<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:7.2-7.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:7.2-7.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>De vestra vobis 
<pb xml:id="p.38"/>
dissimulatione praescribitur non esse quod nec ipsi audetis eruere. Longe aliud munus carni fici in Christianos imperatis, non ut dicant quae faciunt, sed ut negent

 quod sunt. Census istius disciplinae, ut iam edidimus, a Tiberio est. Cum odio sui coepit veritas. Simul atque apparuit, inimica est.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Tot hostes eius quot extranei, et quidem proprie ex aemulatione Iudaei, ex concussione milites, ex natura ipsi etiam

 domestici nostri.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Cotidie obsidemur, cotidie prodimur, in ipsis plurimum coetibus et congregationibus

 nostris opprimimur. Quis umquam taliter vagienti infanti supervenit? Quis cruenta, ut invenerat, Cyclopum et Sirenum ora iudici reservavit? Quis vel in uxoribus aliqua inmunda vestigia deprehendi? Quis talia facinora cum invenisset, celavit aut vendidit ipsos trahens homines? Si semper latemus, quando proditum est quod admittimus?
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p> Immo a quibus prodi potuit? Ab ipsis enim reis non utique, cum vel ex forma omnibus mysteriis silentii fides debeatur, Samothracia et Eleůsinia reticentur, quanto magis talia quae prodita interim etiam humanam animadversionem provocabunt, dum divina

 servatur? Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei.
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>