<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:4.11-5.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:4.11-5.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p> Quomodo iniquas dicimus? Immo, si nomen puniunt, etiam stultas: si vero facta, cur de solo nomine puniunt facta, quae in aliis de admisso, non de nomine probata defendunt? Incestus sum, cur non requirunt? Infanticidia cur non extorquent? In deos, in Caesares aliquid committo, cur non audior qui habeo

 quo purger?
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>Nulla lex vetat discuti quod prohibet admitti, quia neque iudex iuste ulciscitur, nisi cognoscat admissum esse quod non licet, neque civis fideliter legi obsequitur ignorans quale sit quod

 ulciscitur lex.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>Nulla lex sibi soli conscientiam 
<pb xml:id="p.28"/>
iustitiae suae debet, sed eis a quibus obsequium expectat. Ceterum suspecta lex est quae probari se non vult, inproba autem, si non probata dominetur.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Ut de origine aliquid retractemus eiusmodi legum, vetus erat decretum, ne qui deus ab imperatore consecraretur nisi a senatu probatus. Scit M. Aemilius de deo suo Alburno. Facit et hoc ad causam nostram, quod apud vos de humano arbitratu divinitas pensitatur. Nisi homini deus placuerit, deus non erit; homo iam deo propitius esse debebit.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> Tiberius ergo, cuius tempore nomen Christianum in saeculum introivit, adnuntiata sibi ex Syria Palaestina, quae illic veritatem ipsius divinitatis revelaverant, detulit ad senatum cum praerogativa suffragii sui. Senatus, quia non ipse probaverat, respuit, Caesar in sententia mansit, comminatus periculum accusaforibus

Christianorum. Consulite commentarios vestros, illic reperietis primum Neronem in hanc sectam cum maxime Romae orientem Caesariano gladio ferocisse. Sed tali dedicatore damnationis nostrae etiam gloriamur.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Qui enim scit illum, intellegere
<pb xml:id="p.30"/>
potest non nisi grande aliquod bonum a Nerone

 damnatum. Temptaverat et Domitianus, portio Neronis de crudelitate, sed qua et homo, facile coeptum repressit, restitutis etiam quos relegaverat.
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>