<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:45-48</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:45-48</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="45"><p> Tenemur hic de somniis quoque Christianam sententiam ex
promere, ut de accidentibus somni, sed non modicis iactationibus
animae, quam ediximus negotiosam et exercitam semper ex perpetuitate
motationis, quod divinitatis et immortalitatis est ratio.
Igitur cum quies corporibus evenit, quorum solatium proprium
est, vacans illa a solatio alieno non quiescit, et si caret opera
membrorum corporalium, suis utitur. Concipe gladiatorem sine
armis, vel aurigam sine curriculis, gesticulantes omnem habitum
artis suae atque conatum: pugnatur, certatur, sed vacua iactatio
est Nihilominus tamen fieri videntur quae fieri tamen non videntur;
actu enim fiunt, effectu vero non fiunt. Hanc vim ecstasin
dicimus, excessum sensus et amentiae instar. Sic et in primordio
<bibl n="Gen. II, 21."/> somnus cum ecstasi dedicatus: Et misit deus ecstasin in Adam, et
obdormivit. Somnus enim corpori provenit in quietem, ecstasis
animae accessit adversus quietem, et inde iam forma somnum
ecstasi miscens et natura de forma. Denique et oblectamur et contristamur
et conterremur in somniis quam affecte et anxie et passibiliter,
cum in nullo permoveremur, a vacuis scilicet imaginibus,
si compotes somniaremus. Denique et bona facta gratuita sunt
in somnis et delicta secura; non magis enim ob stupri visionem
damnabimur quam ob martyrii coronabimur. Et quomodo, inquis,
memor est somniorum anima, scilicet quam compotem esse non
licet? Hoc erit proprietas amentiae buius, quia non fit ex corruptela
bonae valetudinis, sed ex ratione naturae; nec enim exterminat,
sed avocat mentem. Aliud est concutere, aliud movere,
aliud evertere, aliud agitare. Igitur quod memoria suppetit, sanitas
mentis est, quod sanitas mentis salva memoria stupet, amentiae
genus est. Ideo non dicimur furere, sed somniare; ideo et prudentes,
si quando sumus. Sapere enim nostrum licet obumbretur,
non tamen extinguitur; nisi quod et ipsum potest videri vacare
tunc, ecstasin autem hoc quoque operari de suo proprio, ut sic
nobis sapientiae imagines inferat, quemadmodum et erroris.</p><pb xml:id="v.2.p.629"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="46"><p>Ecce rursus urgemur etiam de ipsorum somniorum retractatu 
quibus anima iactatur exprimere. Et quando perveniemus ad mortem?
Et hic dixerim, Cum dens dederit, nullae longae morae eius
quod eveniet. Vana in totum somnia Epicurus iudicavit, liberans
a negotiis divinitatem et dissolvens ordinem rerum et in passivitate
omnia spargens, ut eventui exposita et fortuita. Porro si ita est,
ergo erit aliquis et veritatis eventus, quia non capit solam eam
eventui omnibus debito eximi. Homerus duas portas divisit somniis,
corneam veritatis, fallaciae eburneam. Respicere est enim, inquiunt,
per cornu, ebur autem caecum est. Aristoteles maiori
sententiam mendacio recitans agnoscit et verum. Telmessenses
nulla somnia evacuant, imbecillitatem coniectationis incusant. Quis
autem tam extraneus humanitatis ut non aliquam aliquando visionem
fidelem senserit? Pauca de insignioribus perstringens Epicuro
pudorem imperabo. Astyages Medorum regnator quod filiae Mandanae
adhuc virginis vesicam in diluvionem Asiae fluxisse somnio
viderit Herodotus refert; item anno post nuptias eius ex isdem
locis vitem exortam toti Asiae incubasse. Hoc etiam Charon Lampsacenus
Herodoto prior tradit. Qui filium eius tanto operi interpretati
sunt, non fefellerunt; siquidem Asiam Cyrus et mersit et
pressit. Philippus Macedo nondum pater Olympiadis uxoris naturam
obsignasse viderat anulo, leo erat signum. Crediderat praeclusam
genituram (opinor, quia leo semel pater est), Aristodemus
vel Aristophon, coniectans immo nihil vacuum obsignari, filium et
quidem maximi impetus portendi. Alexandrum qui sciunt, leonem
anuli recognoscunt. Ephorus scribit. Sed et Dionysii Siciliae
<pb xml:id="v.2.p.630"/>

tyrannidem Himeraea quaedam somniavit. Heraclides prodidit. Et
Seleuco regnum Asiae Laodice mater nondum eum enixa praevidit.
Euphorion provulgavit. Mithridaten quoque ex somnio
Ponti potitum a Strabone cognosco, et Baralirem Illyricum a
Molossis usque Macedoniam ex somnio dominatum de Callisthene
disco. Noverunt et Romani veritatis huiusmodi somnia. Reformatorem
imperii, puerulum adhuc et privatum loci, et Iulium
Octavium tantum, et sibi ignotum Marcus Tullius iam et Augustum
et civilium turbinum sepultorem de somnio norat. In Vitellii
commentariis conditum est. Nec haec sola species erit summarum
praedicatrix potestatum, sed et periculorum et exitiorum: ut cum
Caesar in proelio perduellium Bruti et Cassi Philippis aeger
alias, maius tamen ratus discrimen ab hostibus relaturum se, Artori
visione destituto tabernaculo evadit: ut cum Polycrati Samio
filia crucem prospicit de solis unguine et lavacro Iovis. Revelantur
et honores et ingenia per quietem, praestantur et medellae,
<pb xml:id="v.2.p.631"/>

produntur et furta, conferuntur et thesauri. Ciceronis denique
dignitatem, parvuli etiamnunc, gerula iam sua inspexerat. Cycnus
de sinu Socratis demulcens homines discipulus Plato est. Leonymus
pyctes ab Achille curatur in somniis. Coronam auream cum
ex arce Athenae perdidissent, Sophocles tragicus somniando redinvenit.
Neoptolemus tragoedus apud Rhoiteum Troiae sepulchrum
Aiacis monitus in somnis ab ipso ruina liberat, et cum
lapidum senia deponit, dives inde auro redit. Quanti autem commentatores
et affirmatores in hanc rem? Artemon, Antiphon,
Strato, Philochorus, Epicharmus, Serapion, Cratippus et Dionysius
Rhodius, Hermippus, tota saeculi litteratura. Solum, si forte,
ridebo qui se existimavit persuasurum quod prior omnibus Saturnus
somniarit; nisi si et prior omnibus vixit Aristoteles, ignosce ridenti.
Ceterum Epicharmus etiam summum apicem inter divinationes
somniis extulit cum Philochoro Atheniensi. Nam et oraculis
hoc genus stipatus est orbis, ut Amphiarai apud Oropum, Amphilochi
apud Mallum, Sarpedonis in Troade, Throphonii in
Boeotia, Mopsi in Cilicia, Hermionae in Macedonia, Pasiphaae
in Laconica. Cetera cum suis et originibus et ritibus et relatoribus,
cum omni deinceps historia somniorum Hermippus Berytensis
<pb xml:id="v.2.p.632"/>

quinione voluminum satiatissime exhibebit. Sed et Stoici
deum malunt providentissimum humanae institutioni inter cetera
praesidia divinatricum artium et disciplinarum somnia quoque
nobis indidisse, peculiare solatium naturalis oraculi. Haec quantum
ad fidem somniorum a nobis quoque consignandam, et aliter
interpretandam. Nam de oraculis etiam ceteris, apud quae nemo
dormitat, quid aliud pronuntiabimus quam daemonicam esse rationem
eorum spirituum qui iam tunc in ipsis hominibus habitaverint,
vel memorias eorum affectaverint ad omnem malitiae suae scenam,
in ista aeque specie divinitatem mentientes, eademque industria
etiam per beneficia fallentes medicinarum et admonitionum
et praenuntiationum, quo magis laedant iuvando, dum per ea quae
iuvant ab inquisitione verae divinitatis abducunt ex insinuatione
falsae? Et utique non clausa vis est, nec sacrariorum circumscribitur
terminis; vaga et pervolatica et interim libera est. Quo nemo
dubitaverit domus quoque daemoniis patere, nec tantum in adytis,
sed in cubiculis homines imaginibus circumvenire.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="47"><p> Definimus enim a daemoniis plurimum incuti somnia, etsi interdum
vera et gratiosa, sed, de qua industria diximus, affectantia
atque captantia, quanto magis vana et frustratoria et turbida et
ludibriosa et immunda. Nec mirum si eorum sunt imagines quorum
<bibl n="Io(??). III, 1."/> et res. A deo autem, pollicito scilicet et gratiam spiritus
sancti in omnem carnem, et sicut prophetaturos, ita et somniaturos
servos suos et ancillas suas, ea deputabuntur quae ipsi gratiae
comparabuntur, si qua honesta, sancta, prophetica, revelatoria,
aedificatoria, vocatoria, quorum liberalitas soleat et in profanos
<bibl n="Matth. V, 45."/> destillare, imbres etiam et soles suos peraequante deo iustis et
<bibl n="Dan. II. 1 sqq."/> iniustis, siquidem et Nabuchodonosor divinitus somniat, et maior
paene vis hominum ex visionibus deum discunt. Sicut ergo dignatio
dei et in ethnicos, ita et temptatio mali in sanctos, a quibus
nec interdiu absistit, ut vel dormientibus obrepat qua potest, si
vigilantibus non potest. Tertia species erunt somnia quae sibimet
ipsa anima videtur inducere ex intentione circumstantiarum. Porro
<pb xml:id="v.2.p.633"/>

quoniam non est ex arbitrio somniare (nam et Epicharmus ita
sentit), quomodo ipsa erit sibi causa alicuius visionis? Num ergo
haec species naturali formae relinquenda est, servans animae etiam
in ecstasi res suas perpeti? Ea autem, quae neque a deo neque
a daemonio neque ab anima videbuntur accidere, et praeter opinionem
et praeter interpretationem et praeter enarrationem facultatis,
ipsi proprie ecstasi et rationi eius separabuntur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="48"><p>Certiora et colatiora somniari affirmant sub extimis noctibus, 
quasi iam emergente animarum vigore prodacto sopore. Ex temporibus
autem anni verno magis quieta, quod aestas dissolvat
animas et hiems quodammodo obduret, et autumnus, temptator
alias valetudinum, sucis pomorum vinosissimis diluat. Item ex
ipsius quietis situ, si neque resupina neque dextero latere decumbat,
neque conresupinatis internis, quasi refusis loculis, statio
sensuum fluitet, aut compressa iecoris angina sit mentis. Sed
haec ingeniose aestimari potius quam constanter probari putem (etsi
Plato est qui ea aestimavit); et fortassean casu procedant. Alioquin
ex arbitrio erunt somnia, si dirigi poterunt. Nam quod et de cibis
distinguendis vel derogandis nunc praesumptio nunc superstitio
disciplinam somniis praescribit, examinandum est. Superstitio, it
cum apud oracula incubaturis ieiunium indicitur, ut castimoni(??)
inducat, praesumptio, ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem
fabam respuunt onerosum et inflatui pabulum. Atquin trina
illa cum Daniele fraternitas legumine solo contenti, ne regiis ferculis <bibl n="(??)an. II. 16 sqq."/>
contaminarentur, praeter sapientiam reliquam somniorum praecipue
gratiam a deo redemerunt et impetrandorum et disserendorum.
<pb xml:id="v.2.p.634"/>

Ieiuniis autem nescio an ego solus plurimum ita somniem
ut me somniasse non sentiam. Nihil ergo sobrietas, inquis, ad
hanc partem? Immo tanto magis ad hanc quantum et ad omnem;
si et ad superstitionem, multo amplius ad religionem. Sic enim et
daemonia expostulant eam a suis somniatoribus, ad lenocinium scilicet
<bibl n="Dan. X, 1 sq."/> divinitatis, quia familiarem dei norunt, quia et Daniel rursus
trium hebdomadum statione aruit victu, sed ut deum inliceret
humiliationis officiis, non ut animae somniaturae sensum et sapientiam
strueret, quasi non in ecstasi acturae. Ita non ad ecstasin
summovendam sobrietas proficiet, sed ad ipsam ecstasin commendandam,
ut in deo fiat.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>