<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:49-52</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:49-52</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="49"><p> Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae pro
modo aetatis expungantur in vita, animadvertant succussus et nutus
et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant motus
animae somniantis facile per carnis teneritatem erumpere in superficiem.
Sed et quod Libyca gens Atlantes caeco somno noctem
transigere dicuntur, animae utique natura taxatur. Porro aut
Herodoto fama mentita est, nonnunquam in barbaros calumniosa,
aut magna vis eiusmodi daemonum in illo climate dominatur. Si
enim et Aristoteles heroem quendam Sardiniae notat incubatores
fani sui visionibus privantem, erit et hoc in daemonum libidinibus,
tam auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris
et Thrasymedis insigne inde processerit. Sed et a deo deducimus
somnia. Quid ergo nec a deo Atlantes somniarent, vel
quia nulla iam gens dei extranea est, in omnem terram et in terminos
orbis evangelio coruscante? Num ergo aut fama mentita est
Aristoteli, aut daemonum adhuc ratio est, dum ne animae aliqua
natura credatur immunis somniorum?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="50"><p> Satis de speculo mortis, id est de somno, tum etiam de
negotiis somni, id est de somniis. Nunc ad originem huius excessus,
<pb xml:id="v.2.p.635"/>

id est ad ordinem mortis, quia nec ipsam sine quaestionibus,
licet finem omnium quaestionum. Publica totius generis humani
sententia mortem naturae debitum pronuntiamus. Hoc stipulata est <bibl n="Gen. II, 17."/>
dei vox, hoc spopondit omne quod nascitur; ut iam hinc non Epicuri
stupor suffundatur, negantis debitum istud ad nos pertinere,
sed haeretici magis Menandri Samaritani furor conspuatur, dicentis
mortem ad suos non modo non pertinere, verum nec pervenire.
In hoc scilicet se a superna et arcana potestate legatum, ut immortales
et incorruptibiles et statim resurrectionis compotes flant
qui baptisma eius induerint. Legimus quidem pleraque aquarum
genera miranda, scilicet ut ebriosos reddit Lyncestarum vena
vinosa, ut lymphaticos efficit Colophonis scaturigo daemonica,
ut Alexandro accidit Nonacris Arcadiae venenata. Fuit et Iudaeae
lacus medicus ante Christum. Plane Stygias paludes poeta tradidit
mortem diluentes. Sed et Thetis filium planxit. Quamquam
si et Menander in Stygem mergit, moriendum erit nihilominus, ut
ad Stygem venias; apud inferos enim dicitur. Quaenam et ubinam
ista felicitas aquarum, quas nec Ioannes baptizator praeministravit
nec Christus ipse discipulis demonstravit? Quod hoc Menandri balneum?
comicum credo. Sed cur tam infrequens, tam occultum,
quo paucissimi lavant? Suspectam enim faciam tantam raritatem
securissimi atque tutissimi sacramenti, apud quod nec pro deo
<pb xml:id="v.2.p.636"/>

ipso mori lex est, cum contra omnes iam nationes ascendant in
montem domini et in aedem dei Iacob, mortem per martyrium quoque
flagitantis, quam de Christo etiam suo exegit? Nec magiae
tantum dabit quisquam, ut eximat mortem, aut repastinet vitis
modo vitam aetate renovata. Hoc enim ne Medeae quidem licuit
<bibl n="Gen. V, 24. Hebr. X, 5. II Reg. II, 11."/> in hominem, etsi licuit in vervecem. Translatus est Enoch et
Helias, nec mora eorum reperta est, dilata scilicet. Ceterum morituri
<bibl n="Apoc. XI, 3."/> reservantur, ut antichristum sanguine suo extinguant. Obiit
<bibl n="Io. XXI, 23."/> et Ioannes, quem in adventum domini remansurum frustra fuerat
spes. Fere enim haereses ad nostra exempla prosiliunt, inde sumentes
praesidia quo pugnant. Postremo compendium est: Ubi
sunt illi quos Menander ipse perfudit, quos in Stygem suam mersit?
Apostoli perennes veniant, assistant. Videat illos meus Thomas,
audiat, contrectet, et credidit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="51"><p> Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque.
Sed quidam ad immortalitatem animae, quam quidem non
a deo edocti infirme tuentur, ita argumentationes emendicant, ut
velint credi etiam post mortem quasdam animas adhaerere corporibus.
Ad hoc enim et Plato, etsi quas vult animas ad caelum
statim expedit, in Politia tamen cuiusdam insepulti cadaver opponit
longo tempore sine ulla labe prae animae scilicet individuitate
servatum. Ad hoc et Democritus crementa unguium et comarum
in sepulturis aliquanti temporis denotat. Porro et aÃ«ris qualitas
corpori illi potuit tutela fuisse. Quid enim, si aridior aÃ«r et solum
salsius? quid, si et ipsius corporis substantia exsucior? quid,
si et genus mortis ante iam corruptrices materias erogarat? Ungues
autem cum exordia nervorum sint, merito nervis resolutione
porrectis provectiores et quotidie deficiente carne expelli videntur.</p><pb xml:id="v.2.p.637"/><p>Comae quoque alimenta de cerebro, quod aliquamdiu durare praestat
secreta munitio. Denique in viventibus etiam pro cerebri
ubertate vel affluit capillago vel deserit. Habes medicos. Sed nec
modicum quid animae subsidere in corpore est, decessurum quandoque
et ipsum, cum totam corporis scenam tempus aboleverit. Et
hoc enim in opinione quorundam est. Propterea nec ignibus funerandum
aiunt, parcentes superfluo animae. Alia est autem ratio
pietatis istius, non reliquiis animae adulatrix, sed crudelitatis etiam
corporis nomine aversatrix, quod et ipsum homo non utique mereatur
poenali exitu impendi. Ceterum anima indivisibilis, ut
immortalis, etiam mortem indivisibilem exigit credi, non quasi
immortali, sed quasi indivisibili animae indivisibiliter accidentem.
Dividetur autem et mors, si et anima, superfluo scilicet animae
quandoque moriturae. Ita portio mortis cum animae portione remanebit.
Nec ignoro aliquod esse vestigium opinionis istius. De
meo didici. Scio feminam quandam vernaculam ecclesiae, forma
et aetate integra functam, post unicum et breve matrimonium cum
in pace dormisset et morante adhuc sepultura interim oratione
presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a
lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse rursumque
condita pace situi suo reddidisse. Est et illa relatio apud nostros,
in coemeterio corpus corpori iuxta collocando spatium recessu
communicasse. Si et apud ethnicos tale quid traditur,
<pb xml:id="v.2.p.638"/>

ubique deus potestatis suae signa proponit, suis in solatium, extraneis
in testimonium. Magis enim credam in testimonium ex
deo factum quam ex ullis animae reliquiis, quae si inessent, alia
quoque membra movissent, et si manus tantum, sed non in causam
orationis. Corpus etiam illud non modo fratri cessisset. verum
et alias mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset. Certe undeunde
sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam facere
non possunt Mors, si non semel tota est, non est. Si quid animae
remanserit, vita est. Non magis vitae miscebitur mors quam
diei nox.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="52"><p> Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae,
seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit humanus
affectus, in ordinariam et extraordinariam formam, ordinariam
quidem naturae deputans, placidae cuiusque mortis, extraordinariam
vero praeter naturam iudicans, violenti cuiusque finis.
Qui autem primordia hominis novimus, audenter determinamus
mortem non ex natura secutam hominem, sed ex culpa, ne ipsa
quidem naturali; facile autem usurpari naturae nomen in ea quae
videntur a nativitate ex accidentia adhaesisse. Nam si homo in
mortem directo institutus fuisset, tunc demum mors naturae adscriberetur.
Porro non in mortem institutum eum probat ipsa lex.
condicionali comminatione suspendens, et arbitrio hominis addicens
mortis eventum. Denique si non deliquisset, nequaquam obisset.
Ita non erit natura quod ex oblationis potestate accidit per voluntatem,
non ex instituti auctoritate per necessitatem. Proinde etsi
varii exitus mortis, ut est multimoda condicio causarum, nubum
ita dicimus lenem ut non vi agatur. Ipsa illa ratio operatrix mortis,
simplex licet, vis est. Quid enim? quae tantam animae et
carnis societatem, tantam a conceptu concretionem sororum substantiarum
divellit ac dirimit. Nam etsi prae gaudio quis spiritum
exhalet, ut Chilon Spartanus, dum victorem Olympiae filium amplectitur,
etsi prae gloria, ut Clidemus Atheniensis, dum ob historici
<pb xml:id="v.2.p.639"/>

stili praestantiam auro coronatur, etsi per somnium, ut Plato,
etsi per risum, ut P. Crassus, multo violentior mors quae per aliena
grassatur, quae animam per commoda expellit, quae tunc mori
affert cum iocundius vivere est in exultatione, in honore, in requie,
in voluptate. Vis est illa navigiis, cum longe a Caphareis
saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis quassata decumanis, adulante
flatu, labente cursu, laetante comitatu, intestino repente
perculsu cum tota securitate desidunt. Non secus naufragia
sunt vitae, etiam tranquillae mortis eventus. Nihilo refert integram
abire corporis navem, an dissipatam, dum animae navigatio
evertatur.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>