<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:40.12-41.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:40.12-41.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="40"><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p> Et tamen si pristinas clades comparemus, leviora nunc accidunt, ex quo Christianos a deo orbis accepit. Ex eo enim et innocentia saeculi iniquitates temperavit et deprecatores dei esse coeperunt.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>Denique cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt et annus in cura est, vos quidem cotidie pasti statimque pransuri, balneis et cauponiis et lupanaribus operantibus, aquilicia Iovi immolatis, nudipedalia populo denuntiatis, caelum apud Capitolium quaeritis, nubila de laquearibus exspectatis, aversi ab ipso et deo et

 caelo: nos vero ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni vitae fruge dilati, in sacco et cinere volutantes invidia caelum tundimus, deum tangimus, et cum misericordiam extorserimus, Iupiter honoratur.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p/></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="41"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Vos igitur inportuni rebus humanis, vos rei publicorum incommodorum inlices semper, apud quos deus spernitur, statuae adorantur. Etenim credibilius haberi debet eum irasci qui neglegatur quam qui coluntur, aut nae illi iniquissimi, si propter
<pb xml:id="p.188"/>
Christianos etiam cultores suos laedunt, quos separare deberent a meritis Christianorum.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> Hoc, inquitis, et in deum vestrum repercutere est, si quod et ipse patiatur, propter profanos etiam suos cultores laedi. Admittite prius dispositiones eius, et

 non retorquebitis. Qui enim semel aeternum iudicium destinavit post saeculi finem, non praecipitat discretionem, quae est condicio iudicii, ante saeculi finem. Aequalis est interim super omne hominum genus et indulgens et increpans.
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>