<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:43.1-45.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:43.1-45.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="43"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Plane confitebor, quinam, si forte, vere de sterilitate Christianorum conqueri possint. Primi erunt lenones, perductores, aquarioli, tum sicarii, venenarii, magi, item aruspices, arioli, mathematici.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> His infructuosos esse magnus est fructus. Et tamen quodcunque dispendium est rei vestrae per hanc sectam, cum aliquo praesidio conpensari potest. Quanti habetis, non dico iam qui1 de vobis daemonia
<pb xml:id="p.194"/>
excutiant, non dico iam qui pro vobis quoque vero deo preces sternant, quia forte non creditis, sed a quibus nihil timere possitis?
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="44"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>At enim illud detrimentum reipublicae tam grande quam verum nemo circumspicit, illam iniuriam civitatis nullus expendit, cum tot iusti impendimur,
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> cum tot innocentes erogamur. vestros enim iam contestamur actus, qui cotidie iudicandis custodiis praesidetis, qui sententiis elogia dispungitis. Tot a vobis nocentes variis criminum elogiis recensentur: quis illic sicarius, quis manticularius, quis sacrilegus aut corruptor aut lavantium praedo, quis ex illis etiam Christianus adscribitur? aut cum Christiani suo titulo offeruntur, quis ex illis etiam

 talis quales tot nocentes? De vestris semper aestuat carcer, de vestris semper metalla suspirant, de vestris semper bestiae saginantur, de vestris semper munerarii noxiorum greges pascunt. Nemo illic Christianus nisi plane tantum Christianus, aut si et aliud, iam non Christianus.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p/></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="45"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Nos ergo soli innocentes. Quid mirum, si necesse est? Enimvero necesse est. Innocentiam a deo edocti et perfecte eam novimus, ut a perfecto magistro revelatam, et fideliter custodimus,
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> ut ab incontemptibili dispectore mandatam. Vobis autem humana aestimatio innocentiam tradidit,
<pb xml:id="p.196"/>
humana item dominatio imperavit; inde nec plenae nec adeo timcndae estis disciplinae ad innocentiae veritatem. Tanta est prudentia hominis ad demonstrandum bonum quanta auctoritas ad exigendum;
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> tam illa falli facilis quam ista contemni. Atque adeo quid plenius, dicere: Non occides, an docere: Ne irascaris quidem? Quid perfectius, prohibere adulterium, an etiam ab oculorum solitaria concupiscentia arcere? Quid eruditius, de maleficio, an et de maliloquio interdicere? Quid instructius, iniuriam non

 permittere, an nec vicem iniuriae sinere? Dum tamen sciatis ipsas leges quoque vestras quae videntur ad innocentiam pergere de divina lege, ut antiquiore forma, mutuatas. Diximus iam de Moysi aetate.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>