<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:25-28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:25-28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p>Iam nunc regrediar ad causam huius excessus, uti reddam 
quomodo animae ex una redundent, quando et ubi et qua ratione
sumantur. De qua specie nihil refert, a philosopho, an ab haeretico,
an a vulgo quaestio occurrat. Nulla interest professoribus
veritatis de adversariis eius, maxime tam audacibus quam sunt
primo isti, qui praesumunt, non in utero concipi animam, nec cum
carnis figulatione compingi atque produci, sed effuso iam partu
nondum vivo infanti extrinsecus inprimi. Ceterum semen ex concubitu
muliebribus locis sequestratum motuque naturali vegetatum
compinguescere in solam substantiam carnis; eam editam, et de
uteri fornace fumantem et calore solutam, ut ferrum ignitum et 
ibidem frigidae immersum, ita aÃ«ris rigore percussam et vim animalem
rapere et vocalem sonum reddere. Hoc Stoici cum Aenesidemo,
et ipse interdum Plato, cum dicit perinde animam extraneam
alias et extorrem uteri prima adspiratione nascentis infantis
adduci, sicut exspiratione novissima educi. Videbimus an sententiam
finxerit. Ne ex medicis quidem defuit Hicesius, et
<pb xml:id="v.2.p.596"/>

naturae et artis suae praevaricator. Puduit, opinor, illos hoc
statuere quod feminae agnoscerent. At quanto ruboratior exitus,
a feminis revinci quam probari? In ista namque specie nemo tam
idoneus magister, arbiter, testis, quam sexus ipsius. Respondete,
matres, vosque praegnantes, vosque puerperae, steriles et
masculi taceant, vestrae naturae veritas quaeritur, vestrae passionis
fides convenitur, an aliquam in fetu sentiatis vivacitatem alienam
de vestro de quo palpitent ilia, micent latera, tota ventris ambitio
pulsetur, ubique ponderis regio mutetur, an hi motus gaudia vestra
sint et certa securitas, quod ita infantem et vivere confidatis et
ludere, an si desierit inquies eius, illi prius pertimescatis, an et
audiat iam in vobis, cum ad novum sonum excutitur, an et ciborum
vanitates illi desideretis, illi etiam fastidiatis, an et valetudinibus
invicem communicetis, ille quidem usque ex contusionibus
vestris, quibus et ipse intus per eadem membra signatur, rapiens
sibi iniurias matris. Si livor ac rubor sanguinis passio est, sine
anima non erit sanguis: si valetudo animae accessio est, sine
anima non erit valetudo: si alimonia, inedia, crementa, decrementa,
pavor, motus, tractatio est animae, his qui fungitur vivet. Denique
desinit vivere qui desinit fungi. Denique et mortui eduntur,
quomodo, nisi et vivi? qui autem et mortui, nisi qui prius
vivi? Atquin et in ipso adhuc utero infans trucidatur necessaria
crudelitate, cum in exitu obliquatus denegat partum; matricida,
ni moriturus. Itaque et inter arma medicorum et organon est
quo prius patescere secreta coguntur tortili temperamento, cum
anulocultro, quo intus membra caeduntur anxio arbitrio, cum
<pb xml:id="v.2.p.597"/>

hebete unco, quo totum facinus extrahitur violento puerperio.
Est etiam aeneum spiculum, quo iugulatio ipsa dirigitur caeco latrocinio:
á¼Î¼Î²ÏÏÎ¿ÏÏá½±ÎºÏÎ·Î½ appellant de infanticidii officio, utique
viventis infantis peremptorium. Hoc et Hippocrates habuit et Asclepiades
et Erasistratus et maiorum quoque prosector Herophilus et
mitior ipse Soranus, certi animal esse conceptum, atque ita miserti
infelicissimae huiusmodi infantiae, ut prius occidatur, ne
viva lanietur. De qua sceleris necessitate nec dubitabat, credo,
Hicesius, iam natis animam superducens ex aÃ«ris frigidi pulsu,
quia et ipsum vocabulum animae penes Graecos de refrigeratione
respondens. Num ergo barbarae Romanaeque gentes aliter animantur,
quia animam aliud quid quam ÏÏÏá½´Î½ cognominaverunt?
Quantae vero nationes sub ferventissimo axe censentur, colorem
quoque excoctae? Unde illis anima, quibus aÃ«ris rigor nullus?
Taceo cubiculares aestus et omnem illic caloris paraturam enitentibus
necessariam, quas afflari vel maxime periculum est. In ipsis
paene balneis fetus elabitur, et statim vagitus auditur. Ceterum si
aÃ«ris rigor thesaurus est animae, extra Germanias et Scythias et
Alpes et Argaeos nemo debuit nasci. Atquin et populi frequentiores
apud orientalem et meridialem temperaturam et ingenia expeditiora,
omnibus Sarmatis etiam mente torpentibus. Et animi
enim de rigoribus scitiores provenirent, si animae de frigusculis
evenirent; cum substantia enim et vis. His ita praestructis possumus
illos quoque recogitare qui exsecto matris utero vivi aÃ«rem
hauserunt, Liberi aliqui et Scipiones. Quodsi qui, ut Plato, perinde
non putat duas animas in unum convenire, sicut nec corpora,
<pb xml:id="v.2.p.598"/>

ego illi non modo duas animas in unum congestas ostendissem,
sicut et corpora, in fetibus, verum et alia multa cum anima conserta,
daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate ipso, verum et
<bibl n="Marc. XVI, 9."/> septenarii spiritus, ut in Magdalena, et legionarii numeri, ut in
<bibl n="Marc. V, 1 sqq."/> Geraseno, quo facilius anima cum anima conseretur ex societate
substantiae quam spiritus nequam ex diversitate naturae. At idem
in sexto Legum monens cavere ne vitiatio seminis ex aliqua vilitate
concubitus labem corpori et animae supparet, nescio de pristina
magis, an de ista sententia sibi exciderit. Ostendit enim
animam de semine induci, quod curari monet, non de prima aspiratione nascentis. Unde, oro te, similitudine animae quoque
parentibus de ingeniis respondemus secundum Cleanthis testimonium,
si non et ex animae semine educimur? Cur autem et
veteres astrologi genituram hominis ab initio conceptus digerebant,
si non exinde et anima est? Ad quam aeque pertinet, si
quid est, flatus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p> Sed omnis inaequalitas sententiae humanae usque ad dei terminos.
In nostras iam lineas gradum colligam, ut quod philosophis
medicisque respondi, Christiano probem. De tuo, frater, fundamento
fidem aedifica. Aspice viventes uteros sanctissimarum feminarum,
nec modo spirantes iam illic infantes, verum etiam prophetantes.
<bibl n="Gen. XXV, 22 sq."/> Ecce viscera Rebeccae inquietantur, et longe adhuc
partus, et aÃ«ris nullus impulsus. Ecce duplex fetus in locis matris
tumultuatur, et nusquam adhuc populi duo. Portentosa forsitan
petulantia infantiae ante certantis quam viventis, ante animosae
quam animatae, si tantummodo matrem subsultando turbasset. At
cum partus aperitur et numerus inspicitur et auguratus recognoscitur,
puto, iam non animae solummodo probantur infantum, sed
<pb xml:id="v.2.p.599"/>

et pugnae. Detinebatur qui praevenerat nasci a praevento necdum
plenius edito, tantum manu nato. Et si ipse animam de prima
aspiratione potabat Platonico more, aut de aÃ«ris rigore carpebat
Stoica forma, quid ille qui expectabatur, qui adhuc intus detinebatur
et foris iam detinebat? Nondum, opinor, spirans plantam
fratris invaserat, etiamnunc calens matre se priorem prodisse cupiebat.
O infantem et aemulum et validum et olim contentiosum,
credo, quia vivum. Aspice etiam singulares conceptus, et quidem
monstrosiores, sterilis et virginis, quae vel hoc ipso imperfectos
edere potuissent pro eversione naturae, ut altera semini stupida,
altera intacta. Decebat, si forte, sine anima nasci, qui fuerant
non rite concepti, sed et illi vivunt in suo quisque utero. Exultat
Elizabeth, Ioannes intus impulerat; glorificat dominum Maria, Christus <bibl n="Luc. I, 36. 46"/>
intus instinxerat. Agnoscunt matres suos invicem fetus, agnitae
mutuo ab ipsis utique viventibus, qui non tantum animae erant,
verum et spiritus. Sic et ad Hieremiam legis dei vocem: Priusquam <bibl n="Ier. I, 5."/>
te in utero fingerem, novi te. Si fingit deus in utero, et
afflat ex primordii forma: Et finxit deus hominem, et flavit in eum <bibl n="Gen. I, 27. III, 7."/>
flatum vitae. Nec nosset autem hominem deus in utero nisi totum:
Et priusquam exires de vulva, sanctificavi te. Et mortuum adbuc <bibl n="Ier. I, 5."/>
corpus? Utique nequaquam. Deus enim vivorum, non mortuorum. <bibl n="Matth. XXII, 30."/></p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p>Quomodo igitur animal conceptum? simulne conflata utriusque 
substantia corporis animaeque, an altera earum praecedeute? Immo
simul ambas et concipi et confici et perfici dicimus, sicut et promi,
nec ullum intervenire momentum in conceptu quo locus ordinetur.
Recogita enim de novissimis prima. Si mors non aliud determinatur
quam disiunctio corporis animaeque, contrarium morti vita
non aliud definietur quam coniunctio corporis animaeque. Si disiunctio
simul utrique substantiae accidit per mortem, hoc debet
coniunctionis forma mandasse pariter obvenientis per vitam utrique
substantiae. Porro vitam a conceptu agnoscimus, quia animam a
conceptu vindicamus; exinde enim vita, quo anima. Pariter ergo
in vitam compinguntur quae pariter in mortem separantur. Tunc
<pb xml:id="v.2.p.600"/>

si alteri primatum damus, alteri secundatum, seminis quoque discernenda
sunt tempora pro statu ordinis. Et quando collocabitur corporis
semen, quando animae? Immo si tempora seminum dividentur,
et materiae diversae habebuntur, ex distantia temporum. Nam
etsi duas species confitebimur seminis, corporalem et animalem,
indiscretas tamen vindicamus, et hoc modo contemporales eiusdemque
momenti. Ne itaque pudeat necessariae interpretationis.
Natura veneranda est, non erubescenda. Concubitum libido, non
condicio foedavit. Excessus, non status est impudicus, siquidem
<bibl n="Gen. I, 27."/> benedictus status apud deum: Crescite et in multitudinem proficite.
Excessus vero maledictus, adulteria et stupra et lupanaria. In hoc
itaque sollemni sexuum officio quod marem ac feminam miscet, in
concubitu dico communi, scimus et animam et carnem simul fungi,
animam concupiscentia, carnem opera, animam instinctu, carnem
actu. Unico igitur impetu utriusque toto homine concusso despumatur
semen totius hominis, habens ex corporali substantia humorem,
ex animali calorem. Et si frigidum nomen est anima Graecorum,
quare corpus exempta ea friget? Denique, ut adhuc verecundia
magis pericliter quam probatione, in illo ipso voluptatis
ultimae aestu, quo genitale virus expellitur, nonne aliquid de
anima quoque sentimus exire? atque adeo marcescimus et devigescimus
cum lucis detrimento? Hoc erit semen animale protinus
ex animae destillatione, sicut et virus illud corporale semen ex carnis
defaecatione. Fidelissima primordii exempla. De limo caro in
Adam. Quid aliud limus quam liquor opimus? inde erit genitale
virus. Ex afflatu dei anima. Quid aliud afflatus dei quam vapor
spiritus? inde erit quod per virus illud efflamus. Cum igitur in
primordio duo diversa atque divisa, limus et flatus, unum hominem
coÃ«gissent, confusae substantiae ambae iam in uno semina
quoque sua miscuerunt, atque exinde generi propagando formam
<pb xml:id="v.2.p.601"/>

tradiderunt, ut et nunc duo, licet diversa, etiam unita pariter
effluant, pariterque insinuata sulco et arvo suo pariter hominem
ex utraque substantia effruticent, in quo rursus semen suum insit
secundum genus, sicut omni conditioni genitali praestitutum est.
Igitur ex uno homine tota haec animarum redundantia, observante
scilicet natura dei edictum: Crescite et in multitudinem proficite. <bibl n="Gen. I, 27."/>
Nam et in ipsa praefatione operis unius, Faciamus hominem, <bibl n="Gen. I, 26."/>
universa posteritas pluraliter praedicata est: Et praesint piscibus
maris. Nihil mirum; repromissio segetis in semine.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p>Quis ille nunc vetus sermo apud memoriam Platonis de animarum 
reciproco discursu, quod hinc abeuntes eant illuc, et rursus
huc veniant et vivant, et dehinc e vita abeant, rursus ex mortuis
effici vivos? Pythagoricus, ut volunt quidam; divinum Albinus
existimat, Mercurii forsitan Aegyptii. Sed nullus sermo divinus
nisi dei unius, quo prophetae, quo apostoli, quo ipse Christus
intonuit. Multo antiquior Moyses etiam Saturno nongentis circiter
annis, nedum pronepotibus eius, certe divinior multo, qui decursus
generis humani ab exordio mundi quoque per singulas nativitates
nominatim temporatimque digessit, satis probans divinitatem operis
ex divinatione vocis. Si vero Samius sophista Platoni auctor est
de animarum recidivatu revolubili semper ex alterna mortuorum
atque viventium suffectione, certe ille Pythagoras, etsi bonus cetera,
tamen ut hanc sententiam exstrueret, non turpi modo, verum etiam
temerario mendacio incubuit. Cognosce, qui nescis, et crede nobiscum.
Mortem simulat, subterraneo latitat, septennio illic patientiam
damnat, interea quae de posteris defunctis ad fidem rerum
esset relaturus ab unica conscia et ministra matre cognoscit; ut
<pb xml:id="v.2.p.602"/>

satis sibi visus est corpulentiam interpolasse ad omnem mortui
veteris horrorem, de adytis fallaciae emergit, ut ab inferis redditus.
Quis non crederet revixisse quem crediderat obisse, audiens praesertim
ab eo quae de posteris mortuis nisi apud inferos non videretur
cognoscere potuisse? Sic ex mortuis vivos effici senior sermo
est. Quid enim, si et iunior? Neque veritas desiderat vetustatem,
neque mendacium devitat novellitatem. Teneo plane falsum, antiquitate
generosum; quidni falsum, cuius testimonium quoque ex
falso est? Quomodo credam non mentiri Pythagoram, qui mentitur
ut credam? quomodo mihi persuadebit Aethalidem et Euphorbum
et Pyrrhum piscatorem et Hermotimum se retro ante Pythagoram
fuisse, ut persuadeat vivos ex mortuis effici, qui iterum se Pythagoram
peieravit? Quanto enim credibilius ipse ex semetipso semel
redisset in vitam quam totiens alius atque alius, tanto et in durioribus
fefellit, qui molliora mentitus est. Sed clypeum Euphorbi
olim Delphis consecratum recognovit, et suum dixit, et de signis
vulgo ignotis probavit. Respice ad hypogeum eius, et si capit,
crede. Nam qui talem commentus est stropham, cum iniuria bonae
valetudinis, cum fraude vitae septennio excruciatae infra terram
inedia, ignavia, umbra, cui tanti fuit fastidium caeli, quam non
accesserit temeritatem, quam non temptaverit curiositatem, ut ad
notam clypei illius perveniret? Quid autem, si in historiis aliquibus
occultioribus repperit? Quid si defectae iam traditionis
superstites aliquas famae aurulas hausit? Quid si ab aedituo redempta
clam inspectione cognovit? Scimus etiam magiae licere
explorandis occultis per catabolicos et paredros et pythonicos
spiritus. Non enim et Pherecydes, Pythagorae magister, his
<pb xml:id="v.2.p.603"/>

forsitan artibus divinabat, ne dicam somniabat? Quid si idem
daemon in illo fuit qui et in Euphorbo res sanguinis gessit? Denique
qui se Euphorbum ex argumento clypei probarat, cur
neminem Troianorum commilitonum aeque recognovit? Nam et illi
iam revixissent, si vivi ex mortuis fierent.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>