<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:19-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:19-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>Sed ne illi quidem praetereundi qui vel modico temporis 
viduant animam intellectu. Proinde enim viam sternunt postea inducendi
eius, sicut et animi, a quo scilicet proveniat intellectus.
<pb xml:id="v.2.p.586"/>

Volunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non
ut pariter sapiat, quia nec omnia sapiant quae vivant. Denique
arbores vivere, nec tamen sapere, secundum Aristotelem, et si
quis alius substantiam animalem in universa communicat, quae apud
nos in homine privata res est, non modo ut dei opus, quod et
cetera, sed ut dei flatus, quod haec sola quam dicimus cum omni
instructu suo nasci. Et si ad arbores provocamur, amplectemur
exemplum, siquidem et illis necdum arbusculis, sed stipitibus adhuc
et surculis etiamnunc, simul de scrobibus oriuntur, inest propria
vis animae. Verum pro temporis ratione remoratur coalescens et
coadulescens robori suo, donec aetas adimpleat habitum, quo
natura fungatur. Aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia
formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur,
si non in ipsis omnis paratura generis quiescit, et partibus
promota grandescit? Inde igitur et sapiunt unde vivunt, tam
vivendi quam sapiendi proprietate, et quidem ab infantia et ipsae
sua. Video enim et vitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem
tamen iam opera sua et volentem alicui adhaerere, cui innixa
et innexa proficiat. Denique non expectata rustica disciplina, sine
arundine, sine cervo, si quid attigerit, ultro amabit, et quidem
viriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio. Properat
esse secura. Video et hederas quantum velis primas
statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi, quod malint
parietibus invehi textili silva quam humi teri voluntaria iniuria.
Contra quibus de aedificio male est, ut crescendo recedunt, ut
refugiunt? Sentias ramos aliorsum destinatos, et animationem
arboris de divortio parietis intellegas; contenta sua est parvitate,
quam ex primordio providentissimi fruticis edidicit, timens etiam
<pb xml:id="v.2.p.587"/>

ruinam. Has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam?
Vivant ut philosophi volunt, sapiant ut philosophi nolunt,
intellegat et infantia ligni, quo magis hominis? cuius anima velut
surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus
feminae foveis commendata cum omni sua paratura pullulavit
tam intellectu quam et sensu? Mentior si non statim infans,
ut vitam vagitu salutavit, hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse
quod natus est, omnes simul ibidem dedicans sensus, et
luce visum et sono auditum et humore gustum et aÃ«re odoratum
et terra tactum. Ita prima illa vox de primis sensuum vocibus
et de primis intellectuum pulsibus cogitur. Plus est quod de
prospectu lacrimabilis vitae quidam augurem incommodorum vocem
illam flebilem interpretantur, quo etiam praesciens habenda
sit ab ingressu nativitatis, nedum intellegens. Exinde et matrem
spiritu probat, et nutricem spiritu examinat, et gerulam spiritu
agnoscit, fugiens extranea ubera, et recusans ignota cubilia, neminem
appetens nisi ex usu. Unde illi iudicium novitatis et moris,
si non sapit? unde illi et offendi et demulceri, si non intellegit?
Mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum,
et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum. At enim
Christus ex ore lactantium et parvulorum experiendo laudem nec
pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiavit, quarum altera cum
suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre, altera pro ipso
trucidata utique vim sensit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Et hic itaque concludimus omnia naturalia animae ut substantiva 
eius ipsi inesse et cum ipsa procedere atque proficere, ex
quo ipsa censetur. Sicut et Seneca saepe noster: Insita sunt
nobis omnium artium et aetatum semina, magisterque ex occulto
deus producit ingenia, ex seminibus scilicet insitis et occultis per
infantiam, quae sunt et intellectus. Ex his enim producuntur ingenia.
<pb xml:id="v.2.p.588"/>

Porro et frugum seminibus una generis cuiusque forma
est, processus tamen varii, alia integro statu evadunt, alia etiam
meliora respondent, alia degenerant pro condicione caeli et soli,
pro ratione operis et curae, pro temporum eventu, pro licentia
casuum: ita et animam licebit semine uniformem, fetu multiformem.
Nam et hic etiam de locis interest. Thebis hebetes et
brutos nasci relatum est, Athenis sapiendi dicendique acutissimos;
ubi penes Colyttum pueri mense citius eloquuntur praecoca lingua.
Siquidem et Plato in Timaeo Minervam affirmat, cum urbem illam
moliretur, nihil aliud quam regionis naturam prospexisse, talia ingenia
pollicitam, unde et ipse in Legibus Megillo et Cliniae praecipit
condendae civitati locum procurare. Sed Empedocles causam
argutae indolis et obtusae in sanguinis qualitate constituit; perfectum
ac profectum de doctrina disciplinaque deducit. Tamen
vulgata iam res est gentilium proprietatum. Comici Phrygas timidos
inludunt, Sallustius vanos Mauros et feroces Dalmatas pulsat,
<bibl n="Tit, I, 12."/> mendaces Cretas etiam apostolus inurit. Fortassean et de corpore
et de valetudine aliquid accedat. Opimitas sapientiam impedit,
exilitas expedit, paralysis mentem prodigit, phthisis servat. Quanto
magis de accidentibus habebuntur, quae citra corpulentiam et
valentiam vel acuunt vel obtundunt. Acuunt doctrinae, disciplinae,
artes et experientiae, negotia, studia, obtundunt inscitiae, ignaviae,
desidiae, libidines, inexperientiae, otia, vitia; super haec si
et alia quae praesunt potestates. Enimvero praesunt; secundum
nos quidem deus dominus et diabolus aemulus, secundum communem
autem opinionem et providentiae fatum et necessitas, et
fortunae arbitrii libertas. Nam haec et philosophi distinguunt,
<pb xml:id="v.2.p.589"/>

et nos secundum fidem disserenda suo iam vovimus titulo. Apparet
quanta sint quae unam animae naturam varie collocarint, ut
vulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae
et substantiae unius, illius scilicet quam deus in Adam contulit
et matricem omnium fecit; atque adeo sortes erunt, non species
substantiae unius, item varietas ista moralis, quae quanta
nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam. Debuerant
enim fuisse haec omnia in illo, ut in fonte naturae, atque inde
cum tota varietate manasse, si varietas naturae fuisset.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>