<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:30.7-32.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:30.7-32.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="30"><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p/></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="31"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Adolati nunc sumus imperatori et mentiti vota quae diximus, ad evadendam scilicet vim. Plane proficit ista fallacia. Admittitis nos enim probare quodcunque defendimus. Qui ergo putaveris nihil nos de salute Caesarum curare, inspice dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus et

 plerique casus ad extraneos transferunt.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Scitote ex illis praeceptum esse nobis ad redundantiam
<pb xml:id="p.154"/>
benignitatis etiam pro inimicis deum orare et persecutoribus nostris bona precari. Qui magis inimici et persecutores Christianorum quam de quorum maiestate 
 convenimur in crimen? Sed etiam nominatim atque manifeste, Orate, inquit, pro regibus et pro principibus et potestatibus, ut omnia tranquilla sint vobis. Cum enim concutitur imperium concussis etiam ceteris membris eius utique et nos, licet extranei a turbis aestimemur,1 in aliquo loco casus invenimur.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p/></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="32"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Est et alia maior necessitas nobis orandi pro imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque Romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari. Itaque nolumus experiri, et dum precamur differri, Romanae diuturnitati favemus.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> Sed et iuramus, sicut non per genios Caesarum, ita per salutem eorum, quae est augustior omnibus geniis. Nescitis genios daemonas dici et inde diminutiva voce daemonia? Nos iudicium dei suspicimus in

 imperatoribus, qui gentibus illos praefecit.
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>