<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:29-32</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:29-32</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><p>Mortuos quidem ex vivis effici constat, non ideo tamen et ex 
mortuis vivos. Ab initio enim vivi priores, unde ab initio aeque
mortui posteriores. Non aliunde quam ex vivis. Illi habuerunt
unde potius orirentur, dum ne ex mortuis. Isti non habuerunt
unde magis deducerentur, nisi ex vivis. Igitur si ab initio vivi
non ex mortuis, cur postea ex mortuis? Defecerat ille, quicunque
est, originis fons? An formae paenituit? et quomodo in mortuis
salva est? Non quia ab initio mortui ex vivis, idcirco semper ex
vivis? Aut enim in utraque parte forma initii perseverasset, aut in
utraque mutasset, ut si vivos ex mortuis postea fieri oportuerat,
perinde oporteret etiam non ex vivis effici mortuos. Si non peraequare
deberet fides institutionis, non usquequaque contraria ex
contrariis reformari alternant. Et nos enim opponemus contrarietates
nati et innati, visualitatis et caecitatis, iuventae et senectae,
sapientiae et insipientiae; nec tamen ideo innatum de nato provenire,
<pb xml:id="v.2.p.604"/>

quia contrarium ex contrario fiat, nec visualitatem iterum
ex caecitate, quia de visualitate caecitas accidat, nec iuventam rursus
de senecta revivescere, quia ex iuventa senecta marcescat,
nec insipientiam ex sapientia denuo obtundi, quia de insipientia
sapientia acuatur. Haec et Albinus Platoni suo veritus subtiliter
quaerit contrarietatum genera distinguere. Quasi non et haec tam
absolute in contrarietatibus posita sint quam et illa quae ad sententiam
magistri sui interpretantur, vitam dico et mortem. Nec
tamen ex morte vita reddatur quia ex vita mors deferatur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="30"><p> Quid autem ad cetera respondebimus? Primo enim si ex mortuis
vivi, sicut mortui ex vivis, unus omnino et idem numerus
semper haesisset omnium hominum, ille scilicet numerus qui primus
vitam introisset. Priores enim mortuis vivi, dehinc mortui
ex vivis, et rursus ex mortuis vivi. Et dum hoc semper ex isdem,
ita totidem semper, qui ex isdem. Nam neque plures aut pauciores
exissent quam redissent. Invenimus autem apud Commentarios
etiam Humanarum Antiquitatum paulatim humanum genus
exuberasse, dum Aborigines vel vagi vel extorres vel gloriosi quique
occupant terras, ut Scythae Parthicas, ut Temenidae Peloponnesum,
ut Athenienses Asiam, ut Phryges Italiam et Phoenices
Africam, dum sollemnes etiam migrationes, quas á¼ÏÎ¿Î¹Îºá½·Î±Ï
appellant, consilio exonerandae popularitatis, in alios fines examina
gentis eructant. Nam et Aborigines nunc in suis sedibus
permanent, et alibi amplius gentilitatem feneraverunt. Certe quidem
ipse orbis in promptu est, cultior de die et instructior pristino.
Omnia iam pervia, omnia nota, omnia negotiosa, solitudines
<pb xml:id="v.2.p.605"/>

famosas retro fundi amoenissimi obliteraverunt, silvas arva domuerunt,
feras pecora fugaverunt, harenae seruntur, saxa panguntur,
paludes eliquantur, tantae urbes quantae non casae quondam.
Iam nec insulae horrent, nec scopuli terrent; ubique domus, ubique
populus, ubique respublica, ubique vita. Summum testimonium
frequentiae humanae. Onerosi sumus mundo, vix nobis elementa
sufficiunt, et necessitates artiores, et querellae apud omnes,
dum iam nos natura non sustinet. Revera lues et fames et bella
et voragines civitatum pro remedio deputanda, tamquam tonsura
insolescentis generis humani; et tamen, cum eiusmodi secures
maximam mortalium vim semel caedant, nunquam restitutionem
eius vivos ex mortuis reducentem post mille annos semel orbis
expavit. Et hoc enim sensibile fecisset aequa vis amissionis et
restitutionis, si vivi ex mortuis fierent. Cur autem mille annis
post, et non statim ex mortuis vivi, cum, si non statim supparetur
quod erogatum, in totum absumi periclitetur praeveniente
restitutionem defectione, quia nec pariasset commeatus hic vitae
miliario tempori longe scilicet brevior et idcirco facilior ante extingui
quam redaccendi? Igitur quae hoc modo intercidisset, si
vivi ex mortuis fierent, quando non intercidit, non erit credendum
vivos ex mortuis fieri.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="31"><p>Iam vero si ex mortuis vivi, utique singuli ex singulis. Singulorum 
ergo corporum animas ut singulas in singula corpora reverti
oportuerat. Porro si et binae et trinae et quinae usque uno
utero resumuntur, non erunt ex mortuis vivi, quia non singuli ex
singulis. Et hoc autem modo primordii forma signatur, cum et
<pb xml:id="v.2.p.606"/>

nunc plures animae de una proferuntur. Item cum varia aetate
discedant animae, cur una revertuntur? Omnes enim ab infantia
imbuuntur. Quale est autem ut senex defunctus infans revertatur?
si decrescit foris anima retrograda aetate, quanto magis erat
ut progressior reverteretur mille post annis? Certe vel coaetanea
suae mortis, ut aevum quod reliquisset iterum recepisset. Sed et
si eaedem semper revolverentur, licet non corporum quoque formas
easdem, tamen vel ingeniorum et studiorum et affectionum
pristinas proprietates secum referre deberent, quoniam temere
eaedem haberentur carentes his per quae eaedem probarentur.
Unde scias, inquis, an ita quidem fiat occulte, sed conditio miliarii
aevi interimat facultatem recensendi, quia ignotae tibi revertuntur?
Atquin scio non ita fieri, cum Pythagoran Euphorbum mihi opponis.
Ecce enim Euphorbum, militarem et bellicam animam
satis constat vel de ipsa gloria clypeorum consecratorum, Pythagoran
vero tam residem et imbellem, ut proelia tunc Graeciae
vitans Italiae maluerit quietem geometriae et astrologiae et musicae
devotus, alienus studio et affectu Euphorbi. Sed et Pyrrhus
ille fallendis piscibus agebat, Pythagoras contra nec edendis, ut
animalibus abstinens. Aethalides autem et Hermotimus fabam
quoque in pabulis communibus irruerat, Pythagoras vero ne per
fabalia quidem transeundum discipulis suis tradidit. Quomodo ergo
eaedem animae recuperantur, quae nec ingeniis nec institutis iam
nec victibus eaedem probabuntur? Iam nunc de tanto Graeciae
censu quatuor solae animae recensentur. Sed et quid utique de
solo Graeciae censu, ut non ex omni gente, et ex omni aetate
<pb xml:id="v.2.p.607"/>

ac dignitate, ex omni denique sexu, Î¼ÎµÏÎµÎ¼ÏÏÏá½½ÏÎµÎ¹Ï et Î¼ÎµÏÎµÎ½ÏÏÎ¼Î±Ïá½½ÏÎµÎ¹Ï
quotidie existant, cur solus Pythagoras alium atque
alium se recognoscat, non et ego? aut si privilegium philosophorum
est, et utique Graecorum, quasi non et Scythae et ludi philosophentur,
cur neminem se retro meminit Epicurus, neminem
Chrysippus, neminem Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan
Nestorem credidissemus ob mella facundiae?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="32"><p>Sed enim Empedocles, qui se deum delirarat, idcirco, opinor, 
dedignatus aliquem se heroum recordari, Thamnus et piscis fui,
inquit. Cur non magis et pepo, tam insulsus, et chamaeleon, tam
inflatus? Plane ut piscis, ne aliqua sepultura conditiore putesceret,
assum se maluit in Aetnam praecipitando. Atque exinde in
illo finita sit metensomatosis, ut aestiva coena post assum. Perinde
igitur et hic dimicemus necesse est adversus portentosiorem
praesumptionem, bestias ex hominibus et homines ex bestiis revolventem.
Viderint thamni. Licebit et raptim; ne plus ridere quam
docere cogamur. Dicimus animam humanam nullo modo in bestias
posse transferri, etiamsi secundum philosophos ex elementiciis
substantiis censeretur. Sive enim ignis anima, sive aqua, sive
sanguis, sive spiritus, sive aer, sive lumen, recogitare debemus
contraria quaeque singulis speciebus animalia: igni quidem ea quae
rigent, colubros, stelliones, salamandras, etiam quaecunque de
aemulo producentur elemento, de aqua scilicet: Perinde contraria
<pb xml:id="v.2.p.608"/>

aquae illa quae arida et exsucida; denique siccitatibus gaudent
locustae, papiliunculi, chamaeleontes: item contraria sanguini quae
carent purpura eius, cochleas, vermiculos et maiorem piscium
censum: spiritui vero contraria quae spirare non videntur, carentia
pulmonibus et arteriis, culices, formicas, tineas et hoc genus minutalia:
item aeri contraria, quae semper subterraneum et subaquaneum
viventia carent haustu eius (res magis quam nomina
noveris): item contraria lumini quae caeca in totum, vel solis
tenebris habent oculos, talpas, vesperugines, noctuas. Haec ut ex
apparentibus et manifestis substantiis doceam. Ceterum si et
atomos Epicuri tenerem, et numeros Pythagorae viderem, et ideas
Platonis offenderem, et entelechias Aristotelis occuparem, invenirem
fors his quoque speciebus animalia quae nomine contrarietatis
opponerem. Contendo enim ex quacunque substantia supra dicta
constitisset humana anima, non potuisse eam in tam contraria
unicuique substantiae animalia reformari et censum eis de sua translatione
conferre, a quibus excludi ac respui magis haberet quam
admitti et capi nomine huius primae contrarietatis, quae substantivi
status diversitatem committit, tunc et reliquae per consequentem
ordinem cuiusque naturae. Nam et sedes alias humana anima sortita
est et victus et instructus et sensus et affectus et concubitus
et fetus; item ingenia, tum opera, gaudia, taedia, vitia, cupidines,
voluptates, valetudines, medicinas, suos postremo et vitae modos
et exitus mortis. Quomodo igitur illa anima quae terris inhaerebat,
nullius sublimitatis, nullius profunditatis intrepida, ascensu etiam
scalarum fatigabilis, submersu etiam piscinarum strangulabilis, aeri
postea insultabit in aquila aut mari postea desultabit in anguilla?
Quomodo item pabulis liberalibus et delicatis atque curatis educata,
non dico paleas, sed spinas et agrestes amaritudines frondium et
bestias sterquiliniorum, vermium etiam venena ruminabit, si
in capram transierit, vel in coturnicem, immo et cadaverinam,
immo et humanam, sui utique memor in urso et leone? Sic et
cetera ad incongruentiam rediges, ne singulis perorandis immoremur.
Ipsius animae humanae quisquis modus, quaecunque mensura,
<pb xml:id="v.2.p.609"/>

quid faciet in amplioribus longe vel minutioribus animalibus?
Necesse est enim et corpus omne anima compleri, et animam
omnem corpore obduci. Quomodo ergo anima hominis complebit
elephantum? quomodo item obducetur in culice? si tantum extendetur
aut contrahetur, profecto periclitabitur. Et ideo adicio,
si nulla ratione capax est huiusmodi translationis in animalia nec
modulis corporum nec ceteris naturae suae legibus adaequantia,
numquid ergo demutabitur secundum qualitates generum et vitam
eorum contrariam humanae vitae, facta et ipsa contraria humanae
per demutationem? Enimvero si demutationem capit amittens
quod fuit, non erit quae fuit, et si quae fuit non erit, soluta est
metensomatosis, non adscribenda scilicet ei animae quae si demutabitur
non erit. Illius enim metensomatosis dicetur quaecunque
eam in suo statu permanendo pateretur. Igitur si nec mutari potest,
ne non sit ipsa, nec permanere in statu, quia contraria non
capit quaero adhuc causam aliquam fide dignam huiusmodi translationis.
Nam etsi quidam homines bestiis adaequantur pro qualitatibus
morum et ingeniorum et affectuum, quia et deus, Assimilatus <bibl n="Ps. XLIX, 21."/>
est, inquit, homo inrationalibus iumentis, non ideo milvi
ex rapacibus fient, et canes ex spurcis, et pantherae ex acerbis,
aut oves ex probis, et hirundines ex garrulis, et columbae ex
pudicis, quasi eadem substantia animae ubique naturam suam in
animalium proprietatibus repetat. Aliud est autem substantia, aliud
natura substantiae; siquidem substantia propria est rei cuiusque,
natura vero potest esse communis. Suspice exemplum. Substantia
est lapis, ferrum: duritia lapidis et ferri natura substantiae est.
Duritia communicat, substantia discordat. Mollitia lanae, mollitia
plumae, pariant naturalia earum, substantiva non pariant. Sic et
si saeva bestia vel proba vocetur homo, sed non eadem anima.
Nam et tunc naturae similitudo notatur cum substantiae dissimilitudo
conspicitur. Ipsum enim quod hominem similem bestiae
iudicas, confiteris animam non eandem, similem dicendo, non
ipsam. Sic et divina pronuntiatio sapit, pecudibus adaequans hominem
<pb xml:id="v.2.p.610"/>

natura, non substantia. Ceterum nec deus hominem hoc
modo notasset, si pecudem de substantia nosset.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>