<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:41-42</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:41-42</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="41"><p> Malum igitur animae, praeter quod ex obventu spiritus nequam
superstruitur, ex originis vitio antecedit, naturale quodammodo.
Nam, ut diximus, naturae corruptio alia natura est, habens
suum deum et patrem, ipsum scilicet corruptionis auctorem, ut
tamen insit et bonum animae illud principale, illud divinum atque
germanum, et proprie naturale. Quod enim a deo est, non tam
<pb xml:id="v.2.p.623"/>

extinguitur quam obumbratur. Potest enim obumbrari, quia non
est deus, extingui non potest, quia a deo est. Itaque sicut lumen
aliquo obstaculo impeditum manet, sed non comparet, si tanta
densitas obstaculi fuerit, ita et bonum in anima a malo oppressum
pro qualitate eius aut in totum vacat occultata luce, aut qua
datur radiat inventa libertate. Sic pessimi et optimi quidam, et
nihilominus unum omnes animae genus. Sic et in pessimis aliquid
boni, et in optimis nonnihil pessimi. Solus enim deus sine peccato,
et solus homo sine peccato Christus, quia et deus Christus.
Sic et divinitas animae in praesagia erumpit ex bono priore, et
conscientia dei in testimonium prodit, Deus bonus, et, Deus videt,
et, Deo commendo. Propterea nulla anima sine crimine, quia
nulla sine boni semine. Proinde cum ad fidem pervenit reformata
per secundam nativitatem ex aqua et superna virtute, detracto corruptionis
pristinae aulaeo totam lucem suam conspicit. Excipitur
etiam a spiritu sancto, sicut in pristina nativitate a spiritu profano.
Sequitur animam nubentem spiritui caro, ut dotale mancipium,
et iam non animae famula, sed spiritus. O beatum conubium,
si non admiserit adulterium!</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="42"><p>De morte iam superest; ut illic materiam ponat ubi ipsa 
anima consummat. Quamquam Epicurus vulgari satis opinione
negarit mortem ad nos pertinere. Quod enim dissolvitur, inquit,
sensu caret, et quod sensu caret, nihil ad nos. Dissolvitur autem
et caret sensu non ipsa mors, sed homo qui eam patitur. At illo
ei dedit passionem cuius est actio. Quodsi hominis est pati mortem
dissolutricem corporis et peremptricem sensus, quam ineptum
ut tanta vis ad hominem non pertinere dicatur. Multo coactius
Seneca, Post mortem, ait, omnia finiuntur, etiam ipsa. Hoc si ita
<pb xml:id="v.2.p.624"/>

est, iam et mors ad semetipsam pertinebit, si et ipsa finitur; eo
magis ad hominem, in quo inter omnia finiendo et ipsa finitur.
Mors nihil ad nos, ergo et vita nihil ad nos. Si enim quo dissolvimur
praeter nos, etiam quo compingimur extra nos. Si ademptio
sensus nihil ad nos, nec adeptio sensus quicquam ad nos.
Sed mortem quoque interimat qui et animam. A nobis ut de
postuma vita et de alia provincia animae, ita de morte tractabitur,
ad quam vel ipsi pertinemus, si ad nos illa non pertinet.
Denique nec speculum eius somnus aliena materia est.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>