum mors naturae adscriberetur.
Porro non in mortem institutum eum probat ipsa lex.
condicionali comminatione suspendens, et arbitrio hominis addicens
mortis eventum. Denique si non deliquisset, nequaquam obisset.
Ita non erit natura quod ex oblationis potestate accidit per voluntatem,
non ex instituti auctoritate per necessitatem. Proinde etsi
varii exitus mortis, ut est multimoda condicio causarum, nubum
ita dicimus lenem ut non vi agatur. Ipsa illa ratio operatrix mortis,
simplex licet, vis est. Quid enim? quae tantam animae et
carnis societatem, tantam a conceptu concretionem sororum substantiarum
divellit ac dirimit. Nam etsi prae gaudio quis spiritum
exhalet, ut Chilon Spartanus, dum victorem Olympiae filium amplectitur,
etsi prae gloria, ut Clidemus Atheniensis, dum ob historici
<pb xml:id="v.2.p.639"/>

stili praestantiam auro coronatur, etsi per somnium, ut Plato,
etsi per risum, ut P. Crassus, multo violentior mors quae per aliena
grassatur, quae animam per commoda expellit, quae tunc mori
affert cum iocundius vivere est in exultatione, in honore, in requie,
in voluptate. Vis est illa navigiis, cum longe a Caphareis
saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis quassata decumanis, adulante
flatu, labente cursu, laetante comitatu, intestino repente
perculsu cum tota securitate desidunt. Non secus naufragia
sunt vitae, etiam tranquillae mortis eventus. Nihilo refert integram
abire corporis navem, an dissipatam, dum animae navigatio
evertatur.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>