<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:27-28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:27-28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p>Quomodo igitur animal conceptum? simulne conflata utriusque 
substantia corporis animaeque, an altera earum praecedeute? Immo
simul ambas et concipi et confici et perfici dicimus, sicut et promi,
nec ullum intervenire momentum in conceptu quo locus ordinetur.
Recogita enim de novissimis prima. Si mors non aliud determinatur
quam disiunctio corporis animaeque, contrarium morti vita
non aliud definietur quam coniunctio corporis animaeque. Si disiunctio
simul utrique substantiae accidit per mortem, hoc debet
coniunctionis forma mandasse pariter obvenientis per vitam utrique
substantiae. Porro vitam a conceptu agnoscimus, quia animam a
conceptu vindicamus; exinde enim vita, quo anima. Pariter ergo
in vitam compinguntur quae pariter in mortem separantur. Tunc
<pb xml:id="v.2.p.600"/>

si alteri primatum damus, alteri secundatum, seminis quoque discernenda
sunt tempora pro statu ordinis. Et quando collocabitur corporis
semen, quando animae? Immo si tempora seminum dividentur,
et materiae diversae habebuntur, ex distantia temporum. Nam
etsi duas species confitebimur seminis, corporalem et animalem,
indiscretas tamen vindicamus, et hoc modo contemporales eiusdemque
momenti. Ne itaque pudeat necessariae interpretationis.
Natura veneranda est, non erubescenda. Concubitum libido, non
condicio foedavit. Excessus, non status est impudicus, siquidem
<bibl n="Gen. I, 27."/> benedictus status apud deum: Crescite et in multitudinem proficite.
Excessus vero maledictus, adulteria et stupra et lupanaria. In hoc
itaque sollemni sexuum officio quod marem ac feminam miscet, in
concubitu dico communi, scimus et animam et carnem simul fungi,
animam concupiscentia, carnem opera, animam instinctu, carnem
actu. Unico igitur impetu utriusque toto homine concusso despumatur
semen totius hominis, habens ex corporali substantia humorem,
ex animali calorem. Et si frigidum nomen est anima Graecorum,
quare corpus exempta ea friget? Denique, ut adhuc verecundia
magis pericliter quam probatione, in illo ipso voluptatis
ultimae aestu, quo genitale virus expellitur, nonne aliquid de
anima quoque sentimus exire? atque adeo marcescimus et devigescimus
cum lucis detrimento? Hoc erit semen animale protinus
ex animae destillatione, sicut et virus illud corporale semen ex carnis
defaecatione. Fidelissima primordii exempla. De limo caro in
Adam. Quid aliud limus quam liquor opimus? inde erit genitale
virus. Ex afflatu dei anima. Quid aliud afflatus dei quam vapor
spiritus? inde erit quod per virus illud efflamus. Cum igitur in
primordio duo diversa atque divisa, limus et flatus, unum hominem
coÃ«gissent, confusae substantiae ambae iam in uno semina
quoque sua miscuerunt, atque exinde generi propagando formam
<pb xml:id="v.2.p.601"/>

tradiderunt, ut et nunc duo, licet diversa, etiam unita pariter
effluant, pariterque insinuata sulco et arvo suo pariter hominem
ex utraque substantia effruticent, in quo rursus semen suum insit
secundum genus, sicut omni conditioni genitali praestitutum est.
Igitur ex uno homine tota haec animarum redundantia, observante
scilicet natura dei edictum: Crescite et in multitudinem proficite. <bibl n="Gen. I, 27."/>
Nam et in ipsa praefatione operis unius, Faciamus hominem, <bibl n="Gen. I, 26."/>
universa posteritas pluraliter praedicata est: Et praesint piscibus
maris. Nihil mirum; repromissio segetis in semine.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p>Quis ille nunc vetus sermo apud memoriam Platonis de animarum 
reciproco discursu, quod hinc abeuntes eant illuc, et rursus
huc veniant et vivant, et dehinc e vita abeant, rursus ex mortuis
effici vivos? Pythagoricus, ut volunt quidam; divinum Albinus
existimat, Mercurii forsitan Aegyptii. Sed nullus sermo divinus
nisi dei unius, quo prophetae, quo apostoli, quo ipse Christus
intonuit. Multo antiquior Moyses etiam Saturno nongentis circiter
annis, nedum pronepotibus eius, certe divinior multo, qui decursus
generis humani ab exordio mundi quoque per singulas nativitates
nominatim temporatimque digessit, satis probans divinitatem operis
ex divinatione vocis. Si vero Samius sophista Platoni auctor est
de animarum recidivatu revolubili semper ex alterna mortuorum
atque viventium suffectione, certe ille Pythagoras, etsi bonus cetera,
tamen ut hanc sententiam exstrueret, non turpi modo, verum etiam
temerario mendacio incubuit. Cognosce, qui nescis, et crede nobiscum.
Mortem simulat, subterraneo latitat, septennio illic patientiam
damnat, interea quae de posteris defunctis ad fidem rerum
esset relaturus ab unica conscia et ministra matre cognoscit; ut
<pb xml:id="v.2.p.602"/>

satis sibi visus est corpulentiam interpolasse ad omnem mortui
veteris horrorem, de adytis fallaciae emergit, ut ab inferis redditus.
Quis non crederet revixisse quem crediderat obisse, audiens praesertim
ab eo quae de posteris mortuis nisi apud inferos non videretur
cognoscere potuisse? Sic ex mortuis vivos effici senior sermo
est. Quid enim, si et iunior? Neque veritas desiderat vetustatem,
neque mendacium devitat novellitatem. Teneo plane falsum, antiquitate
generosum; quidni falsum, cuius testimonium quoque ex
falso est? Quomodo credam non mentiri Pythagoram, qui mentitur
ut credam? quomodo mihi persuadebit Aethalidem et Euphorbum
et Pyrrhum piscatorem et Hermotimum se retro ante Pythagoram
fuisse, ut persuadeat vivos ex mortuis effici, qui iterum se Pythagoram
peieravit? Quanto enim credibilius ipse ex semetipso semel
redisset in vitam quam totiens alius atque alius, tanto et in durioribus
fefellit, qui molliora mentitus est. Sed clypeum Euphorbi
olim Delphis consecratum recognovit, et suum dixit, et de signis
vulgo ignotis probavit. Respice ad hypogeum eius, et si capit,
crede. Nam qui talem commentus est stropham, cum iniuria bonae
valetudinis, cum fraude vitae septennio excruciatae infra terram
inedia, ignavia, umbra, cui tanti fuit fastidium caeli, quam non
accesserit temeritatem, quam non temptaverit curiositatem, ut ad
notam clypei illius perveniret? Quid autem, si in historiis aliquibus
occultioribus repperit? Quid si defectae iam traditionis
superstites aliquas famae aurulas hausit? Quid si ab aedituo redempta
clam inspectione cognovit? Scimus etiam magiae licere
explorandis occultis per catabolicos et paredros et pythonicos
spiritus. Non enim et Pherecydes, Pythagorae magister, his
<pb xml:id="v.2.p.603"/>

forsitan artibus divinabat, ne dicam somniabat? Quid si idem
daemon in illo fuit qui et in Euphorbo res sanguinis gessit? Denique
qui se Euphorbum ex argumento clypei probarat, cur
neminem Troianorum commilitonum aeque recognovit? Nam et illi
iam revixissent, si vivi ex mortuis fierent.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>