<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:8.8-9.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:8.8-9.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Certe postea cognoscunt

 et sustinent et ignoscunt.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>Timent plecti, si
<pb xml:id="p.46"/>
proclamcnt, qui defendi merebuntur, qui etiam ultro perire malint quam sub tali conscientia vivere. Age nunc timeant, cur etiam perseverant? Sequitur enim, ne ultra velis id te esse quod, si prius scisses, non fuisses.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Haec quo magis refutaverim, a vobis fieri ostendam partim in aperto, partim in occulto, per

 quod forsitan et de nobis credidistis.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Infantes penes Africam Saturno immolabantur palam usque ad proconsulatum Tiberii, qui eosdem sacerdotes in eisdem arboribus templi sui obumbratricibus scelerum votivis crucibus exposuit, teste militia patriae nostrae, quae

 id ipsum munus illi proconsuli functa est. Sed et nunc in occulto perseveratur hoc sacrum facinus.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Non soli vos contemnunt Christiani, nec ullum scelus in perpetuum eradicatur aut mores suos aliqui deus

 mutat. Cum propriis filiis Saturnus non pepercit, extraneis utique non parcendo perseverabat, quos quidem ipsi parentes sui offerebant et libentes respondebant et infantibus blandiebantur, ne lacrimantes immolarentur.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Et tamen multum homicidio parricidium

differt. Maior aetas apud Gallos Mercurio prosecatur. Remitto fabulas Tauricas theatris suis.
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>