<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:29-30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:29-30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><p>Mortuos quidem ex vivis effici constat, non ideo tamen et ex 
mortuis vivos. Ab initio enim vivi priores, unde ab initio aeque
mortui posteriores. Non aliunde quam ex vivis. Illi habuerunt
unde potius orirentur, dum ne ex mortuis. Isti non habuerunt
unde magis deducerentur, nisi ex vivis. Igitur si ab initio vivi
non ex mortuis, cur postea ex mortuis? Defecerat ille, quicunque
est, originis fons? An formae paenituit? et quomodo in mortuis
salva est? Non quia ab initio mortui ex vivis, idcirco semper ex
vivis? Aut enim in utraque parte forma initii perseverasset, aut in
utraque mutasset, ut si vivos ex mortuis postea fieri oportuerat,
perinde oporteret etiam non ex vivis effici mortuos. Si non peraequare
deberet fides institutionis, non usquequaque contraria ex
contrariis reformari alternant. Et nos enim opponemus contrarietates
nati et innati, visualitatis et caecitatis, iuventae et senectae,
sapientiae et insipientiae; nec tamen ideo innatum de nato provenire,
<pb xml:id="v.2.p.604"/>

quia contrarium ex contrario fiat, nec visualitatem iterum
ex caecitate, quia de visualitate caecitas accidat, nec iuventam rursus
de senecta revivescere, quia ex iuventa senecta marcescat,
nec insipientiam ex sapientia denuo obtundi, quia de insipientia
sapientia acuatur. Haec et Albinus Platoni suo veritus subtiliter
quaerit contrarietatum genera distinguere. Quasi non et haec tam
absolute in contrarietatibus posita sint quam et illa quae ad sententiam
magistri sui interpretantur, vitam dico et mortem. Nec
tamen ex morte vita reddatur quia ex vita mors deferatur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="30"><p> Quid autem ad cetera respondebimus? Primo enim si ex mortuis
vivi, sicut mortui ex vivis, unus omnino et idem numerus
semper haesisset omnium hominum, ille scilicet numerus qui primus
vitam introisset. Priores enim mortuis vivi, dehinc mortui
ex vivis, et rursus ex mortuis vivi. Et dum hoc semper ex isdem,
ita totidem semper, qui ex isdem. Nam neque plures aut pauciores
exissent quam redissent. Invenimus autem apud Commentarios
etiam Humanarum Antiquitatum paulatim humanum genus
exuberasse, dum Aborigines vel vagi vel extorres vel gloriosi quique
occupant terras, ut Scythae Parthicas, ut Temenidae Peloponnesum,
ut Athenienses Asiam, ut Phryges Italiam et Phoenices
Africam, dum sollemnes etiam migrationes, quas á¼ÏÎ¿Î¹Îºá½·Î±Ï
appellant, consilio exonerandae popularitatis, in alios fines examina
gentis eructant. Nam et Aborigines nunc in suis sedibus
permanent, et alibi amplius gentilitatem feneraverunt. Certe quidem
ipse orbis in promptu est, cultior de die et instructior pristino.
Omnia iam pervia, omnia nota, omnia negotiosa, solitudines
<pb xml:id="v.2.p.605"/>

famosas retro fundi amoenissimi obliteraverunt, silvas arva domuerunt,
feras pecora fugaverunt, harenae seruntur, saxa panguntur,
paludes eliquantur, tantae urbes quantae non casae quondam.
Iam nec insulae horrent, nec scopuli terrent; ubique domus, ubique
populus, ubique respublica, ubique vita. Summum testimonium
frequentiae humanae. Onerosi sumus mundo, vix nobis elementa
sufficiunt, et necessitates artiores, et querellae apud omnes,
dum iam nos natura non sustinet. Revera lues et fames et bella
et voragines civitatum pro remedio deputanda, tamquam tonsura
insolescentis generis humani; et tamen, cum eiusmodi secures
maximam mortalium vim semel caedant, nunquam restitutionem
eius vivos ex mortuis reducentem post mille annos semel orbis
expavit. Et hoc enim sensibile fecisset aequa vis amissionis et
restitutionis, si vivi ex mortuis fierent. Cur autem mille annis
post, et non statim ex mortuis vivi, cum, si non statim supparetur
quod erogatum, in totum absumi periclitetur praeveniente
restitutionem defectione, quia nec pariasset commeatus hic vitae
miliario tempori longe scilicet brevior et idcirco facilior ante extingui
quam redaccendi? Igitur quae hoc modo intercidisset, si
vivi ex mortuis fierent, quando non intercidit, non erit credendum
vivos ex mortuis fieri.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>