<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:7.12-8.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:7.12-8.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>Exinde in traduces linguarum et aurium serpit, et ita modici seminis vitium cetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe
<pb xml:id="p.42"/>
fit aut ingenio aemulationis aut arbitrio suspicionis aut non nova sed ingenita quibusdam mentiendi 
 voluptate. Bene autem quod omnia tempus revelat, testibus etiam vestris proverbiis atque sententiis, ex dispositione naturae, quae ita ordinavit, ut nihil diu lateat, etiam quod fama non distulit. Merito igitur fama tamdiu conscia sola est scelerum Christianorum. Hanc indicem adversus nos profertis, quae quod aliquando iactavit tantoque spatio in opinionem corroboravit usque adhuc probare non valuit, ut fidem naturae ipsius appellem adversus eos qui talia credenda esse praesumunt.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p/></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Ecce proponimus horum facinorum mercedem, vitam aeternam repromittunt. Credite interim. De hoc enim quaero, an et qui credideris

 tanti habeas ad eam tali conscientia pervenire, veni, demerge ferrum in infantem nullius inimicum, nullius reum, omnium filium, vel, si alterius officium est, tu modo adsiste morienti homini antequam vixit, fugientem animam novam expecta, excipe rudem sanguinem, eo panem tuum satia, vescere libenter.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> Interea discumbens dinumeraloca, ubi mater, ubi soror; nota diligenter, ut, cum tenebrae ceciderint caninae, non erres. Piaculum enim admiseris nisi incestum

 feceris. Talia initiatus et consignatus vivis in aevum. Cupio respondeas, si tanti aeternitas.
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>